Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An morales virtutes sint connexae inter se

Quaestio 1. An morales virtutes sint connexae inter se

VTRVM omnes virtutes morales sint connexae. ViV detur, quod non: Quia illud, quod est contra diuinam scientiam, hoc a nullo catholico debet poni: sed virtutes) morales esse connexas est contra diuinam scientiam: ergo: &c. maior patet: minor probatur auctoritate D. Aug. qui ait in quadam epist. ad Hier. non est haec diuina scientia sed humana, qua dicitur, qui habet vnam, habet omnes.

Contra, illud, quod in scientia morali dicitur de virtutibus moralibus hoc max. est tenendum: sed. 8. eth. dicit, Aris. virtutes morales esse connexas: ergo &c. Maior patet: quia vnicuique experto in sua scientia est credendum Hic quattuor sunt videnda. Primo de eo, quod quaeritur. Secundo vtrum virtutes theologicae sint connexae. Tertio, vtrum dona sint connexa. Quarto, vtrum vitia, seu peccata sint connexa.

RESOLVTIO. VIvtus quaelibet moralis in sui perfectr one accepta virtutes ceteras sibi connexas necessario vequirit, licet imperfecte sampta hant vespuat connexionem.

Articulus 1

Utrum virtutes morales sint connexae inter se

ARTICVLVS I. Vtrum virtutes morales sint connexae inter se.

QVANTVM ad primum notandum, quod virtus; moralis dupliciter potest considerari. Vno modor secundum suum esse completum, seu perfectum. Alio secundum suum esse imperfectum. Et iuxta hoc pono duas conclusiones. Prima est, quod quaelibet virtus moralis, secundum suum esse completum, & perfectum accenta, t necessario habet alias sibi connexas. Et intelligo hic per connexionem, quod vna non possit esse sine alia. Quod probo sic

1 Quandocumque aliqua multitudo sic se habet, quod quodlibet illius multitudinis coniungitur, seu connectitur cuidam tertio in tantum, quod sine ipso esse non potest, & e conuerso illud tertium sic connectitur cuilibet illius multitudinis, tunc omnia illius multitudinis sic connectuntur inter se, quod vnum sine altero esse nonpotesti bed tota multitudo moralium virtutum sic connectitur prudentiae, & econuerso: ergo &c. Maior est nota: quia sicut illa, quae vni, & eidem sunt eadem, inter se sunt eade, sic illa, quae taliter sunt vni, & eidem conexa, quod quodlibet eorum ad hoc, vt existat, coexigit illud, & econuero coexigitur ab illo, inter se sunt connexa. Minorem. probo quo ad ambas partes. Primo, quo ad hoc, quod nulla virtus moralis possit esse sine prudentia: quia secundi philosophum a2 eth, virtus moralis est habitus elicitiuus immediate consistens, prout recta ratio determinabit: sed prudentia est ipsa rectitudo rationis practicae, de qua ioquitur ibi Aristot. ergo virtus moralis, cum non possit esse sine recta ratione, non poterit esse sine prudentia. Secunda pars probatur sic. Impossibile est eum esse prudemtem, qui non est bonus: sed quicunque habet defectum ali cuius virtutis moralis, ille non est bonus: ergo &c. Maiorem ponit philosophus S. eth. vbi ait. Impossibile est es se prudentem non entem bonum. Maior etiam patet: quia quantum vnum quodque diitat a medio, tantum appropinquat ad extremum: sed omnis virtus moralis, vt patet ex dictis superius distinct. 33. est medium inter extrema vitiosat ergo cuicunque deficit aliqua moralis virtus, ille aliquid habet de extiemo illi virtuti opposito, & per consequens aliquo modo est vitiosus: ergo talis non est perfecte prudens

2 Praeterea, illud patet auctoritate theologorum, & moralium philolophorum: quia ber. in lib. ad Eug. sic ait, Aduerte quendam suauissimum concentum, virtutum atque alteram pendere ex altera. Modum n in omni virtute iustitia querit, prudentia inuenit, fortitudo vindicat, temperantia possidet

3 Item, Tullius lib, de Tusculanis quaest sic ait. Si vnam de cortinis tuis amiseris, nihilominus dicere poteris suppellectilem tuam saluam esse: si autem vnam de virtutibus tuis amiseris, nullam te habere, necesse est, vt confitearis

lstam conclusionem tenuerunt omnes Stoici, quamus eorum probatio fuerit insufficiens: quia ipsi posuersit medium, quod est virtus, esse indiuisibile: ideo secundum eo nullus acquisiuit virtutem, nisi eam acquireret simplici citer, & omnino perfectam. Cum tali autem omnimoda perfectione stare non poterat priuatio, seu carentia cuiuscumque virtutis.

Sed istud non est verum: quia medium virtutis non est quod punctale, & simpliciter indiuisibile, alias vnus homo virtuosus non posset esse virtuosior altero, cuius oppositum etiam ad sensum saepias experimur. In eade enin virtute vnus virtuosus est, & alter virtuosior, & tertius vi tuosissimus. Virtus enim gradus habet, & magnam latitudinem, vt patet per Arist. in eth. & ideo secundum grammaticos recipit comparationem, quod nequaquam fieret si in indiuisibili consisteret, nulluque gradum haberet. Ista etiam conclusio, quamuis ab aliquibus peripateticis neg tur : princeps tamen peripateticorum, scilicet Arist. ex presse eam ponit. 8. ethi ubi euidenter ponit, quod omne uirtutes morales ratione prudentiae connectuntur. Illi autem, qui negant hac conclusionem ex isto forte mouentur.

1 Quia uirtutes morale, ex operibus, acquiruntur: sed ho potest se exercere in castis operibus non faciendo opera liberalitatis, ergo homo potest habere uirtutem teperantiae praeter hoc, quod acquirat liberalitatem.

2 Praeterea, secundum philosophum 4. ethic. ille, qui tirca honores medioeres bene se habet, non est magnan mus: quia magnanimitas est circa magnos honores: sed co stat, quod ille virtuosus, licet illa uirtus non sit nominata, vi ibidem ait philosophus. Quandoque etiam illa uirtus non minatur philotomia, quod rnterpretatur amor rectus circa honores. Cum igitur illa uirtus sit sinc magnanimitateergo non omnes sunt virtutes connexae.

3 Praeterea, contra rationem adductam pro ista conclusione uidetur, quod prima pars minoris situera: quia muti sunt homines simplices, qui non sunt prudentes: & tamen sunt ualde uirtuosi.

4 Item, contra secundam partem eiusdem minoris: quia multi sunt magni peccatores, qui tamen bene iudicant circa agibilia: sed prudentia est recta ratio agibilium; ergo in istis est prudentia, quauis careant morali uirtute

Ad primum dicendum, quod si aliquis exercitat actu disponentes ad aliquam virtutem, qui tamen manet in uitio opposito alicui alteri uirtuti morali, ille non acquirit virtutem perfecte, licet possit acquirere aliquid simile uit tuti: quia ex illis actibus frequentatis derelinquitur in ij so quaedam inclinatio, per quam facilius operatur consimilia his, quae operatus est

Forte dicetur, quod impossibile est, quod homo simul exerceat opera omnium virtutum, quamuis suceessiue hoc facere possit: idco saltem illa uirtus, quam primo per assuefactionem acquirit, illa stabit sola, donec acquirat alia uirtutes: ergo pro tunc illa uirtus non erit connexa cete ris uirtutibus

Respondeo, quod quamuiscunque aliquis exerceat o- pera ad aliquam virtutem disponentia: numquam tamen acquirit illam virtutem, nisi habeat rationem rectam, sius iudicium practicum rectum, & appetitum purgatum: igitur quamuis simul non possit facere opera cuiussibet uirtutis: hoc tamen debet facere uicissim, ut tollat a se omne uitium, quod deordinat rectum iudicium practicum, & inficit appetitum, quo facto sufficienter tunc, ut dixi superius dist. 33. prius origine acquirit prudentiam, & in e dem instanti acquirit omnes alias virtutes morales, quan nis cuidentius, & magis actualiter acquitat illam, vel illas, cuius, vel quarum opera magis exercuit ille, qui has virtutes, acquirit: omnes tamen alias virtutes, concomitanter recipit, eo quod propter, rectitudinem rationis, q&ui puritatem appetitus, ipse dispositus sit ad omnem moralem virtutem. Et ista videtur esse intentio P. Hiero. In epistola ad Pamacium, vbi ait. Quattuor virtutes describunt Stoiti ita sibi connexas, ut qui vnam non habuerit omnibus careat, & qui vnam habuerit, omnes habeat.

Tanguntur autem hic solum quattuor: quia omnes aliae ad quattuor Cardinales reducuntur: Et ideo suppon tur idem esse iudicium de ceteris, sicut de istis quattuor.

Sunt autem aliae virtutes morales octo, de quibus tractat Arist. in diueruis locis lib eth. & libs magistrorum moralium, scilicet liberalitas, magnificentia, philotomia, magnanimitas, mansuetudo, amicitia, quae alio nomine dicitur sodalitas, veracitas, & eutropelia. Istarum autem virtutum necessitas, ac etiam sufficientia sic haberi potest. Quia omne bonum, erea quod versantur mores hominum, aut est vtile, aut honorabile, aut delectabile : Ergo si homo virtuose se habet circa vtilia, hoc contingit dupliciter, vel simpliciter, & absolute, sic habetur liberalitas: vel cum quadam arduitate, seu excellentia, puta magnos sumptus virtuose faciendo, sic est magnificentia. Si circa honores mediocres, sic habetur philotomia. Si circa honores arduns, & circa dignitates magnas, sic est maguanimites. Si cirea delectabilia, hoc tripliciter fieri potest : vel enim hoc fu in exteriori conuersatione cum aliis hominibus secundum actum virtutis irascibilis, sic habetur mansuetudo, vel secundum actum virtutis eoncupiscibilie, sic habetur amisi tia; vel secundum actum virtutis rationalis, & hoc dupliciter: quia vel hoc contingit in eo, quod virtuosus placide si habet cum aliis hominibus in dictis, & sic habetur veracti tas, aut in factis, seu in uestibus, & sic habetur eutropelia er quam virtutem placide habet se homo virtuosius in ludis, seu iocis. Et dicitur ab ex, quod est bonum, & tropos quod est versio: quasi omnia conuertens in bonum. Qu liter autem omnes istae octo viptutes ad quattuor Cardinales reducuntur, quamuis euidenter possem ostendere: tamen causa breuitatis hoc diligenti lectori committo.

Ad secundum cicendum, quod habita philotomia, habetur magnanimitas, & si non actu, tamen habitu, cuiusmodi habitus, quamuis pro illo tunc homo virtuosus non eliceret actum: si tamen materia se coner ienter offerret pro tempore, & loco, ipse eliceret huiusmodi actum. Dixs autem congruenter: quia forte magni honores, & dignitates excessiuae non dicerent statum illius hominis: proter quod ab actu desisteret, dato, quod habitum in se haberet

Ad tertium dicendum, quod illi simplices, vel habent ordinatum, & rectum appetitum finis, & rectum iudicifi de his quae sunt ad finem, quo circa talia dirigantur, tunhabent virtutem moralem, ac etiam prudentiam, vel non abent haec, seu carent aliquo istorum, & tunc nec habet virtutes morales acquisitas, nec prudentiam, nec sunt ueri virtuosi virtuositate acquisita. Quod addo pro tanto: quia posito, quod virtutes infundantur habitualiter paruulis in baptismo, tunc antequam attingant annos discretionis habitus quidem habent prudentiae, ceterarumque virtutum, quamuis nondum talium virtutum habeant exercitium.

Ad quartum dicendum, quod iudiciti de agibilibus pe test dupliciter ficri. Vno modo speculatiue, puta, quu solun procedit ex naturali lumine intelectus, & sic nonsufficit at prudentiam sic. n illi, qui naturaliter habet phantasiam magiordinatam, & intellectum eleuatum, quamuis sint peccato res: tamen bene iudicant de agendis. Et eodem modo dicendum est de illis, qui per doctrinam, & studium sine vir tutum exercitio queudam habitum boni iudicij acquisis runt. Omnes enim isti, & si aliquid simile habent prudentiae: tamen prudentiam non habent, vt patet per Aristo. sexto ethicorum. Alio modo iudicium de agibilibus fit practice, puta, quando procedit non solum ex ingenio, vel studio : sed ex bona qualitate mentis, set ex dispositione existente in appetitu iudicantis, iuxta quem modum ait Aris in ethicis, qualis vnusquisque est, scilicet secundum appetitum, talis finis sibi videtur, tale iudicium procedit a prudentia, & necessario praesupponit moralem virtutem, per quam appetitus est rectus, & sine qua non potest esse rectus : Propter quod prudentia non est in talibus peccatoribus, de quibus arguitur.

Secunda conclusio est, quod accipiendo virtutem secundum esse imperfectum, quo modo etia disposito ad virtutem quandoque virtus appellatur, tunc virtutes no sunt sic connexae, quin vna possit haberi sine alia: quia ex naturali complexione, vel etiam propter exercitium operum aliquis homo est inclinatus ad vnam virtutem, qui tamen non est inclinatus ad aliam virtutem.

Articulus 2

Utrum virtutes theologice sint connexae

ARTICVLVS II Vtrum virtutes theologice sint connexae.

QVANTVM ad secundum articulum est notandum ee quod virtutes theologicae possunt dupliciter considerari. Vno modo, vt virtutes sunt. Alio modo, vt habitus sunt. Primo modo non possunt separari. Quia, quod caritas non possit esse sine fide, & spe, satis patet ex dictis superius de virtutibus theologicis. Nullums enim potest esse Deo carus, qui nec actualiter, nec habitualiter sperat in Deo, nec credit in Deum: sed omnis habens caritatem est carus Deo: & non habens spem, & fidem, nec actuali ter, nec habitualiter sperat in Deo, nec credit in Deum: ergo &c. Quod autem fides, & spes, vt virtutes sunt, non possint esse sine caritate, patet: quia omnis virtus theologica, secundum quod virtus est, sic meritoria est: sed fi- des, & spes non sunt meritoriae, nisi assistente caritate: ergo &c.

Forte dicetur, quod mortalis peccator perdit caritate; & tamen non perdit fidem, & spem

2 Item in patria manet caritas: & tamen non manet ibi fides, & spes

Ad primum dicendum, quod non manente caritate non manent fides, & spes secundum quod sunt virtutes theologicae: quia, vt sic, virtuositatem habent a caritate, que est forma cuiuslibet virtutis meritoriae.

Ad secundum nego assumptam propositionem: quia fides, & spes manent in patria, vt probaui superius dist. 31. art. 3. & idem probaui de fide in prolo. q. 3. art. 2.

Secunda conclusio, quod virtutes consideratae, vt habitus sunt, sic fides, & spes possunt esse sine caritate: quia fides, &spes, vt insormes sunt, quauis sint habitus animae inhaerentes: tamen sunt absque caritate: sed, vt iam dictum est, in peccatore mortali informes sunt: ergo &c.

Articulus 3

Utrum dona sint connexa

ARTICVLVS III. Vtrum dona sint connexa.

QVANTVM ad tertium articulum, dico primo, quod s 7. dona spiritus sancti connexa sunt. Quia nullum istorum donorum est perfectum sine al tero: sed quodlibet istorum donorum, vt datur a spiritu sancto, perfectum est: uia Dei perfecta sunt opera, maxime loquendo de his, quae Deus in nobis operatur, quales sunt virtutes theologicae, & ista dona, de quibus loquens August. ait. Virtus est bona qualitas mentis, qua recte viuitur, qua nemo male vtitur, quam Deus in nobis sine nobis operatur Maiorem ponit 8. Grego. 1. libu moral. vbi tractans illud lob ibant filii eius, & faciebant conuiuia per domus vnusuisque in die suo, comparando septem dona 7. filiis ipsius Iob, dicit: sed illud in hoc filiorum conuiuio perscrutandum video, quod semetipsos inuicem pascunt: quis valde singula quaelibet virtutum destruitur, si non vna vir tus alteri virtuti suffragetur. Minor quippe est sapientia si intellectu careat, & sic valde inutilis est intellectus si ex sanientia non subsistat quia cum altioram sine sapientiae ondere penetrat, illum leuitas grauius ruiturum leuat vile est consilium, cui robur fortitudinis deest: quia, quod tractado inuenit carens viribus, vsquc ad perfectionem operis non perducit: & fortitudo valde destruituri nisi per consilium fulciatur: quia quo plus se posse conspicit, eo virtus sine moderamine deterius in praeceps ruit. Et sic similiter de aliis donis Crego. probat connexionem ibidem

Secundo dico, quod dona sunt conuexa cum virtutitibus, & maxime cum theologicis.

1 Quia illud, quod datur in adiutorium alteri, hoc debet illi assistere, cui datur in adiutorium: sed, vt probaui superius distin. 34. dona dantur in adiutorium virtutum: ergo &c.

2 Praeterea, de virtutibus theologicis specialiter istud probat Crego. vt supra comparans tres silias ipsius Iob tribus virturibus theologicis, sic di. Sed habent in nobis septem filii procul dubio tres sorores: quia quicquid virile hi virtutum sensus faciunt, hoc fidei, spei, caritati que coniungunt, neque ad denarii perfectionem septem filii perueniunt nisi in fide, & spe, caritate fuerit omne, uod agunt

corte contra primam conclusionem dicent, quod probatio Greg. impedit seipsam in eo, quod ait, minor est sapientia, si intellectu careat: nam minor sapientia est sa ientia; quae cum possit esse sinc intellectu: ideo ista dona non erunt connexa.

Contra secundam conclusionem sic. Virtutes morales x puris naturalibus possunt acquiri: ergo si connexionem haberent cum donis spiritus sancti, tuc huiusmodi dona ex puris naturalibus haberentur, quod fuit haeresis PelagiAd primum respondeo, quod illa minor sapientia non est donum spiritus sancti, sicut enim intellectus inuilis, qui accipitur ex altera parte, non potest esse donum quia donum spiritus sancti non potest esse inutile, sic nec huiusmodi minor sapientia potest esse donum spiritus sancti.

Ad secundum dicendum, quod quamuis dictum sit per me, quod dona sint sic connexa virtutibus, quod non sint sine ipsis: tamen non dixi, quod virtutes morales acquisitae non possint esse sine donis, sicut procedit argumentum.

Articulus 4

Utrum peccata sint connexa

ARTICVLVS IIII Vtrum peccata sint connexa.

QVANTVM ad quartum articulum, dico primo, quod proprie loquendo vitia non sunt connexa. 1 Quia quorum vnum sine altero potest esse, illa non sunt connexa: sed vitia, seu peccata sunt huiusmodi quia aliquis potest esse superbus, qui tamen non est luxuriosus.

2 Praeterea, contraria non possunt simul inesse eidem; sed multa vitia sunt contraria: ergo &c. Maior patet:; probatur minor: quia cum virtus sit medium inter suerfluum, & diminutum : ergo circa quamlibet virtutem contingit esse duo extrema, quae sunt contraria uitia, puta, extrema liberalitatis, parcitas, & prodigalitas: extrema fortitudinis, audacia, & timiditas, &c. de alijs.

3 Praeterea, quorum causae non possunt simul concurrere, illa non sunt necessario connexa: sed aliquorum peccatorum causae non possunt in eodem simul concurrere: quia aliquorum peccatorum causa est inopinata laetitias aliquorum vero tristitia, in tantum, quod aliqui ex tristitia occidunt seipsos

Forte dicetur sic contra istam conclusionem: Qui est riuatus omni virtute, habet omne vitium. Ista patet: uia vitium est priuatio virtutis; sed habens vnum vitium est priuatus omni virtute: ergo habens vnum vitium hapet omne vitium.

Dicendum, quod maior non est vera. Ad probationem dico, quod vitium non dicit simplicem priuationem virtutis: sed cum priuatione dicit oppositam qualitatem vn tuti repugnantem.

Secundo, dico, quod improprie loquendo de connexione, prout illa dicuntur connexa, quae conueniunt in ali quo vno communi, sic vitia mortalia omnia sunt connexa: quia quamuis differant peccata in conuersione ad bonum commutabile: omnia tamen conueniunt in auersio ne a bono incommutabili, Propter quod etiam in poenpeccatis debita, licet sit differentia in poena sensus, quae respondet conuersioni, quae est in peccato: tamen in poena damni, quae respondet auersioni secundum se, non est differentia: cum carentia diuinae visionis, in qua poena damni consistit, sit omnibus damnatis communis. Et isto modo intelligendum est lllud verbum lac vbi dicitur, qui in vno offenderit, factus est omnium reus.

Ad argumentum principale dicendum, quod minor est falsa. Ad probationem dico, quod per illa verba non plus habetur, nisi quod virtutes esse connexas non est dictum sacrae scripturae, sed moralis philosophiae.

PrevBack to TopNext