Quaestio 1
Quaestio 1
An in caritate constitutus possit eam amittere.
VTRVM existens in caritate possit amittere caritatem. Et videtur quod non. Quia caritas adueniens expellit peccatum, quod actu est: ergo caritas amitti non potest. Antecedens patet: quia caritas non patitur secum aliquod mortale peccatum. consequentia probatur : quia maior virtus est destruere illud, quod actu est, quam resistere illi, quod nondum est: ergo caritas iam habita amitti non potest per peccatum mortale, quod nondum est
Contra, quicunque potest mortaliter peccare, ille potest caritatem, licet eam habeat, amittere: sed non confirmatus in gratia potest mortaliter peccare: ergo &c.
Hic quattuor sunt videnda. Primo de quaefito, Secundo, supposito, quod aliquis amittat caritatem, vtrum propter hoc deleatur de libro vitae, sicut tangitur hic in ittera. Tertio vtrum caritas, & ceterae virtutes theologicae maneant, vel excidant in patria. Et hoc quantum ad distin. 31. uarto, vtrum Deus omnia, quae sunt extra se, aequaliter diligat. Et hoc quo ad dist. 32.
uat extirpatus fuerit caritatis habitum am itt ere potest. Vade ia gratia confirmati, a caritate, quae est in christo Iesu, leparari nequeunt. 2tit iree
Articulus 1
Utrum in caritate constitutus possit eam amittere
Circa primum sic procedam. Primo ponam du plicem conclusionem. Secundo respondebo, ad vnam incidentem dubitationem.
Prima conclusio est, quod omnis homo habens caritatem, in quo fomes peccati nec est ligatus, nec extirpatus, potest perdere caritatem.
Quia quicunque ex sui dispositione patitur proniti tem, & inclinationem ad id, quod est incompossibile caritati, ille quantum est de se potest perdere caritatem: sed omnis homo, in quo fomes peccati nec est ligatus, fi cut videtur esse in eis, qui sunt in gratia Dei confirmati, nec extirpatus, sicut est in quolibet beato in patria, & fuit n Deata Virgine, cum adhuc erat in via, talis homo patitur pronitatem, & inclinationem, saltem quandoque ad mortale peccatum, quod est impossibile caritati: ergo &c. Maior patet: quia quantam inclinationem habet aliquid ad id, quod est incompossibile alicui formae, quam iam habet, tantam possibilitatem habet ad perdendum illam formam. Minor etiam patet: quia de omnibus talibus hominibus dicitur, Proni sunt sensus hominis ad malum ab adolescentia sua
2 Praeterea, sicut se habet priuatio in naturalibus, sic se habere videtur fomes peccati in gratuitis: sed quacunque formam naturalem habet subiectum cum annexa priuatione, illam potest perdere: ergo quodcumque donum gratuitum habet homo, non ligato, vel extirpato somis te, illud potest perdere¬
3 Praeterea, oninis homo non confirmatus in gratia, potest perdere caritatem: sed homo talis, in quo fome peccati nec est ligatus, nec extirpatus, non est confirmatus in gratia: ergo &c. Maior patet, quia caritas non potest esse in aliquo sine gratia: nam impossibile est, quod aliquis sit carus, & tamen non sit gratus: ideo eadem possibitate, qua quis potest perdere gratiam, eadem potest perdere caritatem. Minor etiam patet: quia nullus videtur esse confirmatus, nisi fomes sit in eo ligatus, saltem quo ad peccata mortalia
Forte dicetur, quod Apostolus Paulus fuit in gratia confirmatus, & fomes non videtur in eo fuisse ligatus, cun ipse tantas senserit tentationes, quod de seipso ait, Ser tio quidem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, & captiuantem me in lege peccati
Respondeo, quod quamuis fomes quo ad hoc non fuc rit in Apostolo pro tunc ligatus, quin permittente Deo tentationes senserit: sic tamen fuit ligatus, quod huius modi tentationes progredi non poterant vsque ad mortale peccatum : propter quod dixit ei dominus Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Vnde idem Apostolus volens ostendere fomitem esse ligatum quo ad omnia ea, quae ipsum possent separare a caritate Dei, sic ait. Scio enim, & certus sum, quod neque mors, neque vita, neque altitudo, neque profundum, nec aliqua creatura nos separare poterit a caritate Dei, quae est in Christo Icsu¬
Sed contra istam conclusionem est quaedam opinio, cuius mentionem facit Magister hic in littera, quae ponit quod nullus homo, qui semel habuit caritate, poterit eadem amittere. Cuius opinionis motiua poterant esse haec
1 Quia si caritas amitteretur, hoc esset pro tanto: quia ab aliquo peccato destrueretur: Sed hoc esse non potest: quia autem destrueretur a peccato, quod est, aut a peccato quod non est. Non primo modo: quia tunc duo incompossibilia simul essent in eodem subiecto, scilicet peccatum, & caritas. Nec secundo modo: quia quod non est hoc, nihil destruere potest
2 Praeterea, si caritas in aliquo hominc destrueretur, aut hoc fieret actione proprii subiecti, aut actione alicuius alterius a subiecto. Non primo modo: quia nullres destruit illud, quod tenet praedominium in ea: sed magis sequitur condicionem eius: sed inter omnes virtutes, siue sint morales, siue naturales, caritas tenet praedo. minium: nam caritas est virtus inuicta, quae vincit omnia ergo actione proprii subiecti caritas non potest destruiNec secundo modo: quia vel hoc esset Deus, vel creatu ra. Non Deus: quia Deus non est destructor alicuius boni. Nec creatura: quia eum solus Deus possit illabi hus manae voluntati, quae est subiectum caritatis: igitur caritas non potest attingi actione alicuius creaturae.
3 Praeterea, habens caritatem non potest peccare: ergo non potest caritatem amittere, consequentia patet. Antecedens probatur sic lo, dicit: Qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet & non potest peccare: quoniam ex Deo natus est. Sed alibi dicit. Omnis, qui diligit, ex Deo natus est: ergo ci quilibet habens caritatem diligat, sequitur, quod nullus habens caritatem possit peccare,.
Sed ista opinio stare non potest, salua veritate sacnae scripturae : Constat enim, quod Saul fuit in caritate, de quo legitur, quod non erat vir melior eo in israel: & tamen postea perdidit caritatem, cum innocentem Dauid persi quebatur, voci domini non obediuit, & sacerdotes Dei occidi fecit.
Item, secundum fidem nostram paruuli baptia ati recipiunt caritatem : quam tamen multi, cum efficiuntur adulti, perdunt propter sua peccata.
Ad primum motiuum illius opinionis dicer dum, quod destruitur a peccato, quod est. Ad probationem dicendum, quod non manent simul: sed in eodem instanti, quo mortale peccatum incipit esse, caritas desinit esse Vnde non est imaginandum, quod peccatum actiue de struat caritatem: sed solum priuatiue: nam admissio mortalis peccati est priuatio gratiae, vel saltem immediate sequitur ad ipsum priuatio gratiae
Ad secundum dicendum, quod caritas potest destrui per actum proprij subiecti: nam cum humana voluntas abutendo sua propria libertate, auertit se ab incommutabili bono, & conuertit se ad commutabile bonum: tund caritas destruitur: quia ex tali actu subiectum caritatis ti taliter efficitur indispositum pro forma caritatis: Sicut econuerso cum toto corde conuertimus ad Deum, voluntas optime disponitur ad recipiendum formam caritatis; Sicut ergo videmus in naturalibus, quod subiectum bene dispositum retinet formam: quia actus actiuorum sunt in patiente, & disposito, vt dicitur. 2. de anima, sic subiectum penitus indispositum naturaliter perdit formam Sic in proposito. Ad probationem dicendum, quod quam uis in subiecto bene disposito caritas teneat praedominium tamen in subiecto male disposito nullum habet dominium, immo penitus sopitur.
Ad tertium nego antecedens. Ad probationem potest dici, quod beatus loannes loquitur ibi de his, qui sunt persecti in caritate, in quibus fomes peccati iam aliquo modo est ligatus: & ideo non est contra istam conclusionem Concluno secunda est, quod nullus homo, in quo fomes peccati vel est ligatus, vel extirpatus, habens caritatem potest dimittere caritatem: & hoc potest probari tripliciter semper accipiendo medium opposito modo quo superius esti acceptum in tribus rationibus prima conclusionis.
Forte dicetur, quod siligatio, vel extirpatio fomitis esset sufficiens medium probandi, quod aliquts non posset peccare: tunc primus homo numquam peccasset: quiantequam peccauit non habuit fomitem peccati, eo quod in ipso persecta fuerit obedientia virium inferiorum ad vires superiores.
Respondeo, quod ad non posse peccare non sufficit carentia fomitis, nisi etiam adsit posito gratiae, & caritatis; loquendo de gratia non solum gratis data, sed de gratia gratum faciente: sed primus homo, antequam peccaret, icet fomite careret: tamen non habuit gratiam gratum facientem, vt superius probaui in libro secundo. dist. 4 articulo. 2. ideo primus homo potuit peccare.
Item, forte dicetur, quod gratia non tollit arbitrii libertatem: ideo si primus homo sine gratia habuit liberi arbitrium, quo peccauit, dato quod habuisset gratiam, adhuc peccare potuit
Respondeo, quod istud argumentum quamuis sit ap arens: tamen non concludit: quia eadem ratione pro: bari posset, quod Deata Virgo, vel etiam sancti in patria possent peccare. Et ideo dicendum, quod talis gratia, quam staret sine fomite, concerneret caritatem perfectam, quae quamuis non coacte, tamen allectiue prohibuisset omni illud, quo talis homo ei, quem illa caritate perfecta diexisset, disciplicere potuisset, & per consequens ibi fuisset necessitas ad non peccandum, non quidem necessitas coactionis: sed necessitas immutabilitatis, nec hoc derogasset libero arbitrio: quia secundum Anselm. possi peccare non est libertas, nec pars libertatis: sed potius vitium libertatis. Vnde non fuit minor libertas in virgine gloriosa, quae peccare non potu:t, quam in luda, qui peccare potuit, & etiam de facto peccauit.
Posito ergo, quod caritas, sicut iam dictum est in prima conclusione, possit amitti, & de facto quandoque perdatur per peccatum, dubitatur ab aliquibus, an in homine ordi nate, & debite poenitente redeat aequalis caritas
Respondeo ad hoc, & dico, quod loquendo de caritate, ad cuius mensuram redidtur praemium in vita beata: semper reditvel maior caritas, vel aequalis: quia in homine debite poenitente, vt communiter dicitur, & trahi¬ tur ex decretis. Cuncta reuiuiscunt, quae quondam viua fuerunt: Sed talis gradus caritatis, cui scilicet tale praemium debet respondere, quondam viuus fuit in huiusmodi poenitente : ergo talis gradus, & per consequens aequalis caritas reuiuiscet. Si autem talis poenitens non solum sufficienter, verum etiam feruenter, & eminenter conteritur; tunc non solum aequalem, verum maiorem recipiet caritatem, quam habuerat antequam peccauit. Et isto modo v rificatur illud verbum apostoli dicentis, Diligentibus Dei omnia cooperantur in bonum his, qui secundum proposi tum vocati sunt sancti. Super quo verbo dicit glo, quod etiam ipsa peccata cooperantur eis in bonum: quia por poenitentiam feruentiores efficiuntur in bono. Sed oppositum illius tenet quidam doctor dices, quod ex hoc, quod aliqui tepidi sunt in poenitendo: quamuis tamer poeniteant: ideo resurgit in talibus hominibus minor caritas, quam ante habuerant.
Istud non valet: quia vel illa tep iditas est tanta, quod Deus huiusmodi poenitentiam non acceptat, tunc nulla redit caritas, eo quod sic poenitens non consequatur ueniam peccatorum, vel quod Deus acceptat huiusmodi po nitentiam, & largitur veniam: tunc ad minus redit aequa lis caritas: quia posito, quod pro tunc poenitens moriatur ipse tale praemium consequitur, quale consecutus fuisse si mortuus fuisset antequam fceerat hoc peccatum, quo perdidit caritatem. Vnde propter commissum peccatum tali homini vere contrito non diminuitur praemium essentiale in gloria: quia propter huiusmodi peccatum datur ei poena satisfactoria. Non enim iudicat Deus bis in idipsum, sicut dicit propheta. Sed hoc faceret, si pro delicto diminueret beatam gloriam, & cum hoc infligeret pe nam satisfactoriam.
Forte obijcietur hic illud, quod scribit Amos. Non adiiciet resurgere virgo israel. Vbi dicit glo. Non negat, quin resurgat: sed quod possit resurgere virgo: quia semel oberrans etiam si reportetur humeris pastoris, non habebit tantam gloriam.
Respondeo, quod loquitur ibi de gloria acciden tali, quae debetur Virgini, vt virgo est, puta, de aureola : non autem de praemio. seu gloria essentiali, de qua ioquimur in proposito Sicut enim quae perdidit virginitatem, non resurget Virgo, sic nec habebit in patria aureolam, quae debetur Virgini: ergo &c.
Articulus 2
Utrum supposito aliquis amittat caritatem, propter hoc deleatur de libro vitae
QVANTVM ad secundum articulum tria sunt videm da Primo, quid sit liber vitae. Secundo, quomodo in isto libro aliqui dicuntur esse scripti.
Tertio vtrum in eo scripti possint ab eo deleri. Quo ad primum sciendum, quod liber vitae potest qua drupliciter sumi
Primo pro eo, in quo tandem relucebit qualiter homo vixerit. Et sic conscientia hominis dicitur liber vitae quia in extremo iudicio cuiuslibet conscientia patebit & in ea videbitur omne, quod in vita sua peregit.
Secundo: quia in eo videtur modus viuendi, per quem ad vitam aeternam veraciter peruenitur. Et sic scriptura sacra dicitur liber vitae, luxta illud Hec omnia liber vitae, & testamentum altissimi
Tertio, dicitur liber vitae illud; in quo relucent illa, quibus meremur vitam. Et sic diuina notitia dicitur liber vitae, pro vt in ea relucentiopera meritoria, in quibus si homo finaliter perseueraret, consequeretur vitam. Quarto, dicitur liber vitae ipsa diuina praescientia, seci dum quam Deus, quasi libro legendo, infallibiliter cognoscit condicionem, & numerum ad vitam aeternam electorum. Et isto quarto modo accipitur hic in proposito liber vitae. Et quia propter infallibilitutem illius libri al qui quandoque pro eodem videbantur accipere praedestinationem, & librum vitae, iuxta quem sensum videntu procedere verba glo, super illo verbo, Quorum nomina scripta sunt in libro vitae, vbi dicit glo. Liber vitae est prae destinatio Dei in qua omnes sancti scripti sunt. Ideo es aduertendum, quod quamuis liber vitae, & praedestinatio ambo habeant innumerabilem stabilitatem: tamen eorum differentia potest considerari eo, quod praedestinatio addit ad librum vitae: Ista enim per ordinem videntur se habere, Dei dilectio, electio, liber vitae, praedestinatio, vocatio, iustificatio, & praemiatio seu magnificatio. Nam Deus diligit nos secundum, quod vult nobis bonum iuxta quod dicitur 11. Hhetoricae, quod amare ess uelle alicui bonum: Cum igitur non simus eligibiles nisi vt boni sumus, patet, quod dilectio aliquo modo praecedit electionem. Item, quando in aliqua multitudine alo qui ordinandi sunt ad aliquod excellens bonum, & aliqui non, tunc ordinandi prius a non ordinanmdis separantur quam ipsi ordinandi stabiliter conscribantur. Et quia talis separatio fit per electionem, vel est ipsa electio: & eorum descript o est ipse liber vitae: ideo electio praecedit librum vitae. Item, tales ordinandi prius sunt in ordinantis certa notitia quasi in libro conscripti, quam ordinentur, & dirigantur in huiusmodi bonum: ldeo liber vita praecedit praedestinationem, quae est ordinatio electorum in vitam aeternam secundum aeternum Dei propositumItem, aeternum propositum istius ordinationis praecedit actualem eius prosecutionem in effectu. Vocatio autem, prout in proposito sumitur, est ipsa collatio gratiae, per quam collationem huiusmodi ordinatio mandatur executioni ldeo praedestinatio praecedit vocationem. Item cum iustificatio sit quasi effectus gratiae: quia ex hoc, quod gratia recipitur in aliquo, ipse recipiens iustificatur: ideo iustificatio, secundum nostrum modum intelligendi, sequitur vocationem, quae est gratiae collatio. Item, cum iustificati fuerimus tunc meremur praemiari, seu magnificari: idec iustificatio praecedit magnificationem. Et hunc ordinem attendens Apostolus quantum ad quattuor terminos v timo dictos, ait. Quos autem predestinauit, hos & vocauit, & quos vocauit, hos iustificauit, & quos iustificauit, hos & magnificauit.
Quantum ad secundum hic videndum. dicunt quidam quod numerus electorum formaliter sumptus est certitu dinaliter scriptus in libro vitae, puta, certum est in Dei notitia, quot sunt saluandi: sed non qui sint illi, puta, vtrum isti homines, vel isti. Et forte poterant isti moueri ex eisdem motiuis, quae adduxi. 1. sen. dist. 4o contra praescientiam Dei, & praedestinationem, quae ad praesens omitto: quia ibi ostendi, quomodo, non obstante Dei infallibili notitia, qua Deus cognoscit quemlibet praedestinatum esse saluandum: tamen ex hoc non tollitur rerum contingentia ex parte praedestinatorum, quin quilibet eorum quantum est ex se, libere, & contingenter saluetur.
1 Est etiam ista opinio contra catholicam veritatem uia cognitio Dei valde imperfecta esset, si solum cognosceret numerum electorum, & non cognosceret singulares personas electas
2 Praeterea, ipsa Dei notitia proficeret ex tempore: quiantequam aliquis esset saluatus, non cognosceret Deus eum esse saluandum.
3 Praeterea, ipsi electi scripti sunt in libro vitae: sed Saluator ait. Ego scio, quos elegerim, & Ego cognosco oues meas, & cognoscunt me meae: ergo in Dei notitia, quae es ipse liber vitae, non solum obiicitur, & inscribitur numcrus electorum formaliter, vt isti fingunt, verum etiam ipsa persone numeratae, quae finaliter saluabuntur, sunt in eo conscripte, & Deo certissime note: omnia enim nuda, id aperta sunt oculis eius vt dicitur ad Hebr. 2. ergo &c. Quantum ad tertiam illius artic. inquisitionem dico quod proprie loquendo de libro vitae, puta, quarto modo superius expresso: tunc nullus scriptus in libro vitae vmquam ab eo delebitur. Quia Dei scientia est stabilis, & in fallibilis: ergo nullus scriptus in libro vitae est ab eo delebilis, consequentia patet: quia liber vite est ipsa Dei scientia, qua Deus certitudinaliter cognoscit ipsos electos finaliter saluari: ergo qua ratione scientia Dei dicitur infallibilis, eadem ratione liber vitae dicitur indelebilis. Antecedens etiam patet ex fide.
Sed contra illud est illa opinio erronea modo proxime recitata: quia sequaces illius opinionis dicunt, quod quamuis numerus electorum sit indelebiliter scriptus ut libro vitae: persone tamen saluandae sunt delebiliter, & absque certitudine ibi scripte. Quod probant per textum scripturarum, Dicitur enim in psal. Deleantur de libro vi uentium & cum iustis non scribantur. & Apoc. 3. dicitur. Tene quod habes, vt nemo coronam tuam recipiat. Vbi dicit Augu. quod non perderet ille nisi accepturus esset iste. Et dixit Movses domino Dimitte eis hanc noxam, quod si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti bi dominus respondet. Qui peccauerit in me, delebo eu de libro meo.
Sed in omnibus istis auctoritatibus, & aliis multis consimilibus non accipitur liber uitae proprie, scilicet pro quarto modo superius expresso: sed solum accipitur pro tertio modo, puta pro noritia Dei, qua cognoscit aliquos quandoque pro aliquo tempore habere gratiam, & virtutes: in quibus tamen, exigentibus suis demeritis, ipsi finaliter non manebunt. Vnde tales numquam fuerunt scripti in libro uitae secundum se: quia Deus numquam con gnouit eos finaliter esse saluandos, quamuis eorum bonopera fuerint in Dei notitia, a quibus virtuosis operibus dum ipsi decidunt, deleri dicuntur de libro vitae:
Articulus 3
Utrum caritas et ceterae virtutes theologicae maneant vel excidant in patria
QVANTVM ad tertium articulum ponam tres conclusiones. Prima est quod fides quantum ad substantiam habitus manet in patria
1 Quia fundamentum non destruitur, ex eo quod aedificium consummatur: sed ut patet ad Hebr, fides est fundamentum totius edificij spiritualis, quod quidem aedificium completur. & consummatur in patria :ergo &c.
2 Praeterea, beati in patria maxime placent Deo: sed sine fide impossibile est placere Deo, vt ait Apostolus; ergo &c.
3 Praeterea, fides non videtur habere maiorem repugnantiam ad statum gloriae, seu patriae, quam ad actum mortalis culpae: sed fides manet cum actu mortalis culpae: es go &c. Maior patet: quia non apparet, quod lumen magis repugnet lumini quam tenebrae: sed fides est quoddam lumen, vnde communiter dicitur, hoc cognoscitur in lumine fidei, & glosa similiter est lumen, de quo dicitur insal. In lumine tuo videbimus lumen: sed mortalis culpa est quaedam mentalis obscuritas, seu tenebra: ergo &c. Mi nor etiam patet: quia si fides non maneret, tunc omnis peccator mortalis esset insidelis, Confirmationes illius conclusionis, & varias obiectiones contra eam scripsi super prologum primi libri sententiarum. qus artic. 2.
Secunda conclusio est, quod spes manet n patria 1 Quia vbi verum manet desiderium, ibi vera spes manet: sed in patria manet verum desiderium: ergo &c. Maior patet: spes enim quasi semper concomitatur ordinatum desiderium. Minor etiam patet per Aug. qui loquens de modo nostri amoris in patria, ait, Amabimus, & desiderat bimus, desiderabimus, & amabimus. Et confirmatur illa minor per illud, quod ait Dei sapientia, quae est obiectum in vita beata desiderantis animae. Qui edunt me, adhuc esurient. Patet etiam per Sreg in quadam omel. qui in hoc ponit differentiam inter corporales delitias, & spirituales: quia corporales cum habentur, pariunt fastidium, sed spirituales accendunt desiderium
2 Praeterea, sicut se habet desperatio ad damnationem, sic spes ad saluationem: sed desperatio manet cum damnatione eorum, qui sunt in inferno: ergo spes manet cum aluatione existentium in patria.
3 Preterea, forma, quae cessat esset in aliquo subiecto, aut destruitur destructione subiecti: aut destruitur actione contrarij: sed spes non destruitur destructione subiecti: quia hoc manet in patria: nec actione contrarii: quia in patria non inuenitur aliquid desperabile, actione cuius spes destruatur.
Forte, dicerent illi, qui sunt contrariae opinionis, quod spes non est respectu praesentis: sed futuri boni: sed in patria omne bonum est praesens ipsibeato: ergo &c. Respondeo, quia sicut desiderium dicitur rei non habitae, sic spes futuri. Et ideo sicut, cum res non habetur, desideratur eius habitio, seu possessio: cum autem possidetur, adhuc desideratur illius possessionis stabilis permansio: fic cum praesens est illud, quod speratur, adhuc potest de eo haberi spes, vt in futurum continuetur: Noni igitur in patria de bono, quod praesentialiter possident, firman spem habent, quod ipsum in perpetuum possidebunt. pos unt etiam habere spem quo ad beatitudinem accidentalem, quae saepius variatur, & potest esse futura
Articulus 4
Utrum Deus omnia quae sunt extra se aequaliter diligat
QVANTVM ad quartum articulum ponam tres conclusiones. Prima est, quod Deus diligit omnem creaturam Quia omne agens per intellectum diligit illud, quod suam bonitatem participat: sed omnis creatura participat Dei bonitatem, vt declaraui superius circa secundum librum.
Forte dicetur, quod nulla passio cadit in Deo: sed amor est quedam passio: ergo Deus non poterit amare creaturam. Maior patet: quia in puro actu non potest cadere passio. Minor probatur: si vnum oppositorum est passio, & re iquum: sed odium est passio: ergo & amor erit passio
2 Praeterea, idem respectu eiusdem non potest habere odium, & amorem: sed Deus odit aliquas creaturas. Maor patet: Minor probatur: quia dicit dominus. Tacob dili ci, Esau autem odio habii.
Ad primum dicendum, quod passiones in duplici genere inueniuntur: nam quaedam dicunt imperfectionem sicut ira, odium, & tristitia, & istae non inueniuntur in Dec nisi metaphorice. Aliae de se, & proprie dicunt perfectionem, ficut amor, & gaudium, & laetitia, & istae formaliter, & proprie reperiuntur in Deo, quamuis non per modum asstonis: sed per modum simplicis actus, sic enim possunt esse in puro actu.
Ad secundum dicendum, quod idem ab eodem potest simul amari, & odiri, ratione tamen diuersorum: eandem ergo creaturam Deus amat, inquantum Deus fecit eam quia, vt sic, est amabilis, & bona: Vidit. n. Deus cuncta, quae fecerat, & erant valde bona Sen. 1. Et eandem creaturam Deus odit, inquantum est infecta peccato, quod Deus non fecit, quia aequaliter odit Deus impium, & impietaten suam, vt patet per dictum Sapientis
1 Quia, vt patuit superius. 2. arti. illius quaestionis, Dei dilectio, secundum nostrum modum intelligendi, praecedit electionem: sed sicut ait Apostolus, elegit nos ante mundi constitutionem
2 Praeterea, illum Deus ab aeterno dilexit, cui ab aeternu bonum voluit: sed homini praedestinato ab aeterno voluit summum bonum, scilicet aeternam beatitudinem: ergo &c
Forte dicetur contra illud sic. 1 Illud, quod ab aeterno non habuit esse, hoc ab aeterno non habuit dilectun esse: sed creatura ab aeterno non habuit esse. Maior patet: quia esse dilectum praesupponit esse, sicut compositum praesupponit simplex.
2 Praeterea, amans vult illud esse, quod amat. sed Deu ab eterno non voluit creaturam esse: alias n creatura fuisset ab aeterno, cum voluntas Dei sit simpliciter omnipotens
Ad primum dicendum, quod quamuis ab aeterno crea tura non habuit esse simpliciter: habuit tamen esse cognitum: quia Deus ab aeterno cognoscens essentiam suam quae est perfectum exemplar omnis creaturae, perfecte com gnouit omnem creaturam. Ad hoc autem, quod aliquod bonum diligatur, vel habeat esse dilectu, sufficit, quod habeat esse cognitum: quia bonum cognitum est obiectum voluntatis: nihil n refert an bonum sit praesens, vel futurum ahoc, vt diligatur, dummodo certitudinaliter cognoscatur.
Ad secundum dicendum, quod Deus ab aeterno voluit creaturam esse: sed non pro aeterno: sed pro tempore determinato.
Tertia conclusio, est quod Deus magis diligit vnam ece- turam, quam aliam: quia illud magis diligitur, cui ex dilectione maius bonum confertur: sed Deus ex dilectione vni creaturae maius bonum contulit, quam aliae, vt de se patet.
Forte dicetur, quod vnus, & idem actus non potest simul, & semel esse intensior & remissior: sed Deus vno actu dilectionis simul omnia diligibilia diligit ergo &c.
Respondeo, quod Deus non dicitur hic magis diligere, eo quod intensius diligat: sed eo, quod maius bonum pro ponit conferre, & suo tempore confert ei, quod diligiti
Ad Argumentum principale dicendum, quod consequer tia est falsa. Ad probationem dicendum, quod quauis caritas sit tantae virtutis, quod habens caritatem possit resistere omn peccato mortali: tamen si habens caritatem sua libera vo iuntate consentit in actum, quo mortale peccatum committitur, tunc expellit a se caritatem: destruitur enim caritas propter malam subiecti dispositionem: ergo &c.