Quaestio 1
Quaestio 1
An virtutes morales in patria permaneant
VTRVM virtutes morales maneaut in patria. Videtur quod non: quia, cessante vita actiua, cessare debent illae virtutes, quae ad eam ordinantur: sed vita actiua cessabit in patria, vt ait Aug. in quadam omel. Et virtutes morales immediate sunt propter vitam actiuam: ergo &c.
Contra, iustitia manet in patria: ergo & ceterae virtutes morales mancbunt in patria. Antecedens patet Saien. 1. vbi dicitur. Iustitia perpetua est, & immortalis. consequentia probatur: quia quae connexa sunt, manente vno, manent & alia: sed virtutes morales sunt connexae, vt patet per philosophum. 8. ethico.
Hic primo videndum est de virtutum moralium ortu, & generatione. Secundo de earum distinctione Tertio de earum consistentia, puta, vtrum virtus consistat in medio. Quarto, de virtutum permanentia, iuxta illud quod quaeritur in proposito.
R E S O I 1 O. Duae profecto morales virtur es eiusdem nominis, quarum quide altera sit acquisita, altera vero infusa nulli hominum att ribui tur. erumt amen huiusmodi morales virtites & atquisttae co infusae si eiusdem nominis sint loli numero differunt, ac eiusdem cessentur esse speciei, & si in diuersis reperiatur subiectis, quae sane virtut es cum nobis caelitus ad animi nostri decorem fuerint elargitae, in illa quoque celesti patria remanebunt
Articulus 1
De ortu et generatione virtutum moralium
QVANTVM ad primum sic procedam. Primo praesup positis his, que superius dixi de vniuersali habituu peneratione, & hoc distinct. 23. artic 2. ostendam specialiter, quomodo virtus moralis acquiratur in nobis., Secudo videbitur, vtrum praeter uirtutem moralem acquisitam, sit dare uirtutem moralem infusam
Circa primum igitur est aduertendum, quod cum finis in omnibus agibilibus teneat locum principii: ideo ante quam virtus acquiratur in nobis, oportet nos apprehede re finem in uniuersali, quam apprehensionem sequitur mmediate appetitus finis similiter in uniuersali. Hunc appetitum uniuersalem sequitur recta existimatio de fine in particulari, & iste actus nondum est actus prudentiae: sec est disposito ad prudentiam: hanc autem existimationem particularem habitam de ipso fine sequitur appetitus rectus in particulari ipsius finis. Nec iste actus est actus uirtutis moralis: sed est disposito ad uirtutem moralem. Et ex illo appetitu sequitur iterum iudicium rectius, & perfectius; quam prius, ad quod iudicium sequitur iterum appetitus rectior, & perfectior. Et sic proceditur in actibus rationis & appetitus per augmentum rectitudinis vtriusque donec perfecte acquiratur prudentia in potentia intellectiua, & uirtus moralis in potentia appetitiua
Quod autem istorum prius acquiritur: Dico, quod quia actus rationis semper praecedit actum appetitus: ideo quamuis simul, & in eodem instanti acquiratur prudentia & moralis uirtus: tamen origine prius acquiritur prudentia, quam uirtus moralis, eo quod rectitudo actus nationis praecedat semper origine rectitudinem, quae est in actus ipsius appetitus. Quo ad illud, quod secundo est hic inquirendum, pono duas conclusiones,
Prima est, quod in eodem homine non est dare duplicem uirtutem moralem secudum idem nomen, quarum una sit acquisita, & alia infusa, puta, duas temperantias, uinam acquisitam, & aliam infusam
1 Quia frustra fit per plura, quod potest sufficienter fieri per pauciora, vt patet 1. phy. sed quidquid homo posset per huiusmodi duas temperantias, hoc aeque sufficienter posset per vnam illarum: igitur alia illarum ponetur frustra: Et quia Deus, & natura nihil faciunt frustra, vt diciur t. coeli. & mun. ergo &c. Maior patet. Minor probatur: quia virtutes ad hoc sunt necessariae hominibus, vt suos ines debitos consequantur. Sed duplex est finis, vnus scilicet naturalis, & alter supernaturalis: ad consequendum autem finem supernaturalem sufficiunt virtutes theologicae cum donis spiritus sancti, quae supernaturaliter infunduntur. Ad consequendum vero fine naturalem sufficit virtus moralis, siue sit acquisita siue insusa: ergo non oportet vnam ponere cum alia: hoc enm simpliciter videretur ee frustra, 2 Praeterea, duo accidentia eiusdem speciei non possunt fimul esse in eodem subiecto, maxime si sint accidentia realia subiectum perficientia. Et dico realia propter species intentionales, quarum plures solo numero differentes sunt in eadem parte aeris. Dixi etiam perficientia subiectum, propter accidentia respectiua, quae numero plura sunt in eodem subiecto, eo quoe talia accidentia non addunt aliquam perfectionem super suum proximum fundamentum. Sed huiusmodi temperantiae, scilicet infusa, & acquisita sunt eiusdem speciei: nam sicut si aliquis homo nascretur monoculus, cui Deus postea supernaturaliter crearet alium oculum: oculus secundus datus supernaturaliter per creationem esset eiusdem speciei cum oculo primo acquisito per generationem, sic in proposito &c. Est etiam virtus moralis reale accidens subiectum perficiens quia virtus est, quae habentem perficit, & opus eius boni reddit: ergo duae tales temperantiae non possunt simul esse in eodem homine. Et sicut probatum est de temperam tia, sic per easdem rationes poterit probari de qualibet alia virtute morali.
Quandocumque aliquis actus elicitur ab aliqua potentia, tunc oportet principium illius actus esse in illa potentia: sed actus meritorius elicitur a potentia sensitiua, puta, actus fortitudinis ab irascibili, & actus temperantiae a concupiscibili : cum ergo virtus moralis acquisita non sufficiat ad hoc, quod actus sit meritorius, oportet in talibus potentiis, praeter virtutes morales acquisitas dare virtutes morales infusas, quae sint principia huiusmodi actuum, in quantum sunt meritorij.
2 Praeterea, dicitur de sapientia increata. Sobrietatem, & prudentiam docet iustitiam, & virtutem, quibus in vita nihil est vtilius hominibus: sed non docet loquendo hominibus: ergo docet infundendo.
Praeterea, dicit ille sapiens: Sciui quoniam aliter non possum esse continens, nisi Deus det: ergo continentia datur, siue infunditur a Deo.
Praeterea, pro eadem parte arguit quidam de nostri sic. lllud, sine quo ad coelestem patriam venire non possumus, hoc necesse est nobis ponerc: virtutes morales infusae sunt huiusmodi: quia de poene. dist. 2. dicitur. venit spiritus sanctus cordibus "in fide, spe, & caritate, & aliis bonis, sine quibus ad coelestem patriam perueniri non potest, sicut est castitas, misericordia, & huiusmodi". Et accipiuntur haec verba a Crego, super Exech¬
Praeterea, ad hoc vt temperantia acquisita ordinetur in vltimum finem necessario indiget virtute dirigente, sci licet prudentia; sed ad hoc non sufficit prudentia acquisita: quia illa solum dirigit in finem naturalem: ergo prae ter prudentiam acquisitam oportet dare prudentiam infusam, quae taliter dirigat, vt virtutes morales ordinentur in finem supernaturalem
e Praeterea, si dicitur, quod actus virtutis acquisitae est meritorius praeter virtutem moralem infusam pro tanto quia virtualiter continetur a caritate prout est meritorius pari ratione actus spei acquisitae, vel fidei possent esse meritorij sine spe infusa, vel fide infusa: quia non minus actus fidei, & spei uirtualiter continentur in caritate quam actus cuiuscumque virtutis moralis acquisitae: sed illud est falsum quia sic aliquis posset mereri, & per consequens saluari, qui non esset baptixatus. V Praeterea, in baptismo, cum parnulus baptixatur, tunc in funduntur ei omnes virtures, vt videtur dicere quaedam noua decretalis: & nihilominus multi post baptismum acquirunt morales virtutes : ergo in talibus erunt simul morales virtutes infusae, & acquisitae ergo. Ad primum dicendum, quod meritum, & demeritum primo, & principaliter respiciut ipsam voluntatem: alias utem potentias, & ipsas virtutes, & operationes respiciunt consequenter, prout cadunt sub imperio voluntatis. Vnde si esset potentia virtus, vel operatio, quae nullo modo esset apta nata obedire imperio voluntatis, per illam nec meremur, nec demeremur: Propter quod ait philosophus. vreth. quod ex puris naturalibus nec laudamur, nec vitueramur. His praemissis dico ad maiorem illius rationis; quod non oportet quod illud, per quod actus est meritorius, sit formaliter in illa potentia, quae elicit actum: sed sufficit, quod virtualiter & imperialiter attingat illam potentiam, & actum illius potentiae: omnis igitur actus ciuiuscumque virtutis moralis potest esse meritorius in quantum cadit sub imperio caritatis, seu voluntatis, quae informata est caritate, quae quidem caritas est sufficiens principium merendi, non solum illorum actuum, qui a voluntate informata caritate sunt elicitiue, verum etiam omnium illorum, qui a tali voluntate sunt imperatiue. Ad secundum dicendum, quod sapiens loquitur ibi de sacra scriptura, quae vere docet hominem omnem virtutem. Ad tertium dicendum, quod nullus potess esse continens meritorie nisi Deus det isto modo, quod talis continentia subsit imperio voluntatis informatae caritate: nam sine merito multi fuerunt continentes sine virtute infusa de sola legc communi, vt patet in fuag. de illis fatuis virginibus, quae a sponso non sunt receptae.
Ad quartum dicendum, quod ibi non accipiuntur misericordia, & castitas, prout dicutur virtutes morales: sed accipitur misericordia, prout est vna de beatitudinibs di qua dicitur, Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et castitas accipitur, prout est vnus di fructibus spiritus sancti, de quibus, ait Apostolus. Fructus autem spiritus sunt caritas, gaudium, pax, patientia &c vbi vndecimo nominat castitate. Et per idem potest dici ad argumentum praecedens: quia pro. 12. fructu Apost. non minat continentiam: Sic enim loquendo ista sunt per infu ionem spiritus sancti: quia tam beatitudines, quam etiam fructus praesupponunt dona spiritus sancti, de quibus videm tur pullulare. Ad quinctum dicendum, quod ad hoc, quam teperantia ordinetur in vltimum fine, non est necesse pro huiusmodi ordinationis directione, quod detur prudentia infusa: quia ad hoc sufficit doctrina sacrae scripturae, vel habitus fidei, vel ipsa prudentia acquisita, assistentibus sibi ide formata, & doctrina sacra. Ad sextum nego consequentiam: non est enim simile, quod ibi in illa consequentia accipitur pro simili: quia caritas numquam reperitur n aliquo viatore ab absque fide infusa: de illa enim fide oquitur Aposto. dicens. Sine fide impossibile est Deo placere: &ideo quia opus fidei acquisitae sine fide infusa non cadit sub imperio voluntatis informatae caritate: ergo tale opus non continetur virtualiter a caritate : propter quod non potest esse opus meritorium. Nec sequitur, quod aliquis sine baptismo possit mereri, vel saluari: quia caritas, uae est principium nostri meriti, & salutis, nulli datur nisi sit baptixatus, vel baptismo fluminis, vel flaminis, vel sanguinis: Dato tamen, quod Deus per suam potentiam absolutam daret alicui caritatem, qui tantum modo haberet fidem, vel spem acquisitam, tunc bene procederet illa similitudo assumpta: tunc enim rationabiliter dici posset, quod actus fidei acquisitae esset meritorius eodem modo, quo dictum est de actu virtutis moralis acquisitae.
Ad septimum dicendum, quod si baptixato infunduntur omnes virtutes morales, tunc illis manentibus nulam virtutem moralem acquirit: sed per operationes conformes llis infusis virtutibus pficit, & augetur eisdem, vt firmeturi & stabiliatur in eis: nam consuetudo est altera natura, vt dicit Commentator. 1. physicorum: ideo per assuefactionem operationum fit in nobis inclinatio quasi connaturalis secundum illum habitum infusum, ratione cuius inclinationis operationes secundum illum insusum habitum erunt operanti faciles, & delectabiles. Si autem talis homo post virtutem moralem infusam exercet opera illi virtuti contraria, tunc acquirit habitum oppositum. & corrumpitur, seu perditur illa virtus infusa: qui si postea se correxerit, & continuauerit opera virtuosa, tunc habebit virtuten acquisitam, & non infusam: ita quod nuquam erunt duae virtutes morales eiusdem rationis, puta, duae temperantiae, quarum vna sit acquisita, & altera infusa¬
Secunda conclusio est, positis duobus, quorum vnus habeat virtutem moralem infusam, & alter acquisitam eiu dem nominis, puta, temperantiam acquisitam, & infusam quod tales virtutes differunt solo numero, & sunt eiusdem speciei: quia habitus morales, qui sunt circa candem materiam, quorum actus sunt eiusdem speciei; illi non differunt specie: sed istae duae temperantiae sunt huiusmodi ergo &c. Maior patet: quia ex distinctione actuum, & materiarum, circa quas versantur virtutes innotescit nobi distinctio virtutum. Minor etiam patet: quia vterque habitus tamquam circa propriam materiam est circa delectationes corporales. Actus vero vtriusque est medium a tingere secundum dictamen rectae rationis.
Sed contra istam conclusionem similiter sunt doctores de opinione iam proxime reprobata, qui probant, quod tales duae virtutes differant specie sic¬
Habitus morales, quorum fines sunt diuersi, illi differunt specie: sed temperantiae infusae, & temperantiae acquisitae sunt diuersi fines: igitur &c. Maior patet: quia sicut se habent principia in speculabilibus, sic fines in moralibus, seu praticis: sed habitus speculatiui, quorum principia sunt diuersa, illi differunt specie: ergo habitus mora les, quorum fines sunt diuersi debent differre specie. Minor etiam patet: quia finis temperantiae acquisitae est valetudo corporis: sed finis temperantiae infusae, vt dicunt, est, vt corpus totaliter maceretur, & subdatur spiritui2 Praeterea, habitus, quorum obiecta differunt forma liter, illi distinguutur specie sed obiecta temperantiae infusae, & acquisitae differunt formaliter. Maior patet: quia dito, quod duae scientiae considerent de eodem materialiter: si tamen formaliter vna considerat aliter de eo, quam alia, illae scientiae specifice differunt. Minor etiam patet, quia obiectum virtutis acquisitae est bonum consideratum modo naturali: sed obiectum virtutis infusae est bonum comsideratum modo quasi diuino
Ad primum dicendum ad maiorem, quod non est verum, nisi loquendo de fine proximo, & intrinseco. Nam si de fine extrinseco, & remoto illa probatio deberet intelligi tunc omnes habitus virtuosi essent eiusdem speciei: quia omnes ordinantur ad vnum vltimum finem. Sic autem intellecta maiore, tunc minor est falsa: quia fines intrinseci & proximi quarumlibet virtutum moralium sunt actus eliciti secundum illas virtutes, qui actus cum sint eiusdi speciei in temperantia infusa, & temperantia acquisita: se quitur, quod nec illae temperantiae differant specle¬
Articulus 2
Quot sint legis divinae praecepta
QVANTVM ad secundum articulum est notandum, quod vt patet per philosophum 6. ethic. virtutes acquisitae tripliciter se habent. quaedam namque sunt pr tae intellectuales, sicut sapientia, intellectus, & scientia Quaedam purae morales, sicut temperantia, fortitudo, iustitia Quaedam partim intellectuales, partim morales, sicut prudentia. Quaedam quantum ab subiectum, in quo est, conuenit cum virtutibus intellectualibus, cum subiectiue sit in intellectu. Quantum autem ad obiectum conue nit cum moralibus, cum prudentia sit recta ratio agibilium, quae sunt propria materia virtutis moralis. Quantum vero ad modum suae generationis conuenit cum vtrique: nam secundum quod generatur ex doctrina, conuenit cum intellectualibus: sed secundum quod ger eratur experientia, conuenit cum moralibus: nam experientia propter pluralitatem actuum ad ipsam requisitorum, aequipollet assuefactioni, per quam acquiritur habitus morais: quamuis autem sic procedendo multae sint virtutes tam intellectuales, quam morales: tamen quia Magister in ista dist. solum, vel salte principaliter tractat de. 4. virtutibus moralibus, quae cardinales nuncupantur: ideo ceteris ad praesens praetermissis, harum quattuor solummodo distinctionem assignabo. Hae autem virtutes possunt considerari, vel penes earum subiecta, vel obiecta, & secundum hoc, distinctio earum dupliciter probari potest
Primo sic. lllae virtutes distinguuntur, quae in distinctis subiectis ponuntur, quattuor virtutes cardinales sic ponuntur: quia prudentia ponitur in potentia intellectiua iustitia in volitiua, fortitudo in irascibili, & temperantia in concupiscibili, vt sic totus homo in oinibus principalibus viribus ordinate, & debite religetur,
Secundo sic. lllae virtutes distinguuntur, quae circa obiecta distincta versantur, istae sic versanrur: nam temperantia est circa carnis delectabilia, fortitudo circa poricula, & terribilia, iustitia circa distribuibilia, & communicabi lia, prudentia circa consiliabilia. Et quia circa cuiuslibet virtutis materiam necesse est consiliari, vt nos debite, & ordinate habcamus circa cam: ideo prudentia est vniues aliter directiua circa materiam vniuscuiusque virtutis moralis : Propter quod P. Ser. dicit, quod prudentia non tantum est virtus: sed est auriga virtutum. Forte dicetur cum quattuor sint virtutes cardinales: quare vna sola se tenet ex parte intellectus, & tres ex parte appetitus;
Ad illud respondet Ari. 1. poli. di. quod quia appetitus trifarie diuiditur, scilicet in voluntatem, irascibilem, & concupiscibilem: ratio autem non diuiditur: ideo de istis principalibus virtutibus tres debent se tenere ex parte appeti tus, vna autem sufficit ex parte rtionis. Dicuntur aut istae vit tutes cardinales: quia sicut ostium in omni motu suo regitur a cardine, sic tota uita humana, prout est ciuilis, & politica in actionibus, & passionibs regitur his virtutibus.
Articulus 3
Quid sit mendacium
QVANTVM ad tertium articulum breuiter dico; quod omnis habitus, quem philosophi posuerunt esse virtutem moralem de necessitate consistit in medio uia in quacunque materia excessus, & defectus ambo sunt vitiosi, si ibi virtus esse ponatur, necesse est, vt in me dio consistat: sed in materia actionum, & passionum humanarum, circa quam materiam habet fieri virtus moralis, excessus, & defectus sunt vitiosi: vt patet 3. ethicori vbi dicitur, quod ambo extrema sunt vitiosa: ergo &c. Et ista est intentio philosophi 3. ethi. vbi ait. Virtus est habitus electiuus in medietate consistens quo ad nos, prout recta ratio determinabit.
Forte dicetur, quod medium sapit naturam extremorum: ubi ergo ambo extrema sunt vitiosa, ibi medium non poterit esse virtuosum. 1. Item, virginitas est virtus: & tamen in delectabilibus secundum carnem non tenet medium, sed extremum: quia pura virginitas debet esse immunis ab omni carnali delectatione
Ad primum dicendum, quod medium multipliciter dicitur. Quoddam enim est medium compositonis Aliud est medium coniunctionis. Tertium est mediun abnegationis De primo antecedens illud assumptum in argumento est verum, sed non de secundo, & tertio. Vnde quamuis viridis color sapiat naturam albi, & nigri quia est medium compositonis: tamen acus coniungens duos pannos laneos, vel lineos coniungens, non sapit naturam illorum pannorum, cum acus sit de ferro: panni autem de lana, vel de lino: Et quia virtus mediat per me dum abnegationis vtriusque extremi vitiosi: ideo illud antecedens in proposito non est verum
Ad secundum dicendum, quod pura virginitas, secundum philosophos, non est virtus: Ante enim illa felicissima tempora, in quibus emicuit virgo gloriosa Maria nec apud ludaeos, nec apud Qentiles Virginitas virtutis commendationem habebat: sed post illa tempora tanta percipitur fore excellentiae, quod de virginibus loquen Hier. in quodam sermone de virgine gloriosa sic ait. In carne praeter carnem viuere magis est Angelica vita, quam humana. Et quia in principio illius arti. determinaui set monem meum ad virtutem moralem secundum philosophos: ideo illud, quod inducitur de virginitate non est contra me. Innenitur alias talis add itio, quomodo etiam Virginitas consistat in medio, patet lib. 4. di. 33. in solutione tertiae rationis ad instatias factas contra secundam conclusionem quarti arti. quia Virginitas tenet medium non quantitatis, sed medium respectu circunstantiarum debitarum exemplo Dei matris, puta, licet virginita quantum ad materiam, circa quam est, teneat simplicite extremum, refutando omnes venereas delectationes: tamen tenet medium quantum ad circunstantias iuxta ditamen rectae rationis, puta, quando aliquis seruat Virginitatem in tempore gratiae, quando Dei filius nasci voluit de virgine, & seruat eam propter laudem Dei, & propter eius amorem
Articulus 4
Utrum virtutes morales in patria permaneant
QVANTVM ad quartum articulum dico, quod virtutes morales manebunt in patria. Quia illud, quod est hic ad ornatum animae, debet in anima beata manere sed virtutes morales sunt ad ornatum animae. Maior patet: minor probatur : quia secundum sanctos doctores, sicut domus materialis ornatur, cum variis picturis figutatur: sic anima decoratur, cum habitibus virtuosis imbuitur. Et ideo virtures proprie sibi vindicant nomen habitus: quia sicut habitu corporali, seu vestitu ornatur humanum corpus: sic habitibus spiritualibus, scilicet ipsis virtutibus ornatur anima hu ana¬
Doctores tamen, quos tetigi in 1. arti, qui ponunt in odem homine virtutem moralem infusam, & acquisitam, dicunt, quod in patria non manent virtures morales acquisitae, sed solum infusae: quia acquisitae ordinant hominem respectu ciuilitatis mundanae: ideo hac ciuilitate cessante cessabunt & ipsae: sed infusae ordinant hominem respectu ciuilitatis supernae, quae non cessat, sed manebi in patria: ideo & ipsae manebunt
Sed illud non obstat: quia etiam virtutes acquisita rout homo bonus vtitur eis ad imperium caritatis, vt sic huiusmodi virtutes non minus ordinant hominem metitoriis suis actibus in supernam ciuilitate, quam faciant infusae: ideo eadem ratione, qua isti doctores dicunt infusas morales virtutes manere in patria, poterunt etiam acquisitae manere
bed forte dicetur contra illud, quod destructo subiecto non poterit accidens remanere, quod fundatur in pso, sed in morte hominis destruitur concupiscibilis, & trascibilis, cum sint potentiae sensitiuae: ergo non poterit manere fortitudo, & teperantia, quae fundantur in ipsis ergo &c.
2 Praeterea, frustra ponitur virtus sine operatione: sed in patria nulla est materia, circa quam virtutes morale¬ possint suas operationes exercete.
Ad primum dicendum, quod quando subiectum sic de struitur: quod nullo modo manet, tunc accidens fundati in ipso naturaliter manere non potest. Si autem subiectam aliquo modo manet, vel idem subiectum etiam redibit, tur c etiam illud accidens potest aliquo modo manere, ac etiam redeunte subiecto redire: sed nunc ita est, quod icet in morte hominis virtutes sensitiuae sic destruantur, quod non manent formaliter: manent tamen in essentia animae radicaliter, & resuscitato homine, resuscitantu istae potentiae secundum suum esse formale: ideo mortue homine, virtus fortitudinis, & temperantiae manent secundum suum esse radicale: resuscitato vero homine, resuscitantur istae virtutes secundum suum esse formale¬
Ad secundum dicendum, quod quamuis ista virtus fru tra ponatur sine operatione, cuius positonis nulla alia potest assignari causa, vel ratio, nisi sola operatio: illa tamen, cuius alia causa sufficiens potest assignari, non ponitur frustra sine operatione: sed illius positonis iam dicta est ratio: quia dato, quod non ponantur ad operandum : ponentur tamen ad ornandum. Et per hoc etiam patet ad argumentum principale in oppositum.