Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO XXXVII ET XXXVIII Facilis harum distinctionum diuisio in quibus de diuinorum mandatorum actibus peragitur.
ED IAM DISTRIEVTIO Post quam Magister a. distin. 23. inclusiue determinauit de animae humanae perfectionibus se habentibus per modum habitus, hic vlterius prosequitur de animae perfectionibus se habentibus per modum actus. vel continentur sic. Postquam Magister determinauit de habitibus virtutum, & donorum, hic incipit determinare de operibus, seu actibus diuinorum mandatorum, & diuiditur in duas partes: nam primo, determinat de operibus, seu actibus mandatotum primae tabulae. Secundo de actibus mandatorum secundae tabulae, ibi, In secunda uero tabula. Prima diuiditur in tres partes: nam primo Magister tangit vniuersaliter numerum mandatorum, qu prosequitur de mandato primo. Secundo de secundo. Tertio de tertio, Secunda ibi, Secundum praeceptum, Tertia ibi, Tertium vero,. Sequitur illa pars, In secunda Veri tabula. Et diuiditur in7. partes secundum quod sunt 7. praecepta secundae tabulae, de quibus Magister tractat vsquo id finem istius tertij libus Secunda ibi, Secundum est non occides. Tertia ibi, Tertium est non mechaberis. Quarta, ibi, Quartum est non furtum facies. Quinta ibi, Quintum praeceptum. Sexta ibi, oextum praeceptum. Septima ibi Septimum est non concupisces. Sequitur illa pars, Quartum est &c. Et diuiditur in tres partes: nam primo da quarti praecepti saecundae tabulae veram intellectionem. pecundo, cuiusdam peccati militantis contra illud praeceptum ponit distinctionem. Tertio mouet incidentem dubitationem. Secunda ibi, Sacrilegium tribus modis. Tertia ibi, Si vero quaeritur. Et haec diuiditur in quattuor: quia primo quaestionem proponit. Secundo responsionem apponit. Tertio, contra responsionem opponit
Quarto, obiectionem deponit. Secunda ibi, Dicie¬ mus eos. Tertia ibi, Hic opponitur. Quarta ibi, Sed ibi subintelligendum est. Sequitur illa pars, Quintum praeceptum. Et diuiditur in duas Primo ostendit, quod illud mandatum se extendit ad medacii, & periurij prohibitio nem. Secundo, de vtroque istorum facit specialem mentionem ibi, Solet autem quaeri. Haec in duas. Primo, mentionem facit de mendacio. Secundo de periurio ibi, Nuns de periurio videamus. Prima in tres: quia primo qquo ac illius mandati prohibitionem de mendacio facit quaestionem. Secundo, circa quaesitum recitat vnam opinio. nem. Tertio ad euidentiorem veritatis determinationem de mandato facit distinctionem. Secunda ibi, Quidam di cunt. Tertia incipit, ibi, Secudum tamen tria esse Haec in duas Primo tractando de mendacio procedit diuisiue. Secundo diffinitiue ibi, Hic videndum est. Prima in duas, secur dum quod de mendacio ponit duas diuisiones. Secunda ibi, Sciendum etiam est, octo esse genera. Sequitur illa pars, Hic videdum est. Et diuiditur in duas partes Primo ostendit, quomodo diffinitur mendacium, Secundo, innuit omne medacium esse peccatum ibi. Quod vero omne mendacium. Prima in duas. Primo ipsius men dacij, & mentiri ponit distinctam diffinitionem. Secundo mouet, & soluit vnam incidentem dubitationem ibi, Hic solet quaeri. Sequitur illa pars, Quod vero omne. Et diuiditur in tres partes. Primo ostendit, quod omne mendacium ex dictis sanctorum, peccatum esse probatur. Secundo ostendit, quod interdum sine peccato erratur ibi. lllud quoque sciendum. Tertio, quomodo lacob. dicens se esse Esau a peccato excusatur: Secunda ibi, lllud quoque sciendum est. Tertia ibi, Solet quaeri de lacob. Circa has duas dist. quaero.
On this page