Text List

Circa textum

Circa textum

ED IT AEISSVS VocEM SVAM. Abacuch . Vt supra patuit distinguendo verba iam dicta, Magister in quarto sententiarum libro considerat lurimorum infirmorum efficacissimam curationem. Ex eccato enim primorum parentum totum genni humanum iacebat aegrotum, variisque aerumnis, innumeris quoque miseriis saucitatum, testante P. Aug. in lib de expositone svmboli sermone primo, vbi sic ait, Ad hoc facti sumus vt creaturis ceteris dominaremur: sed per eccatum in primo homine lapsi sumus, & in mortis hereditatem omnes deuenimus, facti sumus humiles, mortales, impleti sumus timoribus, erroribusque: & hoc merito eccati, in quo merito, & reatu nascitur omnis homostam etiam aerumnam, laborem, & miseriam consideranlsido. in principio libelli de cedula svnonvma Ciceronis in persona dolentis hominis flebiliter lamentatur sic dAnima mea in angustiis est, spiritus meus aestuat, cor meu sluctuat, angustia animi affligit me, circundatus sum malis, circumsaeptus erumnis, circumclusus aduersis, obsitus miseriis, opertus inselicitate, oppressus anxietate, nusquam reperio tanti mali praefugium, tanti doloris inuenio argumentum. lam dicto igitur modo toto genere humano ab Hierusalem descendente in Hierico, a latronibus spoliato, in naturalibus vulnerato, & plagis multis impositis, seminiuo tandem relicto, hunc languidum dum transiret sacerdos, & leuita, lex, scilicet naturae, & lex Mosaica: nulla tamen cura sanitatis suit adhibita; Sic enim lex infirmitatem prodidit: quod tamen nullam contulit sanitatem. Vltimo superuenit verus Samaritanus, qui tam animarum, quam corporum dignoscitur esse custos, verbum scilicet incarnatum, a patre in mundum destinatum, pro nostro sanando languore, vinum infundens, & oleum vulneribus semiuiui, vinum scilicet doloris, & compunctionis contra praesumptionem, & oleum dulcoris, & consolationis contra desperationem: gene autem praemittitur vinum, quod est vulneris pur¬ gatiuum, ante ipsum oleum, quod est carnis mollificatiuum, & cicatricis superductiuum: quia, sicut ait Hicronvmus in epistola ad Pacomium, & Oceanum. non est fidelis medicus, qui ante digestam putredinem superducit vulneri cicatricem: Et quia infuso vino, & oleo, debita requiritur vulneris alligatio, ideo idem Samaritanus sacramentorum fascia ligauit praedicta vulnera, sicut tangit Magister in principio istius

uarti libri, dicens, Samaritanus vulnerato appropinuans curationi eius sacramentorum alligamenta adhibuit: quia contra peccati originalis, & actualis vulnera sacramentorum remedia Deus instituit. Huiusmodi autem curatio notatur in verbis principaliter introductis cum vltimo subinfertur suam. Et quia pronomen relatiuum de se non significat, nisi in quantum coniungitur ei, quod refert: ideo oportet me hic replicare Iy vocem, & secundum hoc de iam dicta curatione virtuosis. sima potest exponi illud Dsal. Ecce dabit voci suae vocem virtutis, date gloriam Deo super lsracl, magnificentia eius, & virtus eius in nubibus. In quibus veris satis expresse tangitur materia quarti libri. De tribus enim principaliter in hoc libro determinatur: Primo enim Magister ostendit peccatorum remissionem, & gratuitorum donationem fieri per sacramentalem inluentiam. SE CVND o mortuorum resurrectionem, & obstinatorum condemnationem per iudicialem sententiam. Et tertio beatorum fruitionem, & ipsorum illustrationem per supernaturalem refulgentiam. Ex istis tribus clausulis in isto quarto sententiarum libro descriptis, somo languens, & debilis, quasi quadam nobilissima medicina mire restauratiua in perfectissima reponitur sanitate. Ad cuius intellectum est aduertendum, quod ad noc quod aliquis infirmus perfectam sanitatem consequatur, tria sunt necessaria: nam primo radices infirmitatis debent lextirpari. Secundo fanatus a non santtis debet sequestrari. Tertio adiumentis sanitatis debet roborariHaec autem quo ad infirmum hominem fiunt in praemissis; nam homo languens, & debilis ab infecta qualitate totali er liberatur per sacramentorum collationem, a suspecta ocietate iudicialiter separatur per meritorum discussionem, & in perfecta sanitate aeternaliter confirmatur per corporis, & animae glorificationem. Istorum primum notatur in au¬ ctoritate iam assumpta cum praemittitur. DAEIT voci SVA VOCEM VIRTVTIS. SECVNDVM, Cum posi ponitur. MA GNIFICENTIA EIVS, ET VIRTVS EIVS INNVD IPVS. TERTIVM, Cum medio sub infertur. DATE SFORIAM DFO SVPER ISRAEI.

Dico ergo primo, quod in prima parte istius quarti libri tractatur de peccatorum remissione, & gratuitorum donatione, & monstratur, quomodo haec fiant sacramentorum collatione, qua infirmus homo ab insecta qualitate totaliter liberatur. Et hoc notatur in verbis praemissis cum dicitur. DAEIT voe1 SV2 vocEM VIRTVTIS. luxta enim doctrinam Beati Augustini super loan. quando verbum accedit ad elementum, & fit sacramentum tunc Deus dat vici suae triplicem virtutem contra triplicem humani generis infirmitatem; puta, virtutem purgatiuam contra concupiscentiae prauitatem; virtutem alluminatiuam contra nescientiae caecitatem: & virtutem roboratiuam contra impotentiae debilitatem. Ratione primi dicit Dsal. Vox domini super aquas, Deus maiestatis intonuit, dominus super aquas multas. Ratione secundi dicitur ibidem. Vox domini intercidentis fiammam ignis, vox domini concutientis desertum, & commouebit dominus desertum Cades. Ratione tertii dicitur eodem Psal. Vox domini praeparantis ceruos, & re- uelabit condensa, & in templo eius omnes dicent gloriam: Scitis enim, quod proprium aquae officium est purgare, ignis illuminare; & cerui ad fontem aquae viuae cum desiderio properare. Quorum primum respondet virturi purgatiuae. Secundum illuminatiuae. Tertium confortatiuae. Applicationes huiusmodi patent: ideo transeo, & eas gratia breuitatis omitto. Dixi secundo, quod in secunda parte huius libri quarti tractatur de mortuorum resurrectione, & obstinatorum condemnatione, & monstratur, quomodo haec fiant meritorum discussione, qua iam sanatus homo a suspecta societate iudicaliter separatur. Et hoc notatur in verbis praemissis, cum dicitur.

MA GNIFICENTIA ELVS, ET VIRTVS EIVS IN NVEIEVS. Sicut enim recitat Magister dist. 48. istius quati libri, in hora extremi iudicii dominus apparebit in nubib ex opposito montis Qliueti super valle losaphat, & tunc magnificentia suae liberalitatis apparebit in bonorum retributione, quibus a dextris suis assistentibus dicet. Venite benedicti patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi. Sec virtus suae iustitiae, & aequitatis apparebit in malorum condemnatione, quibus ad sinistram suam constitutis iudiciali sua sententia, dicet. Ite maledicti in ignem aeternum &c. Dixi tertio, quod in tertia parte illius quarti libri tractatur de beatorum fruitione, & ipsorum illustratione, & monstratur, quomodo haec contingant corporis & animae glorificationi, qua ia beatus homo in perfecta sanitate aeternaliter confirmatur. Et hoc notatur in verbis praeassumptis, cum dicitur. DATE OI ORIAM DEO SVPER ISRAE1. Quasi dicat. Cognoscite Deum esse glorificatorem israelis, idest, corum, qui vident Deum; nam huiusmodi gloria non communicatur impiis caecis Deum videre non potentibus, de quibus Sapiens dicit. Excecauit illos malitia eorum, & nescierunt sacramenta Dei, neque mercedem sperauerunt iustitiae, nec iudicauerunt honorem animarum sanctarum. Tunc enim tolletur impius, ne videat gloriam Dei; vt dicit lsa. Communicatur ergo talis gloria solummodo piis fidelibus, qui collirio poenitentiae, & operibus misericordiae, seu clementiae suos mentales oculos taliter purgauerunt, quod in extremo iudicio Deum videre beatifice merebuntur. Vnde cuilibet talin illa beatifica visione constituto tunc dici poterit illud Isa. Surge illuminare Hierusalem: quia venit lumen tuum, & gloria domini super te orta est. Cuius visionis gloriosae nos participes faciat glorificator saluandorum, qui cum patre, & spiritu sancto viuit, & regnat in saecula saeculorum,

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum