Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An spes in superiori animae portione subiective esse possit

Quaestio. I. An spes in superiori animae portione subiectiue esse possit

VTRVM spes subiectiue sit in superiori parte animae. Et videtur, quod non. Quia illud, quod in suo actu concernit tempus, hoc non potest esse subiectiue in superiori parte animae: sed spes in suo actu concernit tempus: ergo &c. Maior patet: quia superior pars animae abstrahit ab hic, & nunc; id est a loco, & a temporeMinor etiam patet: quia actus spei semper concernit tepus futurum, cum sit quaedam expectatio beatitudinis, vt patet per Magistrum in littera.

Contra, virtus theologica est in superiori parte animae: spes est virtus theologica: quia fides, spes, & caritas sunt virtutes theologicae : ergo &c Hic quattuor sunt videnda. Primo, vtrum spes sit virtus distincta a fide, & caritate: Secundo, in quo sit subiectiue. Tertio, vtrum maneat in anima post finem istius mortalis vitae. Quarto, sunt videnda aliqua de ipsius spei fructu, & vtilitate.

RESOLVTIO. cum habitus spei infusus theologica virtus esse ab omnibus ferme catholicis sanciatur theologis. superiorem auimae portionem dn praecipue voluntatem ipsam, ei inhaerendo. ces arcem spiritualis aedificij peculiariter sibi vindicat.

Articulus 1

Utrum spes sit caritas distincta a fide et caritate

ARTICVLVS I Vtrum spes sit caritas distincta a fide & caritate.

QVANTVM ad primum pono tres conclusiones. Prima est, quod spes, quae est habitus infusus, de qua ad praesens loquimur, est virtus

Quia omnis actus meritorius egreditur ab aliqua virtute: sed actus spei est actus meritorius: ergo &c. Maior patet a destructione consequentis: quia actus nullo modo virtuosus nullo modo est meritorius. Minor eua patet: quia habere certam fiduciam in Deo non ex praesumptione vana, vel propria temeritate: sed ex gratia Dei procedentem non est sine merito: talis autem fiducia est actus spei. Patet etiam illa minor in Psal. Vbi ait dominus. Quia in me sperauit, liberabo eum, protegan cum. Et sequitur, Olorificabo eum, longitudine dierum replebo cum: & ostendam illi salutare meum 2 Praeterea, illud, quod mediat inter duas malitias, potest dici virtus, vt patet in ethicis: sed spes mediat inter temerariam praesumptionem, & damnabilem desperationem.

Forte dicetur, quod nulla passio est virtus: sed Doc thius, in libro de consolatione dicit, spem esse passionem,

Respondeo, quod Boethius loquitur ibi de spe natura li, non autem de spe supernaturaliter infusa. Istae enim duae spes in hoc conueniunt, quod vtraque est quaedam extensio appetitus in bonum arduum non omnino excedens sperantis, & appetentis facultatem. In hoc tamen differunt, quod spes, vt est vna de quattuor passionibus naturalibus, quae sunt, spes, timor, gaudium, & tristitia, supponit facultatem naturalem attingendi illud arduum, quod speratur: sed, vt est habitus supernaturaliter infusus, non consistit in facultate naturae, sed potius gratiae diuinae. Vnde quilibet huiusmodi spe tendens in arduum supernaturale, bonum scilicet diuinum, dicere debet cum Apostolo. Non autem ego solus, sed gratia Dei mecum: propter quod istam spem Magister in littera sic describit dicens. Spes est certa expectatio futurae beatitudiuis ex gratia, & meritis proueniens

Secunda conclusio est, quod spes praedicta non est virtus qualiscumque, sed est virtus theologica.

1 Quia omnis habitus, cuius principale obiectum est bonum diuinum, est virtus theologica: spes est huiusmodi: nam cum per spem tendamus in arduum, sequitur, quod spe altissima, seu excellentissima tendamus in bonum summum, & arduissimum: Sed spes infusa est spes excellentissima, & bonum diuinum est summum, eu arduissimum : eroo &c.

2 Praeterea, ista est intentio Greg. super 1. cap. 1ob vbi ait, quod per tres filias ipsius Iob intelliguntur tres virtutes theologicae, scilicet fides, spes, & caritas : ergo &c.

Forte dicetur contra rationem, quod cum habitus distinguantur per obiecta, & bonitas diuina sit obiectum caritatis: ergo vel spes & caritas non differunt: vel sper non habebit pro obiecto bonum diuinum

Respondeo, quod omnes tres theologicae virtutes. tendunt in idem obiectum realiter saltem materialiter scilicet in ipsum Deum: differenter tamen formaliter, hoc est, sub alia ratione formali: nam in illud obiectum sub ratione veri tendit fides: sub ratione ardui tendit spes; & sub ratione boni diligibilis caritas

Dicitur tamen communiter obiectum spei esse beatitudo, vt ex hoc euidentius ostendatur arduitas obiecti ipsius spei, eo quod significatum beatitudinis aggreget in se omne bonum

Tertia conclusio est, quod spes est virtus distincta a fide, & caritate: quia virtutes non distinguuntur penes obiecta materialiter sumpta, sed penes formales rationes obiectorum: sed fidei, spei, & caritatis formales rationes sunt distinctae, vt patet ex iam dictis: ergo &c

Articulus 2

Utrum spes in superiori parte animae subiective esse possit

ARTICVLVS II Vtrum spes in superiori parte animae subiectiue esse possit

QVANTVM ad secundum articulum propter primum Principale quaesitum est aduertendum, quod superior pars animae ad praesens intelligitur esse intellectus, & voluntas, inferior vero tota portio sensitiua, siue sint sensus exteriores, siue interiores, siue sint uirtutes sensitiuae, cognitiuae, siue appetitiuae. Hoc praesupposito distinguendum est de ipsa spe: Nam, vt patet ex dictis in prima con clufione. Spes vno modo accipitur pro naturali passione, alio modo pro supernaturali virtute, & secundum hoponendae sunt duae conclusiones

Prima est, quod spes prout dicit naturalem passionem est subiectiue in inferiori parte animae, & specialiter in ipsa irascibili.¬

Quia opposita sunt apta nata fieri circa idem, seu in eodem subiecto esse suceessiue: sed timor, qui dicit passionem oppositam ipsi spei, est subiectiue in ipsa irascibili: ego &c. Maiorem saepius ponit philosophus. Minor etiam patet propter oppositas eorum condiciones.

Praeterea, arduum, & difficile spectat ad irascibilem, vt patet in libro ethicorum: sed spes etiam, vt dicit passio nem naturalem, est circa arduum, & difficile, vt patet ex praecedentibus: ergo &c

1 Forte dicetur, quod gaudium est in concupiscibilergo spes non est in irascibili, sed magis in concupiscibiliAntecedens patet. Probatur consequentia: quia eiusdem potentiae est quiescere in termino, cuius est tendereo seu moueri ad terminum: sed gaudium est quies anima secundum virtutem concupiscibilem in bono, ad quoed tendimus, & mouemur per spem: ergo spes erit in virtute con cupiscipili.

2 Praeterea, contra minorem primae rationis potest algui sic. Spes, & timor sunt idem: ergo non sunt opposita. Consequentia patet. Probatur antecedens: quia idem videtur esse motus a termino a quo, & ad terminum ac quem: sed timor, cum sit quaedam resilitio a malo, videtur dicere motum animae, prout recedit a termino a quo & spes, cum sit quaedam protensio ad bonum, videtur dicere motum animae, vt procedit ad terminum ad quem ergo &c.

Praeterea, presupponitur hic, quod spes sit passio, & hoc non videtur: qua omnis passio proprie dicta, videtur in quodam motu consistere: sed spes, cum sit quaedam expectatio, non videtur consistere in motu: quia expectatio, non videtur consistere in motu: quia expectatio non exprimit motum, sed quietem. Sed propter haec, & plura ilia consimilia est aduertendum, quod secundum philosophum 2. rethoricorum, quattuor sunt principales passiones animae, ad quas omnes aliae passiones animae reducitur, quae sunt, gaudium, tristitia, spes, & timor.

Et istam eandem sententiam ponit Tullius libro 3. de Tusculanis quaestionibus, excepto, quod has passiones alijs nominibus nominat: nam gaudium appellat voluptaten tristitiam, aegritudinem: spem, libidinem: & timorem, me tum. Illud idem ponit Damal: in multis locis, vbi loquitur de animae passionibus

Distinctio autem istarum communium passionum; pluribus doctoribus tam modernis, quam antiquis assignatur penes praesens, & futurum. Dicunt enim, quod apprehensum per imaginem, vel apprehenditur, vt boni praesens, vel futurum : : vel vt malum praesens vel futurum. Si vt bonum praesens, tunc ingerit virtuti concupiscibili hanc passionem, quae est gaudium. Si vi futurum, tunc oritur spes in irascibili. Si vt malum praesens, tunc erit tristitia in concupiscibili. Si vt futurum, tunc oritur timor in irascibili. Sed ista distinctio non videtur esse sufficiens: quia non solum homo gaudet de bono praesenti, verum etiam de praeterito, & futuro: gaudet enim Victor de praeterita victoria, cum apprehenditur a sua memoria, quamuis memoria res apprehendat, vt praeteritae sunt. Cauderet etiam homo hodie, si cras deberet effici, seu fieri imperator, quamuis illud bonum adhuc es set futurum. Et eodem modo dico, quod tristitia poterit accidere homini de malo, non solum de praesenti, sed etiam de praeterito, & futuro. Vnde Dominus noster lesus Christus, antequam a ludeis caperetur, dixit discipulis suis. "Tristis est anima mea vsque ad mortem". Etiam timor est de praesenti malo quandoque non minor, sed ma or, quam de futuro. Tacendo igitur de tempore, dico, quod bonum apprehensum, prout mouet virtutem concupiscibilem, sic causat in ea gaudium: sed, vt mouet virtutem rascibilem, sic causat in ea spem. Malum autem apprehesum, vt mouet concupiscibilemecausat in ea tristitiam: vt autem mouet irascibilem, causat in ea timorem. Ad illas autem quattuor, vt dictum est superius, omnes aliae animae passiones vt plurimum reducuntur. Vndo ad gaudium reducuntur ista, scilicet hilaritas, iucunditas, laetitia, exultatio, iubilatio, & extasis. Nam si gaudium existens in concupiscibili ostenditur in facie, tunc dicitur hilaritas, & dicitur hilaritas, quasi hiantis late claritas: quia tum signum, vel effectus interioris gaudii dirigiturad faciem, tunc homo dicitur hiare, id est, aperire, os scilicet, & nares quod faciendo cutis faciei lata efficitur, & ex tenditur, & per consequens clarior esse videtur. Quando autem gaudium ostenditur in aliquo ioco, id est, ludo exteriori, tunc dicitur proprie iucunditas. Quando vero ex gaudio cor dilatatur, tunc dicitur laetitia. Quando autem motus, vel saltus cordis ex gaudio percipitur, tunc exultatio vocatur : Propter quod exultatio dicitur quasi extra se saltatio. Cum autem ex magnitudine gau dij homo prorumpit in quadam vocem alienam, & quas confusam, tunc dicitur iubilatio : Propter quod secundum ber. iubilus est gaudium, quod nec verbis potest explicari, nec penitus reticeri. Quandoque tamen iuilus, seu iubilatio accipitur pro cantu laetabundo, situt ait Huguntio in libro deriuationum. Inde etiam anus quinquagesimus apud haebreos dicebatur annus iubileus, quod esset annus gaudii plenus; nam illo anno serui suae libertati restituebantur, & hereditates venditae eis, qui vendiderant, vel eorum heredibus, gratis reddebantur. Quandoque vero ex nimietate, & exuberanti redundantia gaudii homo a se ipso alienatur, & extra se psum quodammodo rapitur, tunc huiusmodi gaudiun tasis vocatur. luxta quod ait Dionys. Amor si fortis fuerit, extasim faciens, transformat amantem in amatum Et quia in tali gaudioso raptu destituuntur vires inferiores a suis operationibus, & cor quandoque se mouet extra locum sibi debitum, hinc est, quod huiusmod extatitum gaudium est valde periculosum, quando ex naturalibus causis euenit, quia posset hominem adducere vsque ad mortem citius, quam quaecunque etiam praeualida tmn stitia. Dixi autem notanter quando ex naturalibus cau sis euenit: quia si huiusmodi extasis ex raptu diuini amoris procedit, tunc nullum periculum est formidandum: quia quauis diuina sapientia faciens huiusmodi raptum, ittingat a fine vsque ad finem fortiter, ut dicit Sapien omnia tamen disponit suauiter, vt dicitur ibidem. Est enim huiuiusmodi sapientia non creata, sed potius creatrix essentia, quae omnia constituit numero, pondere, & mensura, vt patet per Sapientem. Et quia scit, & potest omnia moderamina nobis expedientia, ergo non sinit in tali raptu homines pati vltra, quam expediat suae saluti. Econtra vero extaticum gaudium ex erratico amore naturae proueniens, qui amor quamuis vulneret, nescit tamen mederi, aliquos quandoque amentes, phreneticos efficit, aliquos paraliticat, vel aliter graui infirmitate deformat: Vnde legitur in cronica destructionis Hicroso vmae, quod cum Tvtus princeps Homanus existens in ob udione ciuitatis Hierusalem, audisset patrem suum, scilicet Vespasianum electum in imperatorem, tanto gestiuit gau dio, quod quasi mortuus cecidit, & contractus effectus est quasi in omnibus membris suis. Quod factum considerans losephus dixit. Oportet contraria contrariis curari: igitur ordinauit ad conturbandum, & contristandum ipsum Ty tum vnum hominem, quem Tvtus mortaliter oderat, accipere arma ipsius Tvti, & milites venerunt, & simulabant se istum velle habere pro ducetotius exercitus. Ex quo turbatus, & tristis factus est Tvtus, quod cor suum ad locum debitum se constrinxit ex nimia tristitia, quod vltra locum suum se dilatauerat ex praecedenti laetitia, & sic restitutus est pristinae sanitati.

Species autem tristitiae, siue passionis, quae ad tristitiam reducuntur, secundum Damal: sunt quattuor, scilicet anxietas, accidia, misericordia, & inuidia. Anxietatem appellat coarctationem animi intra se non habentis de imminenti periculo, seu malo refugium. Accidia vero vocatur tristitia, quae immobilitat, & grauem reddit hominem ac bonum. Misericordia autem est tristitia de malo alieno. Sed inuidia est tristitia de bono alieno.

Modi autem spei sunt, confidentia, praesumptio, & audacia. Vidimus enim aliquos ordinate sperare, puta: quis sperant alia adipisci bona, vel vincere mala, quae ipsis sunt possibilia, & tales dicuntur confidentes.

Aliqui autem sperant talia bona se consequi, ad quae consequenda, nec habent possibilitatem, nec aliquam congruitatem, & tales sunt praesumptuosi.

Alij vero sperant se vincere talia mala, quae suas vires omnino transcendunt, & hi sunt audaces. Quod si ex animi passione sine habitu vitioso euenit, tunc reducitur ad pem, & est modus spei¬

Si autem ex habitu euenit, tunc est vitium morale, & son naturale. Est enim habitus vitiosus oppositus virtuti fortitudinis, vt patet 3. ethicorum. Vnde contra praedictos praesumptuosos, & audaces, ait Tullius in libro de amicitia, quod ea, quae secundum conem vsum, &vitam, possibilia sunt, non ea, quae finguntur, spetare debemus

Fimoris autem secundum Dam as sex sunt species, scilicet, segnities, erubescentia, verecundia, admiratio, stupor, & agonia. Vnde segnities potest dici horror aggrediendi opus laboriosum.

Erubescentia est timor de turpi actu committendo. ratione cuius laedi potest fama, vel opinio committentis. Verecundia est timor de turpi actu iam commisso.

Admiratio autem secundum eundem Damascenum est apprehensio, vel imaginatio alicuius rei valde tristabi lis, cuius euentus, & exitus ignoratur. Stupor est timor de imminentia alicuius mali inauditi, puta, quod valde inconsuetum est euenire. Agonia Vero est cum homo ex nimietare timoris, quasi exanimis efficitur, & viribus corporalibus quasi penitus destituitur. Tullius etiam in lib. 3. de Tusculanis quaestionibus ponit octo species timoris, scilicet pigritiam, pudorem, terrorem, tremore, pauorem, formidinem, conturbationem, & exanimationem,

Damasceni tamen assignatio videtur magis esse ordinata, quam Tullij: quia ea, quae Tullius addit super ea, quae Damas. ponit, non videntur esse species timoris, sed magis signa, vel effectus timoris.

Aduertendum est etiam, quod multae sunt animae passiones praeter iam dictas, de quibus ad praesens non facio mentionem, quae tamen omnes, si diligenter considerentur, ad quattuor praedictas sufficienter reducuntur. His igitur dictis respondendum est instantiis superius introductis.

Ad primum igitur dicendum, quod consequentia est falsa. Ad probationem dico, quod tendens ad terminum, & quiescens in eo, potest dupliciter considerari. Vno modo, quod vtrumque tendens, scilicet & quiescens, respiciat idem obiectum formale. Alio modo, quod aliud obiectum formale sit tendentis, & aliud quiescentis. Primo modo, maior est vera. Secundo modo, non est vera: quia diuersa obiecta formalia arguunt diuersas potentias, Vt patet ex 2. &3. de anima. Cum igitur animae gaudentis, & sperantis sit aliud, & aliud obiectum formaliter: quia obiectum gaudentis animae est bonum sub ratione delectantis, ve conuenientis: sed obiectum sperantis animae est bonum sub ratione ardui, seu difficilis: ideo proprie loquendo, anima secundum distinctas potentias tendit sperando, & quiescit gaudendo: quamuis secundum eandem potentiam possit tendere desiderando, & quiescere gaudendo: quia eadem virtus concupiscibilis in idem obiectum formale tendit actu desiderij in quo tamquam in termino quiescit actu ipsius gaudij : ergo &c.

Ad secundum, nego antecedens. Ad probationem dicendum, quod spes & timor non dicunt vnum motum inter duos terminos: sed dicunt duos motus circa eundem ter minum opposito modo conceptum. Vnde respectu eiusdem mali, vbi ordinate sperans confidit de victoria, vel euasione, ibi ordinate timens desperat de victoria, vel eua ione mali. Ex quo patet, quod timor opponitur sper ratione inclusae desperationis: ac etiam quia timor, & spes opposito modo se habent respectu eiusdem. Nam respectu cuius spes dicit animi protensionem, & anhelationem, respectu eiusdem timor dicit restrictionem, & resilitionem. Sicut igitur motus ad albedinem, & motus de albe dine non sunt vnus motus, sic in proposito &c

Forte dicetur, quod ista videntur superius dictis repugnare. Quia dictum est superius, quod spes est circa bonum difficile: sed timor est circa malum, nunc vero dicitur, quod sunt circa idem opposito modo.

Respondeo, quod ista in nullo repugnant: quia & si pes quandoque est circa malum: hoc tamen est cum inclusione habendae victoriae: & quia victoria mali bona est; ideo sperantis motiuum semper est circa bonum. Econtra vero motiuum timentis malum est: quia mouetur a malo cum exclusione victoriae.

Etiam timor quandoque est circa bonum, non vt conquisibile est, sed cum exclusione, & desperatione consecutionis ipsius boni propter annexam difficultatem: igitur etiam, vt est circa bonum, adhuc formale motiuum timentis malum est: quia sicut inclusio victoriae ipsius mali est pona, vel est quoddam bonum, sic exclusio consecutionis ipsius boni quoddam malum est. Econuerso autem spes est circa huiusmodi bonum cum inclusione consecutionis boni, puta, est circa ipsum, vt possibile consequi.

Ex quibus patet, quod obiectum formaliter determinatum ipsius spei semper est bonum, & obiectum formaliter determinatum ipsius timoris, prout timor est passio naturalis, semper est malum. Et notanter dico, vt est asuo: quia quid dicendum sit de timore, prout est habi tus, vel donum spiritus sancti, inferius patebit dist. 34.

Nec valet ad propositum, cum dicitur, quod timor est resilitio a malo: quia timens non resilit, vel recedit a malo tamquam a termino a quo, sed recedit a bono. Vnde timens, vel propter desperationem victoriae recedit ab oc vno, quod est resistere malo, vel propter desperationem consequendi bonum, recedit ab hoc bono, quod est prosequi bonum. Et ideo licet ista proposito, qua di citur, timor est resilitio a malo, aliquo modo causaliter sit vera: quia aliquod malum est causa timoris: tamen terminaliter non est vera, prout accipiebatur in proposito: quia timens non recedit a malo, sed recedit a bono, & incidit in malum Propter quod videtur esse verius dictum, quod malum sit terminus ad quem ipsius timoris, uam terminus a quo.

Ad tertium dicendum, quod spes non dicit precise expectationem: sed principaliter dicit animi protensionem seu extensionem ad ipsam rem speratam.

Secunda conclusio est, quod spes, prout dicit virtutem supernaturaliter infusam, est in superiori parte animae, & specialiter in ipsa voluntate. Quia habitus non existens cognitiuus habens pro obiecto aeternam beatitudinem, est in superiori parte animae, & specialiter in ipsa voluntate: sed spes, prout est uirtus supernaturaliter infua, non est habitus cognitiuus, & habet aeternam beatitudinem pro obiecto: ergo &c. Maior patet: quia eo ipso, quod eius obiectum est aeterna beatitudo, non otest esse in parte sensitiua: quia pars sensitiua non est capax talis obiecti: modo potentia subiecta alicui h abitui debet mediante huiusmodi habitu uersari circa obiectum illius habitus. Et per consequens oportet, quod sit capax eius: erit igitur in superiori parte ipsius animae: quae est condistincta parti sensitiuae.

Sed eo ipso, quod talis habitus non est cognitiuus, non oterit esse in intellectu, nec in memoria, & per consequens erit in ipsa uoluntate. Minor etiam quantum ad primam sui partem patet de se. Enumeratis enim omnibus habitibus cognitiuis positis, tam a philosophis quam a theologis, tunc patet inductiue, quod spes non est aliquis istorum. Patet etiam quantum ad secundam partem: quia ad hoc nobis infunditur spes, vt mens timore reiecto se erigat, & extendat ad beatitudinem consequendam: ergo &c. Forte dicetur, quod superius dictum est Deum esse obiectum virtutis theologicae : cum igitur spersit virtus theolo gica, videtur, quod Deus sic eius obiectum & non beatitudo. Respondeo, quod licet Deus non sit beatitudo formaliter, tamen ipse est beatitudo obiectiue Non est ergo bona consequentia, Deus est obiectum: ergo non beatitudo. Verum est tamen, quod sperans tendit in vtrumque, scilicet in beatitudinem formaliter dictam quae est Dei clara visio, & perfecta fruitio, & beatitudint obiectiue dictam, quae est Deus ipse, aliter tamen, & aliter. nam in primum tendit tamquam in illud, quo formaliter perficietur: in secundum tamquam in illud, cui finaliter, & beatifice coniungetur. Sed contra istam secundam conclusionem in se videntur esse duae opiniones. Vna contra primam partem conclusionis. Alia contra secundam.

Ponit enim prima opinio spem etiam, vt est virtus esse in parte sensitiua: quia irascibilis est in parte sensitiua sed proprium subiectum huius virtutis, quae est spes, est ipsa irascibilitas : ergo &c

Alia opinio, vt euadat hanc rationem, ponit in parte superiori ipsius animae potentiam irascibilem distinctam ab intellectu, & voluntate: quam ponunt esse subiectum spei, prout spes est virtus theologica.

Prima istarum opinionum deficit. Quia primum est cuiuslibet habitus habilitare subiectum, ad eliciendun ictum circa obiectum talis habitus: sed nulla potentia sensitiua est habilitabilis ad hoc, quod eliciat actum circa aeternam bcatitudinem, quae est obiectum ipsius spei: ergo &c. Nec valet secunda opinio. Quia sicut in viribus co onitiuis non est tanta diuersitas in parte animae intellectiuae, sicut in sensitiua: tota enim multitudo sensuum particularium exteriorum; ac sensuum interiorum subiectiue in cerebro existentium sufficienter adaequatur per vnicam virtutem partis intellectiuae: quae dicitur intellectus possibilis, sic nec in viribus appetitiuis: nam voluntas indiuisa consistens aequipollet omnibus viribus appetitiuis, sensitiuis: sicut intellectus aequipollet omnibus viribus cognitiuis existentibus in parte sensitiua : Proter quod non oportet ponere in parte intellectiua vin tutem irascibilem, quae sit subiectum spei: quia hoc poterit esse voluntas, prout virtualiter, vel aequipollenter continet gradum trascibilis existentis in parte sensitiua: Indiuisa enim existens voluntas in parte intellectiua, comprehendit totam virtutem irascibilis, & concupiscibilis existentium in parte sensitiua.

Articulus 3

Utrum spes maneat in anima post finem istius vitae

ARTICVLVS III. Vtrum spes maneat in anima post finem istius vitae.

QVANTVM ad tertium articulum est aduertendum, quod status hominum post hanc mortalem vitam videtur esse triplex, scilicet, saluatorum, saluandorum, & damnatorum. Primi sunt in coelo. Alij in purgatorio: Tertij vero subdiuiduntur. Quia vel sunt damnati poena sensus, & damni, & sic sunt in inferno. Vel oena damni tantum: Et tunc sunt in puerorum limboEt sic in proposito poterunt poni quattuor conclusiones breues

Prima est, quod loquendo de spe, quae est virtus theologica, spes non est in damnatis, qui sunt in inferno. Quia quicumque est certus de aeterna sua damnatione, hi non potest habere spem de aeterna salute, nec per conse¬ quens habet spem, quae est virtus theologica: quia illa extendit mentem humanam ad aeternam beatitudinem; Sed quilibet damnatus existens in inferno est certus di aeterna sua damnatione: quia sicut ad perfectam beatitudinem requiritur: quod beatus sit de suae beatitudinis perpetuitate assccuratus, sic ad persectam damnationem requiritur, quod damnatus sit de suae damnationis perpetuitate certificatus: sed existentes in inferno sunt persecte damnati: ergo &c.

Secunda conclusio est, quod spes non est in damnatis in limbo puerorum existentibus. Quia praesupposito recto rationis iudicio, nullus habet spem adipiscendi illud, ad quod nullam habet aptitudinem: sed tales damnati, puta, paruuli, qui decesserunt non baptixati, habent rectum rationis iudicium, sicut omnes concedunti & sciunt se non habere aliquam aptitudinem adipiscendi aeternam beatitudinem: quia talis aptitudo prouenit ex gratia, & caritate, quibus ipsi carent : ergo non habent spem, quae mentem erigit respectu huiusmodi beatitudinis

Tertia conclusio est, quod spes est in saluandis, puta, in purgatorio existentibus. Suppono enim semper, quod spes, de qua loquor, est respectu aeternae beatitudinis. E tunc arguo sic. Quicumque est sufficienter dispositus ad aliquid consequendum, seu percipiendum, ille merite poterit sperare de illius assecutione: sed quilibet existens in purgatorio est sufficienter dispositus ad consequendam aeternam beatitudinem: ergo &c. Patet maior. Minor probatur: quia quilibet existens in purgatorio habet caritatem, & gratiam secundum gradum vitimum, seu perectissimum illus meriti, ad quod ipse est aptus natus per uenire: nullus enim illorum poterit vlterius mereri. Sed talis gratia, & caritas sunt sufficiens disposito ad consequendum aeternam bcatitudinem, siue beatitudo accipiatur formaliter, siue obiectiue.

Forte dicetur, si existentes in purgatorio sunt sufficienter dispositi ad beatitudinem: quare tunc non euolant ad beatitudinem immediate:

Respondeo, quod licet existentes in purgatorio sini sufficienter dispositi pro aeternae vitae consecutione, quantum est de meritorum acquisitione: quia nihil merebumtur vlterius, quantum ad praemium essentiale, in quo consistit formaliter beatitudo: tamen in carcere purgatori. adhuc tenentur captiui pro debitorum solutione: Si enim satisfecissent hic operibus poenitentiae, antequam ab hamortali vita migrassent, tunc, quantum est ex parte praed ctae dispositonis, immediate post hanc vitam ad aeternam vitam euolassent

Conclusio quarta est, quod probabiliter potest sustine ri, spem manere in beatis quantum ad perfectionem habitus, dato etiam, quod non remaneat quantum ad exercitium operationis.

Quia illud, quod facit ad ornatum, & decorem animae. non habens aliquam repugnantiam ad ea, quae sunt de ratione beatae animae, hoc non debet animae beatae denegari; sed spes, quantum ad perfectionem habitus, etiam sine actus exercitio, est huiusmodi: ergo &c

Maior patet: quia inter omnes status animae tunc status animae beatae maxime requirit ea, quae sunt ad decorem & ornatum. Minorem probo quantum ad ambas suas partes: nam, quod habitus spei, etiam dum non elicitur actus, sit ad ornatum animae, patet: quia sicut se habet habitus vitiosus ad deformitatem animae, sic habitus virtuosus ad decorem animae, sed vitiosus habitus deformat animam, etiam quando non peccat homo actualiter secundum eum: ergo &c.

Quod etiam non habeat repugnantiam respectu alicuius eorum, quae sunt de ratione animae beatae patet, quia omnis repugnantia, vel est formalis, vel materialis: sed in roposito non potest concerni repugnantia formalis. uia talem repugnantiam habet spes tantummodo rea spectu desperationis, & respectu eorum, quae desperationem includunt: sed nec desperatio, nec aliquid includens desperationem, est in beatis : ergo nihil est in eis formalem habens repugnantiam ad habitum spei, que est virtus theologica. Nec repugnantia materialis: quia talis est inter ea, quae sunt eiusdem rationis, seu eiusden specici specialissimae. Nam accidentia solo numero differentia in eodem simul esse non possunt, maxime si sint accidentia de genere absoluto: Sed habitus spei differt specifica ratione ab omnibus alijs existentibus in anima beata, vt de se patet: ergo &c. Aliqua pro istius conclusionis declaratione require, quae dixi in prologo primi librquaest. 3. articulo 2. circa finem illius articuli. Doctore, communiter tenent oppositum istius conclusionis. Tamen quia motiua eorum solum procedunt de actu ipsius spei, & non de habitu: ideo talia motiua non adduco, quia nihil concludunt contra me¬

Articulus 4

Hic aliqua sunt videnda de ipsius spei fructu et utilitate

ARTICVLVS IIII Hic aliqua sunt videnda de ipsius spei fructu, & vtilitate.

QVANTVM ad quartum articulum est aduertendum, quod fructus, & vtilitas spei patet in triplici statu hominum in vita praesenti existentium, scilicet, incipientibus, proficientibus, & perfectis. Nam incipientes virtutem spei habentes a prioris vitae confusione liberantur iuxta illud, Scitore quia nullus sperauit in Domi- no, & confusus est. Proficientes in bona operatione confortantur. Machabaeus autem semper confidebat cum omni spe auxilium sibi a Domino affuturum. Perfecti vero in contemplatione laetificantur iuxta illud. Ego speraui in aeternum salutem, & veniet mihi in gaudium. Item, n purgatorio degentes spe illuminantur. Vnde dicit ipsa diuina sapientia. Penetrabo omnes inferiores parte terrae, & inspiciam omnes dormientes, & illuminabo omnes sperantes in Domino. Item, in coelo praesidentes vit tute spei immortaliter consummantur iuxta illud, Spes illorum immortalitate plena est. Et qui sperant in Domi no, mutabunt fortitudinem, assument pennas, vt aquile, volabunt, & non deficient.

AD argumentum principale dicendum, quod maionon est vera. Ad probationem dico, quod licet intellectus abstrahat ab hic, & nunc: tamen intellectui non re pugnat, quin intelligat rem existentem hic, & nunc: quia etiam intellectus potest intelligere rem particularem particulariter existentem, prout alibi latius intendo de clarare,

PrevBack to TopNext