Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An recto caritatis ordine Deum super omnia diligere teneamur.

Quaestio. 1 An recto caritatis ordine Deum super omnia diligere teneamur.

VTRVM recto ordine caritatis teneamur Deum V super omnia diligere. Videtur quod non. Quia salua in nobis caritate possumus plus diligere proximum, quam Deum, ergo non tenemur Deum super omnia diligere. Consequentia patet. Probo antecedens quia salua mane te caritate potest quis esse promptior ad sustinendam mortem pro proximo, quam pro Deo. Sed exhibitio operi est probatio dilectionis, vt ait Crego. & maxime talis oeris, quo quis vitam suam exponit pro amico: quia, vt it Saluator, maiorem hac dilectionem nemo habet, vt animam suam ponat quis pro amicis suis.

Contra, propter quod vnumquodque tale, & ipsum magis, vt dicitur t. posteriorum: sed omne, quod ex caritate diligitur, propter Deum diligitur: ergo Deus maxime est diligendus. Hic quattuor sunt videnda Primo, vtrum aliquis ordo attendendus sit in ipsa caritate. Secundo, de principali quaesito. Et hoc quantum ad distinctionem 39.

Tertio, vtrum inimici sint diligendi. Et quarto, de quantitate meriti, quod consequi poterimus ex dilectione inimicorum. Et hoc quo ad 5o. distinctionem.

RESOLVTIO. a bicet ordo tum in caritate, tum in eius actibus diuersimode veperiatur, Deum tamen supernatur ali dilect one super omnia diligere debemus. quandoquidem eundem etiam natur ali dilectione secundum rectum rationis iudicium super omnia diligimus

Articulus 1

Utrum aliquis ordo attendendus sit in ipsa caritate

ARTICVLVS I Vtrum aliquis ordo attendendus sit in ipsa caritate.

QVANTVM ad primum, primo ostendam ordinem esse in caritate. Secundo ponam quosdam casus emergentes circa huiusmodi ordinem, & ipsis respo debo. Circa primum est sciendum, quod ordo potest alicul dupliciter attribui. Vno modo actiue. Et sic est attribuendus ordo habitui caritatis, & voluntati informatae per habitum caritatis. Alio modo passiue. Et sic reperitur ordo in actibus caritatis, siuc sint actus a caritate eliciti siue imperati. Et illud probo sic¬

Quandocumque per aliquem habitum circa aliqua distincta obiecta eliciuntur actus differentes penes intensius, & remissius in illo habitu ponendus est ordo actiue, in actibus passiue: sed per habitum caritatis circa bonum maius, & minus, ceteris paribus elicitur actus intensior, & remissior: ergo &c. Maior patet: quia in quibuscuque ad perfectionem spectantibus est dare diuersos gradus, in talibus debet esse ordo.

Forte dicetur, quod in mortalibus peccatis, & etiam in oenis inferni peccatis debitis sunt diuersi gradus, tamen ibi nullus ordo: sed sempiternus horror inhabitat.

Respondeo, quod peccata non spectant ad perfectionem; sed ad imperfectionem. De poenis dicendum, quod licet in damnatis nullus sit ordo actiue se tenes ex parte damnatorum, relucet tamen in eis passiue ordo diuinae iustitiae: quia secundum exigentiam delictorum erit plagarum modus. Minor etiam patet: quia inclinatio habitus ad ictum est secundum rationem obiecti mouentis potentiam perfectam ipso habitu, maxime si potentia stat in sua rectitudine : Cum igitur caritas rectificet humanam voluntatem: ideo voluntas caritate perfecta debet maius ponum magis diligere

Praeterea, sicut patet ex quaestione proxima praecedenti, plura sunt diligenda ex caritate: aut igitur diliguntur aequaliter, aut inaequaliter. Ista patet per immediatam diuisionem. Sed non potest dari primum: quia vbi vnun diligitur propter alterum, illa non diliguntur aequaliter; quia propter quod vnumquodque tale, & ipsum magis: ed ea, quae sunt ad finem, diliguntur propter finem, vt de se patet. Si dabitur secundum, tunc habetur propositum: uia in omnibus actibus inaequalibus ad perfectionem tamen spectantibus requiritur aliquis ordo : rebus enim ersectis non debet deesse bonitas ordinis, cum primum ponum post bonum ducis sit bonum ordinis, vt patet 12. metaphysi.

3 Praeterea, in Canti in persona animae amo rosae diligentis ex caritate dicitur. Introduxit me rex in ellam vinariam ordinauit in me caritatem. Quod contingit secundum expositores, cum homo prae omnibus diligit Deum, deinde seipsum quo ad interiorem hominem, seu bonum animae. Tertio bonum animae proximi ui. Quarto, bonum corporis proprij. Et quincto bonum corporis proximi

Sed forte dicetur, quod in oppositum istius conclusionis videntur sonare verba bern qui ait. Amor nescit gradum, dignitatem non considerat: In omni autem ordine oportet gradus esse¬

Praeterea, sicut se habet fides ad credenda, sic se hapet caritas ad diligenda; se d omnia credenda per fidem tredimus aequaliter: ergo omnia diligenda per caritatem diligimus aequaliter.

3 Praeterea, ordo praedictus nec potest esse in habitu taritatis, cum habitus sit vnus: omnis autem ordo praesupponit multitudinem ordinabilium, nec in actu: quia unc caritas dormientis esset inordinata, eo quod careret ordine, quem esset apta nata habere

Respendeo, id primum dicendum, quod amorem gradum, vel dignitatem considerare dupliciter potest intelligi. Vno modo comparando diligibile ad diligibile. Alio modo comparando diligentem ad diligibile. Primo modo, amor, seu caritas non ignorat gradum: quia & actu interiori immediate elicito magis diligit magis diligib ile: & etiam actu exteriori maiorem illi exhibet reuerentiam. Vnde dicit quidam doctor, & bene, quod caritas primo ordinat subiectum suum immediatum, scilicet ipsam voluntatem, ex consequenti vero totum imperium suum; idest, omnes vires, siue interiores, siue exteriores, quae mouentur ad imperium suum

Sed secundo modo, puta, comparando diligentem ad liligibile, tunc verus, & fortis amor ignorat gradum: quia quamuiscunque magnus excessus sit vnius ad alterum mor tamen sic adaequat ea, quod transformat amantem in amatum, vt patet per Dionisium in de diuinis nomi¬ nibus, nec sinit sui ipsus esse amatorem, sed amati, v ait Hugo in libro de Arra sponsae. Et isto modo intelligi bern.

Ad secundum dicendum, quod non est simile di fide, & caritate: quia ratio credendi omnia credibilia est veritas diuina, vt per scripturam sacram nobis est annunciata: & ideo omnia credibilia aequali certitudine creduntur, sicut aequali certitudine reuelantur. Sed ratio diligendi aliqua ex caritate est bonitas diuina, primo quide in se existens, deinde ab aliis participata: Et quia multipliciter Dei bonitas participatur penes diuersos gradus creaturarum ; ideo diuersi poterunt esse gradus dilectionis eliciti ex caritate: ergo &c.

Ad tertium dicendum, quod ordo talis est in actu subiectiue, seu passiue, & in habitu caritatis effectiue. Ad probationem dicendum, quod ordo causaliter, seu effectiue potest esse in vno tantum: Deus enim omnia ordinauit & tamen vnus solus Deus est. Etiam quando quis dormit, adhuc caritas sua debet dici ordinata, eo, quod ordinet ipsam voluntatem, & taliter eam disponit, vt possit elicere actum ordinate.

Circa praedicta possunt moueri tres casus. Primus est cum dicitur. Diligas proximum tuum, sicuteipsum, an Iy sicut sit nota aequalitatis, puta, quod tantum teneatur quis diligere proximum, quantum diligiseipsum.

Respondeo, quod non est nota aequalitatis: sed similitudinis, maxime si huiusmodi dilectio est respectu boni eterni, vel boni hominis interioris : respectu enim talium bonorum, quamuis non debeamus ita priuate nos diligere, vt alios excludamus: tamen saluo ordine caritatis nos ipsos debemus principaliter diligere, & deinde proximos. Si autem talis dilectio est respectu boni teporalis spectantis ad bonum hominis exterioris, siue ad hominem exteriorem: ita tamen, quod bonum hominis interioris ex carentia illius temporalis boni non minuitur: sed potius augetur, tunc perfectionis est non solum aequa iter diligere proximum, ficut seipsum: verumetiam plus & abundantius diligere, eo quod bono interioris hominis ipsius diligentis ex tali dilectione proximi perfectius consulatur.

Forte dicetur, quod si ly sicut esset nota similitudinis, tunc ita bene diceretur, diliges proximum tuum sicut Deum, sicut dicitur diliges proximum tuum sicut teipsum

2 Praeterea. 1. ad Corinth. 12. dicitur. Caritas non quaerit, quae sua sunt: ergo etiam bonum interioris hominis non magis debet quis appetere sibi, quam proximo

3 Praeterea, caritas circa obiectum magis diligibile eficit actum magis intensum. Ista patet per ea, quae dixi in probatione conclusionis praecedentis: sed proximus quandoque est melior ipso diligente: ergo tali casu posito plus debet quis diligere proximum, quam seipsum

Ad primum dicendum, quod licet aliqualis sit similitudo, quamuis valde remota inter dilectionem, qua diligitur Deus, & qua diligitur proximus: tamen non bene dicetur, diliges proximum tuum sicut Deum: quia sic diligimus bonum diuinum, quod ipso fruimur, eo quod ipsum in nullum aliud bonum referamus, quod si faceremus de proximo, tunc frueremur vtendis, quod est tota peruersitas, vt ait Augu. Melius igitur dicitur, sicut te ipsum: quimaior est conuenientia, & per consequens similitudo inter hominem, & hominem, quam inter Deum, & hominem, sicut maior est similitudo inter duo bona particip; ti, quae ambo sunt ad sinem, quam inter bonum per essentiam, & bonum participatum, quorum primum est ipse finis, alterum autem ad finem

Ad secundum dicendum, quod quamuis caritas non quaerit quae sua sunt, ita quod negligat ea, quae Dei, & provimi sunt, tamen sine negligentia istorum bene quaerit, quae sua sunt, maxime ad salutem aeternam spectantia, & ad interioris hominis perfectionem

Ad tertium dicendum, quod ego tunc addidi ceteriparibus: hid autem cetera non sunt paria: quia propinquius est alicui bonum suum proprium, quam bonum cu¬ iuscunque alterius creaturae, & per consequens fortius monet suam voluntatem: quia obiectum quanto est propinquius potentiae, tanto fortius mouet eam

Secundus casus est, dato, quod aliqui extranei sint meliores, quam nostri proximi, seu consanguinei: vtrum tales extraneos magis debeamus ex caritate diligere, quam proximos. Respondeo, quod magis diligere potest intelligi dupliciter. Vno modo ratione boni, quod ipsi dilecto volo, seu desidero, puta: quia magis bonum illi cupio, quam alteri. vel quo ad actum diligendi, seu desiderandi, puta: quia idem bonum cum maiori feruore illi inesse desidero, quam alteri.

Primo modo, si talia bona sunt gratia, vel gloria, tunc aequaliter debemus omnes homines ex caritate diligere: praesupposita tamen semper diuina complacentia, & ordinatione, scilicet quod sint ad vitam aeternam ordinati: quia "caritas non aemulatur", vt dicitur t. ad Corinth. 13 sed inaequaliter aliquibus optare ea, quorum aequaliter sunt capaces, non careret aemulatione: nunc autem ita est, quod omnes homines, vt a Deo ad imaginem Dei producti sunt, praedictorum bonorum aequaliter sunt capaces: ergo &c.

De temporalibus tamen bonis maiora possumus velle propinquis, quam extraneis, saluo ordine caritatis: praesupposito tamen, quod idonei sint ad eorum receptionem Sed secundo modo, puta, quantum ad intentionem actus, tunc etiam ordinata caritate possumus magis diligere propinquos, quam extraneos, quamuis etiam magiboni sint ipsi extranei

1 Quia vbi plures concurrunt modi mouentes ad dilectionem, ibi intensior est actus dilectionis: sed plures tales modi concurrunt respectu propinquorum: quia ibi concurrit modus naturalis amicitiae, quae fundatur super communicatione ortus ab eadem propinqua radice, & modus politicae amicitiae, quae fundatur super cominunicatione eiusdem regni, vel ciuitatis: quia, vt plurim; propinqui, seu consanguinei cohabitant in eadem ciuitate, & oeconomicae amicitiae, quae fundatur super communicatione eiusdem familiae: quia ipsi sunt, vt plurimum eiusdem familiae in eadem domo, vel de prope fuerunt Insuper concurrit ibi modus diuinae amicitiae, quae fundatur super communicatione caritatis, & gratiae: quia vel ipsi sunt in gratia, vel saltem esse possunt, quamdiu sunt in via.

2 Praeterea, sicut calor naturalis citius, & feruentius e diffundit in medium sibi propinquius, deinceps ad extremum, sic & calor, seu amor spiritualis. Vnde ait Ambrosius, quod primum diligendi sunt parentes, deinde filij, deinde domestici deinde extranei

Forte dicetur, quod Augustin oopositum istius videtur asserere: quia in de vera religione ait, quod ipsa natura humana sine carnali condicione diligenda est, siue siti perfecta, siue perficiend¬

2 Item, eodem libro ait. Qui in proximo diligit aliud; uam ipse sibi est, non eum diligit sicut seipsum: sed nemo est sibi pater, filius, cognatus, aut affinis: ergo ratione. propinquitatis non debet quis magis diligi secudum ordinem caritatis.

Item August. ait. Poni extranei malis filiis praeponendi sunt

Ad primum dicendum, quod, quamuis natura humana sit diligenda sine carnali condicione principaliter mouente ad dilectionem, potest tamen iuste diligi cum carnali condicione augente dilectionem

Et per hoc patet ad secundum argumentum. Ad tertium dicendum, quod illa verba intelliguntur de promotione ad ecclesiastica beneficia, & non de promotione ad temporalia: quia ecclesiastica bencficia respiciunt vtilitatem ecclesiae, temporalia vero vtilitatem naturae, vel personae

Tertius casus est, dato, quod aliquis sit pater respectu vnius hominis, & filius respectu alterius : vtrum ex caritate magis debeat diligere patrem, quam filium, vel econuerso. Respondeo, quod magis debet diligere patrem, vel matrem: quia plus tenetur eis, quam filio, cum plura ab eis receperit, & illi plura pro ipso passi sint. Item ex praecepto legis magis tenetur honorare parentes, & per consequens etiam diligere.

Aduertendum tamen, quod natura vno modo magis inclinat ad dilectionem parentum, puta, secundum considerationem causae, qua res in esse producitur. Alio modo magis ad dilectionem filiorum, puta, secundum considerationem modi, quo in esse conseruatur: Ista tamen sic differunt, quod primum scilicet consideratio causae, a qua prodi citur, magis competit naturae speciali, puta, naturae ratio. nali, sed consideratio modi, quo conseruatur, competit naturae vniuersali: ideo homo, vt est naturae rationalis, & vt vtitur recto rationis iudicio, magis inclinatur ad dilectionem patris, quam filij tamen secundum vniuersalem condicionem naturae est econuerso: Ideo communiter videmus, quod animalia ratione carentia maiorem habent affectionem ad foetum, quam ad patrem. Et isto eodem modo contingit de hominibus, quae, vel ratione suae besti alitatis, ratione non vtuntur, vel ratione voluntariae malitiae, rationem postponunt. Et ista est intentio Amb. qui ait, quod post omnium patre, puta, post Deum primo parentes diligendi sunt.

Forte dicetur, quod Chry. ait. sicut humor ascendit a radice ad ramos, & non econuerso: ita amor a parentibus in filios, & non econuerso

Respondeo, quod Chry. loquitur ibi de amore naturae generalis, non de amore naturae specialis, seu rationalis, quam perficit caritas: ergo &c

Articulus 2

Utrum recto ordine caritatis Deum super omnia diligere teneamur

ARTICVLVS II Vtrum recto ordine caritatis Deum super omnia diligere teneamur.

ANTVM ad secundum articulum primo ponam istam conclusionem, quod caritatiua seu supernatura li dilectione homo debet Deum super omnia diligere Secundu inquiram, an naturali dilectione homo magi diligat Deum, quam seipsum. Conclusionem probo sic¬

Quandocumque aliqua duo sic se habet, quod vni diligitur propter seipsum aliud autem diligitur in ordine ad ipsum, & vt reducitur in ipsum, tunc primum magis diligitur, quam secundum: Sed dilectione caritatiua Deus diligitur propter se ipsum, & irreducibiliter in alterum: omnia autem, quae suntc itra Deum, diliguntu in ordine ad Deum, & vt reducuntur in Deum: ergo &c Maior patet : probo minorem: quia quicumque ordinate diligit aliquem finem, ille diligit finem propter se, & omnia, quae sunt ad finem diligit propter finem, & in ordine ad ipsum finem: sed Deus est finis omnium, & habens caritatem ordinate diligit huiusmodi finem : ergo &c.

Praeterea, homo seipsum diligit super omnia, quae sunt citra Deum, vt patet ex praecedentibus: sed Deum debet diligere ex caritate plus, quam se ipsum: quia secundum Per inli. de diligendo Deum, ratione persectae caritatis homo diligit se hominem propter Deum : ergo omnia diligere debemus propter Deum. Et confirmatui ista minor: quia qui vitam suam voluntarie exponit, vt alteri perfecte vniatur, plus diligit illum quam se ipsum: sed homo perfectus in caritate voluntarie se ipsum exponit morti, vt perfecte vniatur Deo, luxta illud Apostoli. Cupio dissolui, & esse cum Christo. Et Greg. 10. mora ait. Si enim mens sorti intentione in Deum dirigitur, quicquid in hoc mundo amarum sit, dulce existimat. E infra subdit. Transire per mortem appetit, vt obtinero plenius vitam possit: funditus in infimis extingui desiderat, vt virtus summa ascendat.

Forte dicetur, quod expositone vitae pro, alio non arguitur sufficienter, quod exponens magis vitam diligat seu plus diligat illum, pro quo se exponit, quam seipsum quia etiam pro suo proximo quandoque exponit vitam suam, & tamen, vt patuit ex praecedentibus, homo non magis diligit proximum, quam seipsum

Respondeo, qued ille, qui se exponit mortis periculo pro altero, vel hoc facit ex vanitate, & indeliberate, & tunc non habet rectum iudicium rationis, & per consequens non est ad propositum. vel hoc facit ex fideli legalitate, & tunc se ipsum plus diligit, quia prius vult mori, quam perdat virtutem constantiae. Vel hoc facit ex diuina caritate, tunc non sistit intentionem in proximo, sed in Deo: quia exponit se pro proximo propter Deum, & tunc ex tali expositone non potest argui, quod plus diligat proximum, quam se ipsum: sed bene arguitur, quod pius diligat Deum, quam se ipsum

Quantum ad illam adiunctam inquisitionem, dico, quoi homo, qui dirigitur secundum rectum rationis iudicium naturaliter plus diligit Deum, quam se ipsum

1 Quia quanto nobis aliquid est intimius, & bonum nostrum conseruat efficacius, tanto magis secundum rectam rationem ipsum diligere debemus: sed Deus est intimior omni creaturae, quam creatura sibi ipsi, & est conseruator omnis boni ipsius creaturae, vt patet per Aug. in lib confess ergo &c.

2 Praeterea, quandocumque aliqua bona sic se habent, quod vnum includitur in altero, tunc secundum rectam retionem magis debet diligi includens, quam inclusum: sed bonum hominis includitur in bono diuino: nam si tolleretur bonum diuinum, tuc necessario tolleretur bonum hominis, & omnis, alterius creaturae, & non econuer so: & ergo &c.

Praeterea, quod recta ratio dictat, hoc est naturale huiusmodi secundum rationem viuenti: sed purum bonum magis esse diligendum quocumque alio bono puro, dictatur a recta ratione: ergo &c

4 Praeterea, dilectione supernaturali diligit homo plus Deum, quam se ipsum: ergo & dilectione naturali. Antecedene patet. Probo consequentiam: quia dilectio supernaturalis est perfectio dilectionis naturalis: sed si homo supernaturali dilectione plus diligeret Deum, quam se ipsum, & naturali dilectione minus: tunc illa non esset perfectio illius sed potius esset destructio eius.

Praeterea, si pars alicuius haberet virtutem diligendi, plus diligeret totum, quam se ipsam: sed bonum humanum, & quodlibet aliud bonum creatum habet rationem partis respectu boni diuini: ergo &c. Maior patet de manu, quae se ipsam exponit periculo, ne totum pereat. Patet etiam de ciue, qui se ipsum morti exponit pro totius communitatis salute. Minor etiam nota est, cum omne bonum creatum sit quedam participatio ipsius boni diuini¬

e Praeterea, omnia, quae sunt ad finem, naturaliter diligenda surt propter finem: sed Deus est finis omnium, & propter quod vnumquodque tale, & illud magis, Vt dicitur. 1. posteri

Sed contra istud sunt quidam doctores dicentes, quod amore amicitiae creatura non possit naturali dilectione magis diligere Deum, quam seipsam.

1 Nam amor amicitiae facit amantem quodammodo vnum cum amato, & per consequens quanto aliquid magis est idem diligenti, tanto magis ab eo diligitur huiusmodi amore: sed quaelibet res est maxime idem sibi ipsi: ergo &c.

2 Praeterea, si homo naturali dilectione posset magis diligere Deum, quam se ipsum, tunc non indigeret caritate, seu supernaturali dilectione ad hoc, quod Deum su er omnia diligeret. Consequens est falsum: nam sicut gratia quodammodo facit hominem esse Deum, sic caritas sacit, quod homo magis diligit Deum, quam seipsum: quia sicut Deus magis diligit se, quam alia, sic homo per gratiam factus Deus superna caritate diligit Deum super oia.

Praeterca, sicut naturalis cognitio incipit a creaturis, & tendit in Deum, & supernaturalis econuerso; sic naturalis dilectio primo tendit in creaturam, deinde in ipsum Deum.

4Praeterea, secundum Ari. 8. ethi amicabilia, que sunt ad alterum, venerunt ex amicabilibus hominis ad seipsum: sed causa potior est fuo effectu: ergo &c.

3 Praeterea, Ber. li. de diligendo Deum ponit quat. tuor gradus diligendi. primus est, cum homo nihil dili git nisi se. Secundus, cum homo nihil diligit nisi propter se. Tertius est, cum diligit Deum. Quartus, cum diligiseipsum, & omnia alia propter Deum, Et ait ber. quod tertius, & quartus gradus sunt gratuiti, & quartus a paucissimis in hac vita, & quasi raptim attingitur. Et hoc ipsi respondent ad motiua primae opinionis

Ad primum dicunt, quod quamuis Deus sit intimiocuilibet creaturae, quam creatura sibi ipsi quantum ad caritatem conuersationis: non tamen quantum ad ratio. nem vnionis: & quia vnio maxime consideratur in dilectione amicitiae: ideo quamuis Deus sit intimior creaturae: tamen homo magis diligit se, quam Deum dilectone naturali, cum magis sit idem sibi ipsi, quam Deo.

Sed ista responsio magis videtur concedere propositum primae opinionis, quam oppositum: nam ad hoc, quos creatura magis diligat Deum, quam seipsam, sufficit, vt Deum concupiscat, vt summum bonum in se includenomne bonum, & in ratione conseruantis creaturae bonitatem, & subsistentia intimius inesse creaturae, quam crea tura insit sibi ipsi¬

Ad secundam dicerent aliqui istorum, quod licet inclusum, vt inclusum, aequaliter diligat includens, & se ipsum: tamen, vt est quoddam ens per se, vt sic, magis diligit se, quam illud includens

Sed nec illud valet: quia cuius priuatio ab humana voluntate naturaliter magis refutatur, eius posito magidiligitur: sed stante recto rationis iudicio tunc Deum non esse magis refutat humana voluntas, quam seipsam in propria subsistentia non esse : ergo homo secudum rectam rationem magis diliget Deum, quam se ipsum, etiam vt est res per se subsistens. Maior patet. Minorem probo. quia ad non esse ipsius Dei sequitur non esse omnis creaturae, & in se, & in suis causis: sed ad non esse illius hominis in se, non sequitur eius non esse in sua causa, quae est Deus : nec etiam sequitur non esse ceterarum creaturarum : ergo stante naturalis rationis recto iudicio, magis debet humana voluntas refutare Deum non esse, sinc cuius esse nihil aliud potest conseruari in esse, quam non esse sui ipsius, & per consequens magis diliget positionem seu esse ipsius Dei, quam esse sui ipsius.

Ad tertium dicunt, quod natura non potest omne id quod naturalis ratio dictat. Nam naturalis ratio dictat Deum esse maxime cognoscibilem: & tamen homo non potest Deum maxime cognoscere manente ipso hominu in suis puris naturalibus. Sic in proposito, quamuis ratio dictet Deum esse maxime diligendum: tamen hoc homo non potest ex suis naturalibus implere. Et addunt, quod istud, puta, quod sua naturali dilectione magis tendit in se, quam in Deum, non prouenit ex peruersitate naturae: sed ex debilitate, sicut etiam patet de cognitione

Sed nec illud valet: quia quamuis ratio naturalis dictet Deum esse maxime cognoscibilem, vel saltem magis cognoscibilem, quam aliquam creaturam: tamen ratio naturalis non dictat Deum esse magis cognoscendum, quam creaturam, maxime pro statu praesentis vitae: quia tunc ratio naturalis falsum dictaret: sed ratio naturalis dictat Deum non solum esse diligibilem super omnem creaturam, verum etiam dictat eum ab homine esse diligendi super omne creaturam: quia ratio naturalis dictat ipsum Deum esse summum bonum, sine quo nihil potest esse diligibile, vel bonum. Nec valet illud, quod addunt: quia diligere vltimum finem non per modum vltimi finis ex peruersitate videtur contingere: quia est quaedam deuiatio ab ordinata dilectione vltimi finis Nec est, simili quo ad hoc de cognitione Dei, & dilectione Dei: quia actus cognoscendi Deum magis, quam creaturas non est in nostra potestate, sed actus diligendi Deum super omnes creaturas est in nostra potestate, cum ratio naturali videatur hoc persuadere: Non loquor tamen in proosito de dilectione meritoria, quam non possumus habere sine gratia Dei, & caritate.

Ad quartum negant consequentiam. Ad probationem dicunt, quod dilectio supernaturalis, puta, caritas pro tanto dicitur perficere dilectionem naturalem, quia perficit ipsam naturam, quae est capax dilectionis gratuitae. Vel dicitur eam perficere, non quod vtraque dilectio simul maneat in voluntate, & vna sit alterius perfectio: sed pro tanto hoc dicitur: quia adueniente caritate, quae est perfecta dilectio, cessat esse dilectio naturalis.

Sed nec illud valet nam caritas non solum perficit naturam diligentis, verum etiam perficit ordinatum actum dilectionis naturalis. Etiam secundo salsum assumit: quia in his, quae sunt alterius, & alterius rationis non es necesse, adueniente perfecto, cessare imperfectum, nisi huiusmodi perfectum sit oppositum ipsi imperfecto: quia in quantum talia non sunt eiusdem rationis, tunc non hapent naturalem repugnantiam ad simul essendum in eodem, qualem habent duo accidentia absoluta solo numo ro differentia, & in quantum non sunt opposita, tunc non habent formalem repugnantiam: sed dilectio naturalis, sequens rectum iudicium rationis, nec est eiusdem rationis cum caritate, nec opponitur ei: ergo &c

Ad quintum dicunt, quod pars, vt est idem toti, sic aequaliter diligit se, & totum: sed vt aliqualem habet diuersitatem a toto, sic magis diligit se, quam totum. Et cum dicitur, quod pars exponit se pro toto: dicunt, quod hoc non est verum: quia ipsum totum exponit partem pro salute sui, sicut etiam totum exponit partem viliorem pro parte nobiliori, puta, manum pro capite. De cine etiam dicunt, quod in huiusmodi expositione magis diligit se, qu totam communitatem, plus enim, vt dicunt, diligit sibi bonum virtutis, quam salutem communitatis. Et datos quod in tali expositone plus diligat communitate quo ad bonum secundum quid, scilicet quantum ad salutem corporalem: tamen plus diligit se quo ad bonum simpliciter, scilicet quantum ad bonum virtutis. Propter quod philosophus 2: magnorum moralium, & 9. ethicorum, vult, qui quilibet se ipsum maxime debet amare quantum ad opt ma bona, quae sunt opera virtutum: non autem quo ad alia bona: quia maxime se amando quo ad alia bona, tundeficit a bono virtutis, quod maxime amandum est

Sed nec illud valet, vt apparet ex his, quae dicta suni contra secundam responsionem. Etiam ista responsio concedit nobis propositum: quia tunc diligimus nos ac maxima bona, cum diligimus nos ipsos propter Deum, & Deum propter se ipsum. Etiam ad illud, quod addunt de parte, dico, quod si totum exponit partem, hoc est. pro tanto: quia parti non conuenit per se, & libere agere secundum quod pars est: si tamen sibi competeret per se, & libere agere, tunc ipsa pars ex sua propria libertate se ipsam exponeret periculo pro totius salute. Et quod dicunt de ciue, non videtur esse verum: quia multi se morti exposuerunt pro sua communitate saluanda, qui nulla vitam crediderunt post hanc vitam, vt patet de multis ciuibus Romanis, antequam essent Christiani. Etiam multi & si crediderunt aliam vitam: tamen non reputauerunt ibi opus esse politica virtute.

Ad sextum ipsi dicunt, quod finis diligitur dilectione, seu amore concupiscentiae: & ideo non est ad propositum quia nos quaerimus de amore amicitiae.

Sed nec illud valet: quia omne, quod amatur amore concupiscentiae, hoc amatur propter alterum: quia tale quid amamus nobis, vel amicis, & per consequens ipsum ama mus propter nos, vel propter amicos, sed de ratione finis est, quod ipse non ametur propter alterum: sed omnia alia propter ipsum : ergo amor finis, vt finis est, non videtur, quodsit amor concupiscentiae. Finis enim amabilis est propter se ipsum, & ea, quae sunt ad finem, amantur propter finem.

Ad primum motiuum istorum dicendum, quod quamuis res sit maxime idem sibi ipsi identitate naturali, tamen Deus per suam virtutem conseruatiuam est intimior res quam res sibi ipsi: ideo magis debet homo diligere bonmim diuinum, a quo dependet omne bonum suum, quam bonum proprium.

Ad secundum dicendum, quod homo rectum habens iudicium rationis, non indiget caritate ad hoc, quod Deum sup omnes creaturas diligat: sed indiget caritate ad hoc quod Deum meritorie, & delectabiliter diligat

Ad quartum dicendum, quod illa auctoritas philosophi non est ad propositum: quia philosophus loquitur ib de amicitia proprie dicta, quae non est inter Deum, & hominem: sed inter hominem, & hominem: Et ideo non plus concluditur, nisi quod homo magis diligat se, quan alium hominem. Etiam si vis verborum pensatur, non plus concluditur, nisi quod homo prius diligit se, quam Deum, vel aliquid aliud: Ex hoc tamen non habetur quin postquam Deus concipitur sub ratione summi, & infiniti boni includentis, & causantis, atque conseruantis omne aliud bonum, homo possit diligere Deum magis, quam seipsum

Per hoc patet ad tertium argumentum, cuius solutionem omisi: quia non plus concluditur, nisi quod homo prius diligit creaturam, quam Deum. Est enim in his duo. bus motiuis fallacia figurae dictionis, cum magis mutetur in prius.

Ad quintum dicendum, quod tertius & quartus gradus dicuntur gratuiti non simpliciter: sed per comparationem ad primum, & secundum: quia primi duo gradus non possunt stare cum caritate: sed tertius, & quartus possunt cum caritate stare. Quartus etiam gradus, vt ponit eum Dern est excellentissimus: quia per diligere se, omnia propter Deum, intelligit bern. quod homo sis obliuiscatur sui in seipso, quod nihil se diligere experiatur nisi in Deo, & propter Deum: Hoc autem est multo carius, & excellentius, quam diligere Deum magis; quam seipsum

Articulus 3

Utrum inimici sint diligendi

ARTICVLVS III. Vtrum inimici sint diligendi.

QVANTVM ad tertium articulum pono duas coneclusiones.

Prima est, quod si inimicus accipitur formaliter, puta, secundum quod inimicus, sic non est diligendus, maxime si talis inimicitia non habet iustam causam.

Quia ille, qui militat contra caritatem non est diligendus: sed talis inimicus militat contra caritatem: ergo &c.

2 Praeterea, mortaliter peccanti nullus debet praestare fauorem: sed talis inimicus mortaliter peccat, & pe huiusmodi dilectionem praestatur sibi fauor in huiusmodi peccato: ergo &c

Secunda conclusio est, quod materialiter, puta, secui dum quod creatus est ad imaginem Dei, qua capax esse poterit vna nobiscum aeternae beatitudinis, sic in vniuer sali de necessitate salutis est diligendus, puta, quando diligitur in vniuersali Deus, & proximus, talis inimicus non est excludendus: Quia talis exclusio sine liuore, & appetitu inordinatae vindictae fieri non posset, & per consequens ille, qui expresse faceret huiusmodi exclusionem, peccaret: Tamen in speciali, puta, determinato in singulari motu affectionis ad ipsum directo, non tenemur talem diligere, nec etiam determinato opere subuentionis tenemur ei subuenire, nisi ipse penitus esset in magno necessitatis articulo, in quo quilibet tenetur quemlibet iuuare si potest

Forte dicetur, quod illum non tenemur iuuare, vel diligere, quem licitum est secundum legem odire, vel quem secundum legem iubemur odire. sed dicit Saluator. Audistis: quia dictum est antiquis, diliges amico; tuos, & odio habebis inimicum: ergo &c. Hic posset breuiter dici, quod necesse est inimicum dl ligere, iuxta ea, quae dicta sunt in secunda conclusionesed non iuxta ea, quae dicta sunt in prima conclusionevnde etiam sic possumus aliquo modo inimicum oditoquia sic odiuntur inimici vitia, quod tamen non oditu persona. Etiam numquam legi in veteri testamento, quod ipsi odio deberent habere suos inimicos. Vnde hocuidetur fuisse additum ex interpretatione mala ludaeoruni quia bene scriptum est, quod diligere debeant amitod tunc ludaei ex hoc arguunt a contrario sensu, quod odid debeant inimicos: Vnde Magister perfectionis postha verba praedicta subdit. Diligite inimicos vestros, bene facite his, qui oderunt vos

Articulus 4

De quantitate meriti, quod consequi poterimus et dilectione inimicorum

ARTICVLVS IIII De quantitate meriti, quod consequi poterimus & dilectione inimicorum

QVANTVM ad quartum articulum dico, quod dielectio inimici potest tripliciter considerari. Vno modo cum expressa exclusione dilectionis amici, & sictu te est impossibilis: quia ille, qui diligit minus diligibi ille non potest a sua dilectione expresse excludere illl quod est magis diligibile; sed amicus est magis diligd lis, quam inimicus: ergo &c. Dato tamen, quod ita posset, tunc talis dilectio inimici non esset meritona dilectio amici cum expressa exclusione inimici ni meritoria, vt patuit in praecedenti articulo: ergon conuerso. Secundo modo dilectio inimici potest en rari cum expressa inclusione dilectionis amici, & sic es gis meritoria, quam dilectio amici sumpta sine inclul & sine exclusione dilectionis inimici, puta, cum aliqoo git amicu nihil pro tuc cogitans de inimico: quia sic malis totum malum peius est qualibet sua parte; bonis totum bonum melius est qualibet sua parte diligere amicum: & inimicum simul, est quoddam de genere bonorum respectu illius, quod est diligs micum tantum: ergo &c

Tertio modo potest accipi dilectio inimici sine i ne, & exclusione dilectionis amici, puta quando dii inimicum nihil pro tunc cogitat de amico, & econ dilectio amici sine inclusione, & exclusione dile inimici, tunc saluo semper meliori iudicio, ad hoc quia si illae duae dilectiones procedunt ab aequaliMi caritatis, & sunt actus aeque intensi, tunc dilectio i est magis meritoria, quam dilectio amici. Quia qu documque duo actus procedunt ab aequali caritam. sunt aeque intensi, quorum vnus de necessitate ro maiorem conatum non ex indispositione operantim ex difficultate operis. tunc actus ille, qui requiriti rem conatum, est magis meritorius: sed ad dilect inimici modo, quo dictum est, scilicet aeque intensam quiritur maior conatus, non ex indispositone on tis: quia suoponitur aequalis habitus caritatis, & ad lectionis sunt aeque intensi: sed ex difficultated quia pauciora sunt inclinantia, & plura retrabentia lectione inimici, quam amici : ergo &c. Dixi autem tanter in maiori, quod illi actus sint aeque intensii dilectio inimici posset esse ita tepida, & remissa, & di amici ita intensa, quod multo magis esset meriton lectio amici, quam inimici. Dixi etiam, quod am maioris conatus necessaria sit non ex indispositond rantis: sed ex difficultate operis: quia alias aequall vel minori poenitens magis mereretur, quam illem set in caritate perfectus: quia ille, qui est incipiens amo bonam vitam, sustinet maiorem difficultaten aequali, vel minori actu virtutis, & hoc propter suam perfectam dispositionem, quam homo perfectus in ma & nobiliori actu

Ad argumentum principale nego antecedens Al bationem: dico, quod illa promptitudo non proueni taritate: sed ex naturali amore.

orte dicetur, quod sic dicendo, tunc necessario sequitur, quod talis homo saltem naturali amore plus diligeret proximum, quam Deum

Respondeo, quod talis homo, vel indeliberate se ex. poneret morti pro proximo, tunc non est ad propositum: quia non dixi, quod quicumque naturali dilectione madiligat Deum, quam seipsum, vel proximum: sed soille, qui vtitur recta ratione, vel deliberatione debta praehabita talis homo promptius se exponeret mot pro proximo, quam pro Deo, vel pro fide, quam habede Deo: tunc talis homo, & si vteretur actu rationon tamen vteretur recta ratione: nec etiam videtur od in tali homine caritas permaneret: ldeo falsum mitur, scilicet quod caritas salua permaneat. Nec illesset contra ea, quae de dilectione naturali, qua diliur Deus secundum rectum rationis iudicium, superius iquia talis homo non ageret secundum rectum rauis iudicium

PrevBack to TopNext