Circa textum 1
Circa textum 1
DISTINCTIOI bilucida buius distinctionis duuisio, in qua de salutise ris signis homini per percatum vulnerato medelam afferentibus imcipit pertractari. AMARITANVS ENIM. Postquam Magister in primis tribus libris tractauit de rebus tam fruibilibus, quam vtibilibus distinctis, ac etiam in vno conuenientibus: nunc in isto quarto libro incipit tractare de signis salutiferis vulnerato homini per peccatum medicinam salutis efficaciter conferentibus. Et diuiditur in duas partes: quia primo Magister manifestando intentionem suam, quasi videtur prae mittere huic libro proemium, Secundo iuxta huiusmodi praemissionem prosequitur suum tractatum, Sactamen tum est. Quantum ad primum est aduertendum, quod intentio prooemiantis dupliciter manifestatur. Primo si materia totius libri, seu tractatus vniuersaliter reuelam tur. Secundo si suus modus tractandi aliqualiter infinuatur. Igitur Magister in isto prologo duo nobis proponiti Primo enim ostendit materiam, de qua est agendum Secundo innuit modum, quo est procedendum, ibi De quibus quattuor. Prima in duas: quia primo Magister ostendit humanae naturae necessitatem, & indigentiam. Secundo praesentis materiae faecunditatem, & sufficientiam, ibi, Curationi &c. Et haec diuiditur in duas partes. Ad cuius intellectum est aduertendum, quod quamuis quandoque aliqua medicina sit nobiliter praeparata, tamen non peratur, nisi ad ipsum morbum fuerit applicata: idoc primo Magister ostendit praedictae sufficientiae, & nostrae indigentiae ad inuicem coniunctionem. Secundo innuit ex illa coniunctione totius nostrae infirmitatis sufficientem curationem. Secunda pars incipit ibi. Quia contra eccati originalis. Et haec est sententia istius prooemij in generali, circa quod, quaero in speciali.
On this page