Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An Spiritus Sancti dona vitam actiuam magis, quam contemplatiuam respiciant.

Quaestio. 1. An spiritus sancti dona vitam actiuam magis, quam contemplatiuam respiciant.

VTRVM dona spiritus sancti magis respiciant vitam actiuam, quam vitam contemplatiuam. Et videtur quod magis actiuam. Quia vbi plura dona spiritus sancti aoncurrunt, illic magis proprie dona spiritus sancti respiciunt: sed pro vita actiua plura dona concurrunt: ergo &c. Maior patet, & minor patebit infra

Contra, cuicumque vitae excellentiora dona spiritus sancti proprie conueniunt, illam vitam dona spiritus sancti magis respiciunt: sed vitae contemplatinae excellentiora dona spiritus sancti conueniunt, puta, sapientia, intellectus: ergo &c. Hic quattuor sunt videnda. Primo videndum est de donis secundum se. Secundo, comparanda sunt dona ad virtutes, fructus, & beatitudines, & hoc quantum ad distinct. 34. Tertio videndum est de quaesito. Quarto, vtrum vita actiua sit eminentior, & perfectior contemplatiua, vel econuerso. Et hoc quantum ad dist. 35.

RESOLVTIO bena quidem spiritus sancti nobilissimi quidam habitu: sunt a solo Deo menti humanae infusi, quibus suffultus homo in sua acti ne haud humanae inititur vregulae, sed diuinae citius vectitudi ni inbaeret Quae sane dona a vivtutibas differunt, veluti adiunant & perficiens ab eo, quod perficitur, & adiuuatur.

Articulus 1

De donis secundum se

ARTICVLVS I. De donis secundum se

QVANTVM ad primum notandum, quod dona spiritus sancti sunt quidam habitus nobilissimi a solo Deo humanae menti infusi, secundum quos agendo homo non innititur humanae regulae, sed diuinae. Haec auten dona numerantur ab Is sub septemplicis spiritus expressio ne, cum dicitur. Requiescet super eum, scilicet super Chr tum, qui est verus flos de radice lesse ascendens, spiritus sapientiae, & intellectus, spiritus consilij, & fortitudinis, spiritus scientiae, & pietatis, & replebit eum spiritus timo ris Domini. Sed ex his dictis oriuntur multa dubia

1 Dicetur forte, quod timor non sit donum spiritus sancti: quia illud, quod est naturalis passio, non est donum supernaturale: sed quattuor sunt passiones naturales, sciicet gaudium, tristitia, spes, & timor.

2 Praeterea, secundum dona homo agit modo diuino, sicut iam dictum est, & propter hoc, vt infra patebit actus donorum est perfectior actibus virtutum: sed actus timoris est imperfectus, cum perfecta caritas foras mittat timorem, vt dicit Ioan

Respondeo ad primum, quod de timore possumus tripliciter loqui. Vno modo prout naturaliter inest hominiEt sic est passio naturalis. Alius est timor infusus semper tamen informis, eo quod careat caritate

Et iste est timor seruilis. Tertius est timor infusus numquam informis, eo quod semper habeat diuinam caritatem annexam.: Et iste est timor filialis. Et solum isto modo, timor est vnum de donis spiritus sancti. De timore primo modo dicto procedit primum argumentum, de timore secundo modo accepto procedit secundum argumentum: Et ideo non sunt contra praesens propositum: quia timor silialis nec est passio naturalis: sed gratuite infusus, nec foras mittitur a caritate: sed perficitur caritate, nec habet imperfectam operationem: sed valde perfectam. Quod patet multipliciter.

Primo: nam iste timor animam sanctificat, iuxta illud Qui timent Deum, praeparabunt corda sua, & in conspectu illius sanctificabunt animas suas: Et quia animae sanctitatem sic ex filiali timore prouenientem semper sequi. tur salus, & sanitas: ideo quo ad salutem dicitur, Salus erit. timentibus nomen eius. Et quo ad sanitatem dicitur. Orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae, & sanitas in pennis eius.

Secundo iste timor animam sic sanctificatam ab omni peccato immunem conseruat. Quod enim quis odit, hoc quantum in se est, non admittit: sed timor Domini odit nialum, vt dicitur. Et quia sine virtutibus non potest resistere peccatis: ideo eadem diligentia, qua peccatis resistit virtutes custodit: Ideo dicit Hier in quadam sua epistola. Timor virtutum custos est, securitas ad lapsum sacilis. Et dicitur. Qui timet Deum, nihil negligit.

Et quia non sufficit mala non agere : verum etiam quisque studeat bonis operibus insudare: ideo iste timor animam sic conseruatam varijs virtutum operibus fecundat, atque venustat: ratione cuius secuditatis, atque uenustatis timorDomini paradiso assimilatur, vbi dicitur. Timor Domini sicut paradisus benedictionis, & super omnem gloriam. Merito ergo iste timor dicitur ager plenus, cui benedixit Dominus Propter quod psal ait, Timete Dominum omnes sancti eius: quoniam non est inopia timentibus eum

Et quia dignum est, vt quilibet de fructibus suae faecunditatis degustet: ideo quarto timor animam sic secundatam reficit, & recreat. luxta quod dicitur, in psal. Quam magna multitudo dulcedinis tuae domine, quam abscondisti timentibus te. Timor Domini initium dulcedinis est. Et. quia sapientia dicitur sapida scientia: ideo iste timor gustatiuus diuinae dulcedinis est initium sapientiae. luxta quod dicitur in psal. Initium sapientiae timor Domini, intellectus bonus omnibus facientibus eum, laudatio eius manet in saeculum seculi. Et EccL Radix sapientiae timor Domini. lbidem plenitudo sapientiae timor Domini: Pro ter quod ait Dern. Timor sapor est, porro sapor facit sapientem, sicut scientia scientem,

Et quia sapientia consequitur coronam gloriae, iuxta illud Prouer. Initium sapientiae posside sapientiam, in omni possessione tua acquire prudentiam, arripe illam, & ex altabit te, glorificaberis ab ea, cum eam fueris amplexatus, labit capiti tuo augmenta gratiarum, & corona inclita pteget te. Ideo quintus timor Domini, qui in anima sancta sapientiam principiat, tandem ipsam olorificat, & coronat. luxta quod dicitur in psal.. Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus: timentes autem Dominum pse glorificat. Vnde Eccl. Corona sapientiae timor Dni.

Posset etiam hic dubitari, vtrum iste timor filialis rea liter differat a timore seruili. Ad illud dicunt quidam doctores, quod timor filialis, & timor seruilis sunt realiter vnus habitus: quia ambo sunt circa idem obiectum.i. am vtroque timore timetur Deus, quamuis alio modoQuia timens seruiliter, timet Deum, ne puniat: sed timens filialiter timet Deum, ne a se recedat.

2. Preterea, non magis differt timor seruilis, & filialis, quam fides informis, & formata: sed fides informis, & formata est vnus habitus. Idem enim habitus fidei sine caritate dicitur informis, & cum caritate existens dicitur formatus) ergo &c. Sed illud ad praesens non teneo¬

Quia non minor est distinctio in principiatis, quam in principiis: sed principia istorum duorum timorum sunt realiter distincta. Maior patet per auctorem de causis. Minor probatur: qua omnis timor ex aliquo amore procedit: Ex hoc enim, quo aliquid diligimus timemus, ne illud perdamus. Sed timor seruilis ex amore sui procedit, timor vero filialis ex amore Dei. Timens enim seruiliter istam mundanam vi tam diligit, quam timet perdere per collationem aeterne poenae inferendae a Deo, tanquam a iusto iudice: Sed timens filialiter timet perdere Deum, quem plus diligit, quam se ipsum. Talis enim cupit perdere, se vt stabiliter cum Deo valeat permanere dicens cum Apostolo. Cupio dissolui, & esse cum Christo

Praeterea, quandocunque aliqui habitus sunt circa aliqua obiecta formaliter distincta, illi formaliter distinguuntur: sed isti duo timores sunt circa obiecta formaliter distincta: ergo &c. Maior patet: quia sicut etiam isti doctores dicunt: distinctio habituum est attendenda, non iuxta obiectum materialiter sumptum, sed formaliter. Minor etiam patet: quia licet Deus sit obiectum materiale istorum timorum, aliter tamen, & sub alia ratione concipitur a timentibus, & per consequens aliter obiicitur eorum timoribus. Vnus enim concipit eum, vt sepabilem, alius, vt punientem. Timet enim primus ne separetur a Deo, & secundus ne puniatur a Deo. Ex quo patet, quod formale obiectum vtriusque est aliud, & aliud, iuxta conditiones formaliter distinctas, quae attenduntui in istis timoribus. Et ista videtur esse intentio Aug. qu seruilem timorem assimilat timori, secundum quem mu lier adultera timet ne maritus veniat. Et filialem timo rem assimiliat timoti, quo casta mulier timet ne maritus recedat: Sed planum est, quod illi duo timores dictarum mulierum differunt specie, eo quod aliud, & aliud habeat obiectum formale, puta, accessum, & recessum: ergo &c.

Ad primum argumentum istorum doctorum dicendum quod non sufficit identitas materialis obiecti ad identitatem habitus: sed requiritur identitas formalis, quae non est in proposito.

Ad secundum nego maiorem, quia fides, siue sit infor mis, siuc formata, semper est circa idem obiectum non solum materialiter, verum etiam formaliter. Etiam nuquam legitur, quod adueniente caritate, fides caedat, sicut de timore dicit loan. Perfecta caritas foras mittit timo rem. Quod verbum attendens Aug. ait, quod sicut seta intrat, non tamen, quod remaneat: sed vt exeundo filum post se trahat, sic timor seruilis intrat, non vt remaneat sed vt caritatem post se trahat. Et ex hoc etiam potes sic argui ad propositum. Illi habitus, quorum vnus manet cum caritate, & alter non potest manere cum ea, necessario differunt: sed timor filialis manet cum caritate, cum qua timor seruilis manere non potest: ergo &c.

Potest etiam dubitari de hoc dono, quod est pietas: quod irtus non est donum: nam virtutes, & dona realiter distinguuntur, vt infra patebit: Sed pietas est idem, quod misericordia, quae est virtus, Nam secundum Greg. 1. moralium pietas est virtus, quae docet opera misericordiae frequentare. Item, fortitudo est vna de quattuor vi tutibus Cardinalibus. vt patet 3. eticorum: ergo non videtur esse donum. Item, consilium videtur esse actus prudentiae: ergo non erit donum. Item, scientia, intellectus, & sapientia, sunt habitus, seu virtutes intellectuales, vt patet 8, ethi. ergo non erunt dona per spiritum sanctum supernaturaliter infusa

Articulus 2

Comparantur dona ad virtutes fructus et beatitudines

ARTICVLVS II. Comparantur dona ad virtutes fructus & beatitudines

Tquia quantum ad omnia ista patebit in secundo a Aticulo: ideo quantum ad hoc est aduertendum, qu dona spiritus sancti differunt a virtutibus, sicut adiuuans, & perficiens differt ab eo, quod adiuuatur, & perficitur: quia secundum Greg. dona dantur in adiutorium virtutum: nam virtus, secundum quod virtus est, perficit po¬ tentiam in ordine ad opus modo humano: sed donum altiori, & nobiliori modo. Exemplum de fide, quae perficit intellectum humanum modo connaturali intellectui humano, puta: quia intellectus humanus est intelligentia obumbrata: ideo fides non transit obscuritatem enig matis. & per consequens, quamuis intellectus sit fide perfectus: tamen elicit actum non clarum, sed enigmaticum.

Donum autem intellectus cum abundanter alicui tribuitur, hunc defectu in magna parte supplet, & tamquam fidem adiuuans facit, quod quasi in luce clariori celitus il stratus homo super humanum modum secretorum diuinorum incipit esse conscius, adhuc existens in via. luxta quod ait Apostolus. Nos autem reuelata facie gloriam domini speculantes in cadem imaginem transformamur a claritate, tamquam a spiritu domini

Donum autem sabientiae datur in adiutorium spei: nam donum sapientiae est habitus diuini luminis, faciens in de uotis hominibus experimentalem notitiam diuinorum cum quadam interna degustatione, per quam spes hominis non modicum confortatur.

Consilium autem datur a spiritu sancto in adiutorium caritatis imperfecte receptae: nam per opera supererogationis, sicut est religio, votum virginitatis, & cetera huiusmodi, ad quae non tenemur ex praecepto: sed nos ipsos ad ea astringimus ex spiritus sancti consilio, tamquam er escam congruentem igni spirituali siamma caritatis. erigitur, & tendit ad perfectionem singularem.

Cetera vero dona quattuor dantur in adiutorium quattuor virtutum cardinalium, puta, fortitudo, vt donum est datur in adiutorium fortitudinis, vt virtus est: quia quamuis homo per fortitudinem, vt virtus est, possit morti se exponere in iusta causa: hoc tamen, vel facit cum tristitia, puta, si virtus non est perfecta, vel dato, quod perfecta existente virtute hoc faciat sine tristitia: tamen hoc non potest facere cum gaudio: quia licet in ceteris virtutibus moralibus signum sit acquifiti habitus habere delectationem in opere, vt dicitur 2. ethi tamen non sic est di fortitudine secundum philosophum. 3. ethic. quamuis sit perfecta virtus: non tamen est necesse fortem in oper bus illius virtutis delectari: sed sufficit non tristari: Sed fortitudo, vt donum, virtutem istam sic perficit, & adiuuat quod homo cum gaudio, & desiderio sustinet mortem, & omnem poenalitatem propter Deum. Vnde Apostoli por illud donum fortitudinis ibant gaudentes a conspectu conm cilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine lesu contumeliam pati. Vnde de tali homine loquens Greg. li. 10, moralium ait. Quicquid in hoc mundo amarum sit, dulce existimat, omne, quod affligit, requiem putat, transire per mortem appetit, vt obtinere vitam plenius possit, &c.

Donum scientiae datur in adiutorium prudentiae: nam propter varietate & multiformem contingentiam agibi lium non sufficit habitus prudentiae ad hoc vt homo sem per elioat illud, quod singulariter magis expedit ad salutem: Incertae enim sunt prouidentiae nostrae, & difficile existimamus ea, quae in terris sunt, vt dicitur. Propter quod datur homini donum scientiae, vt inter peruersas huius mundi nationes transeat sine crimine, ita vt tangens pice non inquinetur ab ea

Donum pietatis datur in adiutorium iustitiae, siue sit iustitia distributiua, siuc commutatiua. De distributiua atet: quia donum pietatis clementem facit principem, ita quod sua iustitia erit misericordia decorata, vt se conformet supremo iudici, qui est ipse Deus, cuius vniuersa viae sunt misericordia, & veritas, vt patet in Psal. Sic enim misericordia, & veritas custodiunt regem, & roboratui clementia Tronus eius. Sciendum tamen est hic propter argumentum superius factum de dono pietatis, quod si talis iudex ordinata clementia temperet iustitiam, proter humanam inclinationem: tunc opus procedit a pietate, non vt donum est: sed vt virtus est: Si autem hoc facit ex quodam affectu superno, quo desiderat in suo iudicio ipsum Deum perfectius imitari: tunc procedit a pietate, vt donum spiritus sancti est. Patet etiam illud di iustitia commutatiua: quia vbi quandoque salua iustitia satis tenaces sunt mercatores, & alii hommes in suis conmutationibus, superueniente dono pietatis sine specie ali cuius terrenae retributionis larga tribuunt munera

Timor autem adiuuat temperantiam. Timor enim filia lis multum exercitat hominem in castis, & mundis operibus, ne displiceat ei, qui est filius Dei, & castissimae virginis: Propter quod dicitur. Finis modestiae timor Domini¬

Ex iam dictis igitur potest haberi sufficientia donorum spiritus sancti, nam ex quo dona dantur in adiutorium virtutum: ideo numerus donorum debet conformari nu mero principalium virtutum: Sed tales uirtutes sunt septem, scilicet tres theologicae, & quattuor Cardinales: ergo & dona spiritus sancti septem esse debent. Peatitudines vero possunt dici actus persectissimi eliciti secundum dona spiritus sancti: Sed fructus spiritus santi sunt ipse delectationes, quas homo consequitur ex talibus actibus donorum,

Aliqui tamen doctores dicunt omnia ista esse habitus distinctos, ita quod secundum eos in isto proposito sunt quattuor genera habituum per ordinem se habentium Primi habitus sunt virtutes, secundi sunt dona tertij sunt reatitudines, & quarti sunt fructus.

Alii vero dicunt, quod omnia ista sunt vnus habitus secundum rem habent tamen aliud; & aliud nomen, secundum quod ipso magis, vel minus nobiliter operamur. Dicitur enim talis habitus virtus, prout ipso operamus bene, & virtuose: donum prout ipso operamur faciliter, & expedite: beatitudo, prout ipso operamur perfecte; & fructus, prout ipso operamur iucunde. Istarum autem opi nionumnon vidi aliqua motiua: ideo earum improbationibus adpraesens causa breuitatis non insisto,

Articulus 3

Utrum spiritus sancti dona vitam activam magis quam contemplativam respiciant

ARTICVLVS III. Vtrus spiritus sancti dona vitam activam magis quam contemplativam respiciant.

QVANTVM ad tertium articulum dicendum, quod dona spiritus sancti principaliter, seu principalius respiciunt vitam contemplatiuam, quam vitam actiuam

1 Quia quandocunque aliqui habitus respiciunt aliqua duo, sic tamen quod vnum respiciunt in ordine ad alterum, tunc illud, ad quod alterum ordinatur principaliter respiciunt: sed dona spiritus sancti respiciunt vitam actiuam in ordine ad contemplatiuam.

2 Praeterea, dona spiritus sancti principalius respiciunt illam vitam, quae manet in patria, quam illam, quae finitur in via sed vita contemplatiua manet in patria, & vita actiua finitur in via.

Forte dicetur, quod ista ratio arguit oppositum illius quod intendit; Quia plura dona spiritus sancti non manent in patria: ergo dona spiritus sancti non respiciunt principaliter illud, quod manet in patria. Patet consequentia. Probatur ans: quia in patria non videtur mane re timor, cum nihil sit ibi formidabile, nec pietas: quia ibi nullum poterimus egentem inuenire: nec scientia: quia ibi non est peruersa natio, a qua per donum scientiae prae seruemur immaculati; nec fortitudo, cum ibi nullum sit mortis periculum; nec consilium: quia quilibet eorum habet certam notitiam omnium ad ipsum spectantium 2 Praeterea, illam vitam principalius respiciunt dona spiritus sancti, quam plura dona respiciunt: sed omnia ista 7. dona iam annumerata respiciunt vitam actiuam ergo &c.

Ad primum nego antecedens: quia si illud, quod mi nus videtur inesse, inest, & illud, quod magis: sed minus videtur, quod timor remaneat, & tamen manet, iuxta illud Psal. Timor Domini sanctus permanet in seculum, seculi.

Forte iterum dicetur, si timor manet in patria, aut haerit timor seruilis, aut filialis. Non primus, eo quod fit sine caritate, & timet poenam. illi autem sunt pleni caritate, & nullam timent poenam. Nec secundus: quia timore filiali timetur separatio a dilecto: sed beati sunt securi, quod numquam separabuntur a Deo dilecto: ergo &c.

Dicendum, quod timor seruilis non manet in patria, nec in iusto viatore, quamuis enim sit donum spiritus sancti secundum quod omnis gratia gratis data dispones ad gratiam gratum facientem, potest dici donum spiritus) ancti: tamen est donum imperfectum non ratione dantis; sed propter indispositionem recipientis. Timor autem filialis habet duos actus. Vnus est separationis formidatio a dilecto. Secundus est exhibitio reuerentiae ipsi dilecto. Quantum ad primum actum cessat in patria: sed quantum ad secundum manet efficacisuime in ea: quia beati pro toto posse suo honorem, & reuerentiam exhibent ipsi Deo, prout patet in multis locis sacrae scripturae.

Forte dicetur adhuc, quod hic contradicam praecedentibus: quia in 1. art. istius quaest. dixi, quod timor seruilis est ex dilectione, qua homo inordinate diligit se ipsu: sed timor filialis est ex dilectione, qua homo ordinate diligit Deum: hic autem dico, quod ambo isti timores sunt a spiritu sancto

Respondeo, quod sunt a spiritu sancto effectiue, a diectionibus vero superius dictis dispositiue: Sunt enim illae dilectiones istorum timorum causa dispositiua inductiue, & conseruatiue. Inductiue quidem: quia iuxta affectionem secundum tales dilectiones spiritus sanctus inducit tales timores. Et conseruatiuc: quia quandiu manent tales dilectiones, tandiu manent tales timores.

Redeundo igitur ad propositum dico, quod omnia. 7. dona spiritus sancti manent in patria, etsi non semper secundum quemlibet sui actum: tamen secundum habitum, & secundum aliquem sui actum

Ad secundum dicendum, quod licet plura dona respiciant vitam actiuam immediate: tamen principaliora dona, puta, sapientia, & intellectus respiciunt vitam contemplatiuam immediate: Etiam illa, que respiciunt vitam actiuam, saltem mediate respiciunt vitam contemplatiuam, eo quod operatio ordinetur ad speculari, & per consequens vita actiua ad comtemplatiuam, vt patet t. metaph. & 1o. ethicorum.

Articulus 4

Utrum virtutes morales in patria permaneant

ARTICVLVS IIII Vtrum virtutes morales in patria permaneant.

QVANTVM ad quartum articulum pono duas con¬

clusiones. Prima conclusio est, quod vita bonorum hominum bene diuitur in vitam actiuam, & contemplatiuam.

uia secundum philosoph. 9. eth. vita vniuscuiusque hominis videtur esse in eo, in quo maxime delectatur, & cui principaliter intendit: sed omnes homines iusti, aut principaliter intendunt exterioribus operationibus, vel supernis contemplationibus. Vita autem contemplatiua insistit contemplationibus. luxta quod ait lsi in lib sumbo. Contemplatiua vita renuncians mundo soli Deo viuere delectatur. Actiua vero insistit actionibus luxta quod ait idem lsi. in lib differentiarum. Actiua vita est, quae in operibus iustitiae, & proximi vtilitate versatur. Contemplatiua autem, quae vacans ab omni negocio in sola Dei dilectione defigitur. Vna in opere bonae conueruersationis, altera in contemplatione immutabilis veritatis: ergo vita iustorum hominum fufficienter diuiditur in vitam actiuam, & contemplatiuam

Secunda conclusio est, quod vita contemplatiua excellentior est, quam vita actiua

1 Quta illa vita est excellentior, que versatur immediate circa nobilius obiectum: contemplatiua est huius¬ modi: quia ipsa versatur circa Dei bonitatem, & veritatem: actiua autem circa proximi vtilitatem, vt patet ex iam dictis

2 Praeterea, finis est nobilior his, quae sunt ad finem Ted finis vitae actiuae est contemplatiua: illa enim ordinatur ad istam.

3 Propter quod ait lsi in lib de sum. bo. qud prius in actiua vita proficit, bene ad conteplationem conscendit. Et Greg. in mor ait, Qui ad arcem contemplationis ascende re desiderat, prius necesse est, vt in campo bonae actionis se exerceat. Et hinc est, quod Maria, quae vitam contemplatiuam elegit, dicitur optimam parte clegisse, eo quod finis melior est his, quae sunt ad finem

3 Praeterea, illa, inquam, vita, quae est pulcrior, securior quietior, iucundior & permanentior, illa est excellentior: contemplatiua est huiusmodi; est enim pulcrior: ideo figurata est per Rachel, quae erat venusta facic. Actiua vero per Lvam, quae lippos habebat oculos vt patet in Sen Propter quod viae contemplatiuae dicuntur pulcrae, via illius, vae pulcrae, & omnes semitae eius pacificae. Est etiam securior: quia frustra iacitur rete ante oculos pennatorum, vt dicitur in prouer. 1. vbi ait glos, facile euadit laqueos in terris, qui habet oculos in coelis. Est quietior. quia a Varietate exteriorum occupationum est elongata. luxta quod ait homo contemplatiuus in psal. Elongaui fugiens, & mansi in solitudine. Et iterum. Haec requiemea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam elegi ea Vnde talibus ait Dominus, Sedebit populus meus in pulcritudine pacis, & in tabernaculis fiduciae, & in requieopulenta. Est iucundior: quia Maria in conuiuio iucunda patur, quod Martha Domino operabatur, vt ait Aug. in hom. Est etiam permanentior, eo quod in patria perficitur, vbi cessat vita actiua : Vnde super illo verbo. Marioptimam partem elegit &c. dicit glos. Contemplatiuhic incipit, & in coelesti patria perficietur: quia amori ignis, qui hic ardere inchoat, cum ipsum, quod amat, viderit, in amore amplius ignescet

Ad argumentum principale patet ex dictis in 3 art.

PrevBack to TopNext