Circa textum 2
Circa textum 2
Generalis huius postremi volusminis diuisio, ac secindae particulae praesentis distinctionis aperta subdiusio, in qua simpliciter de sacramentis determmatur
ACRAMENTVM EST SACRAE REI SIGNVM. Postquam Magistepremisit istius quarti libri proo mium in ista parte exequitur siium tractatum. Circa quod est aduertendum, quod sicut patuit in prooemio Magister in toto isto libro intendit tractare de hominis per peccatum vulnerati curatione: & quia duplex est curatio vulncrati, quaedam scilicet initiata; tamen adhuc manens cum aliquibus reliquiis praecedentis infirmitatis, alia comsummata includens totalem perfectionem sanitatis: ideo Magister duo facit: quia primo determinat de hominis sanatione aliqualiter imperfecta, quae fit per sacramentorum deuotam perceptionem. Secundo de sanati hominis solidatione totaliter perfecta per corporis, & animae bea tam glorificationem, ibi, Postremo vero. Prima in duas quia primo determinat de sacramentis in generali. Secudo de sacramentis tam veteris, quam nouae legis in speciali. ibi, Fuit tamen. Prima in tres partes diuiditur: quia primo ponit sacramenti diffinitionem. Secundo eorum, cica quae fit ipsum sacramentum, ostendit determinationem ibi, Duo autem sunt. Tertio innuit sacramentorum vers rum, & nouorum distinctionem, ibi, lam videre restat. Pr ma in duas: quia primo ostendit, quid sit sacramentum, Secundo insinuat, quare sit institutum, ibi, Triplici auten ex causa. Et haec est sententia istius partis in generali, cro quam quaero in speciali
On this page