Circa textum
Circa textum
POST PRA DICTA DE ORDINE Postquam Magister superius insinuauit caritatis diffinitionem, & diligendorum multitudinem: nunc in ista. 28. distinctione tradit caritatis, & dilectionis orEi dinem. Et diuiditur in duas partes, quiprimo tractat de dilectionis ordinata intensione. Secundo, de meriti quantitate ex dilectione resultante, ibi, Hic solet quaeri. Prima in duas: nam primo Magister considerat caritatis, & dilectionis ordinem. Secundo, graduum illius ponit distinctionem, ibi, Sciendum quoque est. Dri ma in duas: nam primo, considerat dilectionis ordinem in communi respectu omnium diligendorum. Secundo, in speciali respectu parentum, & propinquorum, ibi, Solet etiam quaeri si parentes. Prima in duas: quia primo, ex dictis sanctorum insinuat praedictum ordinem Secundo, recitat circa hoc triplicem opinionem, ibi, vnde, & super hoc. Et haec diuiditur in tres partes, secundum quod circa dilectionis ordinem Magister recitat tres opiniones Secunda, ibi, Quorum etiam nonnulli, Tertia, ibi, verum quia praemissa. Prima in duas: quia primo ponit primae opinionis assertionem. Secundo, ostendit ad aliqua obiecta illius opinionis responsionem, ibi; Quibus oliuiat. Sequitur illa pars, Solet etiam quaeri. Et diuiditur in tres partes: nam puimo ostendit quomodo diligendi sunt parentes, & propinqui Secundo, qualiter diligendi sunt inimici Tertio innuit sub quo sensu parentes sunt odiendi, inimici diligendi. Secunda, ibi, Verum latebrosa quaestio est. Tertia, ibi: Quaeri etiam solet.
Tunc sequitur distinctio. 30. in qua Magister &c. Et diuiditur in tres partes: nam primo de hoc, vtrum sit maio ris meriti diligere amicos, vel diligere inimicos, Magister mouet quaestionem, & dat suam responsionem. Secundo ex dictis August. adducit obiectionem. Tertio dicti Augponit expositionem. Secunda ibi, August. tamen. Tertia; ibi, Eece hinc haberi videtur. Circa has distinctiones quaero hanc quaestionem.
On this page