Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO XXXIV et XXXV bilucida harum distinctionum diuisio, mn quibus de spiritus sancti donis distincte agitur.
NVNC AVTEM DE SEPTEM PONIS. Postquam Magister determinauit de virtutibus theologicis & Cardinalibus: nuc determinare incipit de donis spiritus sancti: Et diuitur in duas partes: nam primo, El ad ipsa dona secundum se Magister dirigit suam considerationem. Secundo, eorudem donorum ad inuicem facit comparationem, ibi, Post praemissa. Prima in duas: nam in primo determinat de donis omnibus simul, & in conmuni, Secundo, pertractat donum timoris er se, & in speciali, ibi, Et quia de timore. Prima in quattuor: quia primo de 7. donis spiritus sancti mouet triplicen uaestionem. Secundo, questionum illarum subdit responionem Tertio, contra responsionem adducit obiectionem. pecunda, ibi, Haec dona virtutes esse. Tertia, ibi, His autem videtur. Quarta, ibi, Ad quod dicimus, Sequitur illa pars, Et quia de timore. Et diuitur in duas partes: nam primo Magister distinguit de quadruplici timoris specie. Secundo, singulariter inquirit de timore, qui fuit in nostro Saluatore, ibi, Cum autem fuerit in Christo timor. Prima in duas: quia primo ponit timoris quadrifariam distinctionem, Secundo, aliquorum illorum timorum tangit perfectionem, & imperfectiouem, ibi, De his eisdem timoribus. Prima in duas: nam primo ponit praedictam dis. Secundo, praeuenit obiectionem per vnius auctoris expositonem, ibi, Et attede, quod quattuor. Sequitur illa pars. De his eisdem. & diuiditur in tres partes: nam primo ponit timoris seruilis, & filialis differentiam. Secundo innuit triusque timoris efficaciam, ibi, Sciendum tamen. Ter. tio concludit timoris filialis stabilem permanentiam. Setunda ibi, Sciendum tamen. Tertia ibi, lllud quoque diligenter. Prima in tres: quia primo tangit de seruilis timoris imperfectione. Secundo de filialis timoris perfectione. Tertio declarat, quae dixerat exemplari manuductione. Secunda ibi, est autem alia sententia. Tertia ibi, Non potes melius explanare. Tunc sequitur dist. 35. Et diuiditur in duas partes, nam primo donorum ad muice facit comparationem. Secundo, ne laboret in aequiuoto quorundam terminorum multipilcium, ponit dist. ibi, et notandum. Prima in duas: nam primo assignat differentiam inter sapientiam, & scientiam. Secundo, hoc idem facit inter intellectum, & sapientiam, ibi, Ostensa differentia. Tunc sequitur illa pars. Et notandum. Et diuiditur in duas pai tes: nam primo Magister distinguit intellectum, & scien tiam ostendens, quod vno modo sunt dona naturalia. Alio vero modo supernaturaliter infusa. Secundo, distinguit sapientiam, ostendens, quod vno modo est diuina, & increata. Alio modo humana, seu homini communicata, ibi llud etiam sciendum. Et circa has duas distinct. quaero in speciali.
On this page