Quaestio 2
Quaestio 2
An sacramentum possit diffiniri.
Videtur, quod non. Quia illud, quod non dicit vnam essentiam non est diffinibile: sed sacramentum non dicit vnamess sentiam: ergo &c. Maior patet, quia propter hoc ens pi accidens non est diffinibile: quia non dicit vnam essem tiam, vt patet 7. meta. Minor etiam est nota: quia sacrin tum includit verbum, & elementum, iuxta illud Augd cedat verbum ad elementum, & fit sacramentum: seum bum, & elementum non possunt facere aliquam vnid essentiam, vt de se patet
Contrarium habetur per Magistrum in littera, quin tipliciter diffinit ipsum sacramentum. Hic conform ad ea, quae tangit Magister in littera, quattuor suntv da Primo de sacramenti diffinitione. Secundo de sad mentorum institutione. Tertio de eorum, ex quibusd sistunt sacramenta, explicatione. Et quarto de sacram torum veterum, & nouorum distinctione.
R E S O LV TI O. cum diffinitio haud simpliciter dici videatur, sacramentim meni tum et vmologia tum descriptione manifestari potum, propriam diffinitionem in sui notificatione non requirum
Articulus 1
De sacramenti diffinitione
QVANTVM ad primum est aduertendum, quodd finitione possumus loqui tripliciter Vno mo larginime. Alio modo propriussime Tertio medio mod puta, nec nimis large, nec etiam nimis stricte
Primo modo omne, quod est nominabile, seu all nomine significabile, est diffinibile: quia, vt sic, difil non est aliud, quam distincta expressio illius, quodpom men fuit expressum confuse, & indistincte. Isto modi sunt diffiniri negatiua, priuatiua, ac etiam quaecumm menta. Et sic forte accipit Arist. diffinitionem, cumae mera. Hatio, quam significat nomen, est diffinitio,
Secundo modo, nihil ponitur in diffinitione, nisisi tiinsecum rei diffinitae, & spectet ad essentiam eius E sola substantia diffinitur
Tertio modo, quamuis res diffiniatur per ea, quael sibi intrinseca, puta, per genus, & differentia tamendi dependet ab aliquo extrinseco in tantum, quodsiud perfecte notificari non potest: ideo talis diffinitio dad ber additamenta, & non solum per ea, quae sunt essentialia ipsi diffinito. Et sic diffiniuntur accidentia, quorun esse est in esse quantum ad accidentia absoluta, vel ad esse, seu ad aliud esse quantum ad respectiua: Et quia diffin tio est sermo dicens, quid est esse rei: ideo accidentia ab soluta non possunt perfecte diffiniri sine subiecto, cui insunt, nec respectiua sinc termino ad quem sunt Haec igitur ad propositum applicando pono tres conclusiones. Prima est, quod sacramentum est diffinibile primo modo: Quia omne, quod est etvmologia abile; isto modo ess diffinibile: sed sacramentum est etvmologia abile. Maior patet: quia etvmologia exprimit aliquo modo distincte, quod nomen indicat indistincte. Minor etiam patet. quia vt sic sacramentum dicitur quasi sacrum mentis secretum vel, sicut dicit Magister in littera, sacramentum est sacra rei signum
1 Forte dicetur contra istam descriptionem datam a Magistro, quod sacramentum non possit dici signum: quia omne signum, aut est demonstratiuum, aut est pronosti catium, aut est memoratiuum: Sed nullo istorum modorum sacramentum est signum sactae rei, id est gratiae, quam Magister ibi intelligit per rem sacram: ergo nullo modo es signum sacrae rei. Maior patet: quia omne signum, aut es rei praesentis, & sic est demonstratiuum, aut futurae, & sic est pronosticatiuum, aut praeteritae, & sic est memoratiusi Minor probatur: quia contingit quandoque, quod aliquis recipit sacramentum, qui nec praehabuit gratiam, nec tumo habet gratiam, nec umquam habebit gratiam.
2 Praeterea, omne signum aut est naturale, aut voluntarium: Sacramentum non potest dici signum naturale, cum non sit idem apud omnes nec voluntarium: quia signum uoluntarium est mutabile: sacramentum autem non est mutabile: ergo &c.
3 Praeterea, cuicumque competit diffinitio, & diffinitu sed esse signum sacrae rei multis conuenit, quae non sunt sacramenta: ergo in hoc non stat diffinitio sacramenti. Maior patet: quia diffinitio est conuertibilis cum diffinito vt patet in libro topicorum Probatur minor: quia columba significabat spiritum ianctum. Agnus pascalis significa bat corpus Christi, serpens aeneus significabat mortem Christi: attamen ista non fuerunt sacramenta, licet illa quae significabant, essent sacratissima
Ad primum dicendum, quod sacramentum est signum demonstratiuum gratiae: quia quicumque suscipit sacramentum, concomitanter cum sacramento suscipit gratiam, nisi per sui malitiam, & fictionem obicem ponat gratiae Dei. Ad probationem dico, quod talis obstinatus non suscipit gratiam, non est ex hoc, quod sacramentum non sit efficax signum gratiae: sed est ratione malitiae ipsius si scipientis, qui obicem ponit gratiae.
Ad secundum dicendum, quod cum sacramenta significet ex diuina institutione: ideo sura signa voluntaria: nec tamen propter hoc sunt mutabilia, quia significationis eorum imposito dependet a voluntate supertoris naturae, quae omnino est immutabilis: Propter quod ait Hugo de sancto Victore in libro de sacramentis. Similitudo ines sacramentis ex creatione, significatio ex institutione, & sanctificatio ex benedictione. Prima est indita per creato rem, Secuuda adiucta per Saluatorem. Tertia administrata per Dispensatorem.
Ad tertium dicendum, quod licet diffinitio proprie dicta sit conuertibiils cum diffinito: tamen hoc non oportes de diffinitione largissime sumpta, quae est idem, quod no minis interpretatio, seu etvmologia; Licet enim lapis dicatur quasi ledens pedem: tamen ex hoc non sequitur quod omne ledens pedem sit lapis: Sic in proposito &c. Vnde cum dicitur sacramentum est sacrae rei signum, magis hoc debet censeri et) mologia, quam diffinitio
Secunda conclusio est, quod sacramentum non est dif finibile, accipiendo diffinitionem secundo modo, scilicet propriissime: quia illud quod non est directe in praedica mento substantiae, illi non competit diffinitio dicta pro¬ prijssime, sed sacramentum non est directe in praedicamento substantiae; ergo &c. Maior patet ex praedictis. Minor patebit infra
1 Forte dicetur, illud, de cuius ratione est elementum materiale, hoc videtur esse substantia: sacramentum est huiusmodi, iuxta illud Aug. Accedit verbum ad elementum & fit sacramentum.
1 Praeterea, de quocumque praedicatur elementum in recto, hoc est substantia: sed elementum praedicatur de sacramento in recto: ergo &c. Maior patet: quia quandocumque alterum de altero praedicatur, quicquid dicitur de eo, quod praedicatur, & subiecto dicetur, vt dicitur in libro praedicamentorum, sed substantia predicatur de elemento; ergo praedicabitur de sacramento, de quo predica tur elementum.
Respondeo, quod sacramentum dupliciter potest considerari. Vno modo fundamentaliter. Alio modo formali; ter. Si accipitur sacramentum primo modo: tunc nec est; substantia tantum, nec accidens tantum: sed simul potestj dici substantia, & accidens, eo quod fundamentaliter ad esse sacramenti concurrunt verba, quae sunt accidentia, & lubstantia elementi, vel saltem alicuius elementati. Si secundo modo accipitur, tunc sacramentum est accidens de genere relationis; quia sacramentum formaliter sumptum est sionum ex diuina institutione efficaciam habens, & certitudinem respectu gratiae Dei, cuius signi fundamentum sunt verba, & elementum. Et quia signum, vt signsi, formaliter est de predicamento relationis; quia signum est signati signus deo quamuis instantiae praedictae bene concludant, quod sacramentum fundamentaliter sumptum sit substantia, saltem partialiter, in quantum vna pars fundamenti signi illius, quod formaliter est sacramentum, est substantia; tamen nihil concludunt de sacramento formaliter sumpto, de quo ad presens loquor.
Tertia conclusio est, quod tertio modo accipiendo diffinitionem: tunc sacramentum formaliter sumptum disfi nitur a Deato Augustino hic in littera, cum dicitur, quod acramentum est inuisibilis gratiae visibilis forma: & addit magister, ita vt eius similitudinem gerat, & causa exi stat. In qua diffinitione forma accipitur pro signo, quod est genus propinquum ipsius sacramenti formaliter sumpti, visibile sumitur pro fundamento iam dicti signi, inus sibilis gratia accipitur pro termino terminante dependem iam huius signi, causa accipitur pro efficacia attributa tali signo a Deo instituto, & ponitur pro differentia: Sed cum additur, vt eius similitudinem gerat, hoc ponitur ad declarandum condicionem fundamenti, vt patebit respondendo instantijs ducendis contra hanc diffinitionem: Cum ergo relatio tunc optime diffiniatur modo: quo sibi potest competere diffinitio, quando assignantur eius genus & differentia, tanquam principia essentialia, & fundamen tum, & terminus tamquam connotata: ideo inter ceteras diffinitiones: seu descriptiones, quas ponit Magister ipsius sacramenti, ista iam dicta magis videtur accedere ad proprietatem diffinitionis
Sed contra istam diffinitionem potest argui sic 1 Formae non est forma: ergo sacramentum non potest esse forma gratiae. Consequentia patet: quia gratia est forma
2 Praeterea, sensibile non potest esse forma eius, quod est simpliciter spirituale: ergo sacramentum non potest esse forma gratiae. Consequentia est nota: quia gratia est simpliciter spiritualis
3 Praeterea, si sacramentum est forma gratiae, aut est forma exemplaris, aut forma talis, quae est pars compositNon potest dari primum: quia forma exemplaris est nobilior exemplato, sed res sensibilis non potest esse nobilior, quam gratia Dei. Etiam inuisibilia magis videntu esse exemplaria visibilium, quam econuerso iuxta illud Apostoli. Vt ex inuisibilibus visibilia fierent &c. Nec secundum, vt de se patet.
4 Praeterea, sacramentum non solum consistit in re¬ bus vlsibilibus: verum etiam in audibilibus, puta, in verbis: ergo non bene dicitur visibilis forma
s Praeterea, sensibilia non habent similitudinem cum gratia, quae est simpliciter spiritualis: ergo nale ponitim illud, vt eius similitudinem gerat
3 Praeterea, signum non causat illud, quod significat sed, vt dictum est, sacramentum est signum gratiae: ergo non bene ponitur, vt causa existat.
Ad primum dicendum, quod duplex est forma. Vna in trinseca, quae est pars rei, cuius est forma, & sic formae non st forma. Alia, quae est rei similitudo, imago, signum, seu paradigma, & sic formae potest esse forma: sic enim statua Herculis potest dici forma Herculis, & sic licet non vsuequaque proprie: tamen aliquo modo sacramentum potest dici forma gratiae
Ad secundum dicendum, quod prout forma idem est quod signum, sic sensibile potest esse forma rei spiritualis & quia sacramentum est signum infallibile, & efficax gratiae Dei: ideo potest dici forma oratiae.
Ad tertium dicendum, quod est forma exemplaris. Ad primam probationem dico, quod licet forma exemlaris, quae habet causalitatem principaliter super exemplato, sicut est forma idealis nobilior sit ipso exemplato per ipsam: tamen forma exemplaris per modum signi, & instrumenti non est nobilior eo, cuius dicitur esse forma: sic autem in proposito &c.
Ad secundam probationem dicendum, quod licet sim liciter loquendo inuisibilia sint exemplaria factiua visibiliu: tamen quo ad nos aliqua visibilia possunt esse exemplaria significatiua rerum inuisibilium: Figura enim picta in pariete quo ad nos est signum exemplare signams Angelum qui est substantia purae spiritualis
Ad quartum dicendum, quod quia inter omnes sensus visus est plurium perceptiuus: ipse enim visus plures rerum differentias nobis demonstrat, vt dicitur primo methideo saepe accipitur visibile pro sensibili in communi. Vnde quandoque dicimus vide quam bene cantat iste, & ibi accipitur videre pro audire. Quandoque dicimus, vidi quam bonum est vinum istud: & ibi accipitur videre progustare. Igitur in proposito per visibile comprehenditui etiam ipsum audibile
Ad quintum dicendum, quod duplex est similitudo Vna, quae consistit in participatione eiusdem qualitatis, de qua dicitur s, metha. quod similitudo est rerum differentium eadem qualitas. Alia, quae consistit in repraesentatione consimilis proportionalitatis, & ista secundo modo dicta est in proposito. Nam sicut aqua haprismalis abluit corpus ab immunditijs, sic gratia, quae confertur in baptismo, quam significat sacramentum baptisimi, abluit animam a vitijs, & peccatis. Et sicut panis, cuius species manet in sacramento corporis Christi, reficit hominem exteriorem sic gratia, quae confertur in sactamento corporis Christi ascit hominem interiorem, & sic de aliis sacramentis Vnde talis similitudo, scilicet proportionalitatis non solum est corporalium ad spiritualia: verum etiam potes esse creaturae ad ipsum Deum. Possumus enim vere dice re, quod sicut homo pater paternitate reali refertur ad suum filium, sic Deus pater, verissima paternitate refertur ad suum vnigenitum.
Ad sextum dicendum, quod quamuis signum speculatiuum non causet illud, quod significat: tamen non repugnat signo practico causare illud, quod fignificat: in talib. enim si effectus est nobis magis notus, quam causa: tunc vtimur effectu pro signo respectu causae: sed si econuerso. tuc vtimur causa pro signo respectu effectus. Quomodo autem sacramenta sint causa gratiae, & quomodo non, patebit circa distinctionem sequentem.
Articulus 2
De instrumentorum institutione
Prima est, quod instatu innocentiae nec necessarium fuit, nec opportunum esse aliquod sacramentum. Quia vbi nulla est infirmitas; ibi nec est necessitas, nec opportunitas medicinae: sed in statu innocentiae nulla fuit infirmitas, & gratia sacramentalis est quaedam animae rationalis medicina: ergo &c: Maior patet ex Euangelio. vbi dicitur, quod non est: opus medicus valentibus: sed male habentibus. Minor probatur quo ad primam partem, quia infirmitas animae est per peccatum: sed in statu inmo centiae nullum erat peccatum. Probatur etiam quo ad secundam partem: quia dicit Hugo de sancto Victore in libro de sacramentis, quod sacramenta sunt vasa medicinalia, & hoc dicit propter gratiam, quae cum sacramentis confertur per modum medicinae:
1 Forte dicetur, quod pro quocunque statu homo indiget gratia, pro eodem statu indiget sacramentis: sed homo in statu innocentiae indiguit gratia: ergo &c. Maior atet: quia gratia confertur homini per ipsa sacramenta. Minor etiam patet: quia non obstante hominis innocentia : tamen numquam potuisset homo consequi beatitudinem nisi mediante gratia.
2 Praeterea, matrimonium fuit in statu innocentiae: sed matrimonium est sacramentum : ergo sacramentum uit in statu innocentiae. Maior patet: quia matrimonialem coniunctionem Adam uae Saluator allegans in Euam gelio, ait. Quod Deus coniunxit, homo non separet. Minor etiam patet: quia matrimonium est vnum de septem sacramentis nouae legis.
Ad primum dicendum, quod quamuis homo, si mansis set in statu innocentiae, indiguisset habitu gratiae, prout dicitur gratia virtutum: tamen nulla indiguisset gratia, prout dicitur gratia sacramentalis, quia vt sic, dicitur medicina contra peccatorum vulnera. Quomodo autem conueniunt, & differunt gratia virtutum, & gratia sacramentorum, in sequentibus apparebit.
Ad secundum dicendum, quod matrimonium, prout est sacramentum, non solum est institutum in officium; verum etiam in remedium: ideo in statu innocentiae matrimonium non erat sacramentum, proprie loquendo: quia in illo statu tantummodo fuit institutum in officium: non autem in remedium
Secunda conclusio est, quod post lapsum hominis in peccatum pro quocunque statu viae, puta, pro statulegis nature, Mosaicae, & Euangelicae, semper vtilia, & congrua. & quodam modo necessaria fuerunt ipsi homini diuina sacramenta: alia tamen, & alia, puta, magis perfecta, & mi nus perfecta, secundum exigentiam statuum diuersorum
1 Quia in quocumque statu regnat, vel durat adhuc infirmitas, pro eodem statu adhuc est necessaria medicina : sed post lapsum hominis a statu innocentiae pro quo cunque statu viae regnat, vel saltem durat infirmitas animarum: ergo necessaria quodam modo sunt homini diui na sacramenta, quae sunt animae medicina. Dico autem emper quodam modo necessaria fore sacramenta: quia ista necessitas non fuit adeo absoluta, quin Deus aliter potuisset saluare hominem, si alium modum salutis institucre voluisset
2 Praeterea, semper pro omni statu post peccatum vt le fuit, & opportunum cultores Dei esse distinctos per ali quod signum distinctiuum a ceteris mundanis hominibus: sed hoc non potuit bene fieri sine sacramentis, quae sunt signa distinctiua filiorum Dei ab aliis: ergo &c.
3 Praeterea, tanto efficacior est medicina, quanto ad psam infirmus feruentius allicitur affectando: sed spiritus rationalis habens intelligentiam obumbratam, ex eo, quod est reclusus in infirmo corpore, magis est capax sp ritualium, quae sibi offeruntur in rebus corporalibus, quam spiritualium simpliciter, & absolute: & per consequens magis afficitur, & deuotius allicitur ad ea: ergo optime congruit medicinalem gratiam p ro statu viae vniuersaliter infirmis dari in corporalibus sacramentis.
Sed contra ista potest argui ex intentione quorundam I haereticorum, qui negare videbantur vtilitatem sacramentorum. Primo in vniuersali sic.
Illlud non est vtile hominibus, per quod via salutis ipsis restringitur, & arctatur : sacramenta sunt huiusmodi. Maior patet. Probatur: minor: quia quanto plura sunt sacramenta de necessitate salutis existentia, tanto pluribus indigemus ad consequendam salutem, & per consequens ipsam difficilius habebimus, siue obtinemus
2 Praeterea, illud, per quod datur hominibus occasit idolatrandi, hoc in nulla lege debet institui: sed sacra menta videntur esse materia idolatriae. Maior patet. Probatur minor: quia ex hoc, quod spiritualis gratia dicitur contineri sub corporalibus sacramentis, potest aliqui credere, quod in rebus corporalibus sit aliquid numinis, vt deitatis, & hoc semp fuit hominibus occasio idolatrandi¬
3 Praeterea, maioris vel saltem non minoris virtutis est creaturam destructam per peccatum recreare, quam a principio creare: sed tanta requiritur virtus in creatione, quod non est communicabilis creaturae : ergo nec virtus recreationis, & per consequens ipse Deus medicinam recreationis non infundet ipsis hominibus recreandis mediantibus sacramentis, sed immediate per se ipsum Maior patet per Augustinum, qui ait, quod non est mi- nus difficile impium iustificare, quam coelum, & terram creare: minor patet per ea, quae dicta sunt in praecedenti uaestione artic. 1.
4 Praeterea, frustra fit per plura, quod potest fieri per pauciora, vt dicitur 1. physicorum: sed per solam fidem & obseruantiam praeceptorum poterat saluari homo: ergo tot sacramentorum institutio videtur esse frustra: sed Deus, & natura nihil agunt frustra, vt dicitur primo coeli, & mundi: ergo non videtur, quod Deus instituerit aliqua sacramenta.
3 Praeterea, medicina debet esse morbo proportionata: sed morbus animae humanae est spiritualis: ergo eius medicina non debet dari in sacramento corporali. Maior patet per Cssiodorum in libro variorum, vbi loquens de medicina vitiorum, ait, varium poscit remedium diuersa qualitas passionum. Minor etiam patet de se.
e Praeterea, illud, quod non dictat ratio naturalis, hoc non est ponendum in statu legis naturae : sed esse aliqua sacramenta non dictat ratio naturalis: ergo specialiter in lege naturae non fuerunt aliqua sacramenta
3 Praeterea, illud, quod est naturale apud omnes, debet esse idem, & eodem modo: ergo si tempore legis naturae fuissent aliqua sacramenta, illa non fuissent mutata: sed adhuc essent penitus obseruanda
Ad primum dicendum, quod bonus viator libenter si stinet viae arctitudinem, dummodo via arcta sit multo breuior, quam via lata: sed sacramenta legis Euangelica intantum viam abbreuiant, quod eorum deuoti cultores post mortem temporalem immediate ad coelum euolant quod non potuerunt facere sactamenta legis naturae, ne legis Mosaicae: quia ianua regni semper mansit clausa, donec sacramenta vigorem acceperunt ex aqua, & sanguine, quae fluxerunt de latere crucifixi.
Ad secundum, nego minorem. Ad probationem dicendum, quod eo ipso, quo aliquid dicitur gratia, tunc non lebet aestimari esse aliquid numinis, vel deitatis essentialiter: quia deitas non est gratia, seu accidens spirituase: sed est praecellentissima natura: & ideo praedicando sacramenta, non datur materia idolatrandi, sed vere ado tandi, quia datur intelligi, quod Deus sit adorandus, qui per suam misericordiam mediantibus sactamentis tribuit gratiam suam hominibus
Ad tertium dicendum, quod quamuis aequalis virtus requiratur in creatione, & in recreatione: tamen dispositiue in vtroque creatura potest (cooperari creatori: homo enim disponit faetum ad animae rationalis susceptionem, quam tamen Deus creat per seipsum; sic etiam multa sunt, uae hominem disponere possunt quo ad recreationem. quamuis solus Deus ipsum recreet per s eisum
Ad quartum dicendum, quod licet frustra fiat per plu¬ ra, quod aeque hene fieri potest per pauciora: tamen si non aeque bene, tunc non fit frustra per plura: sed sine sacramentis quamuis Deus possit, vel poterat saluare hominem: tamen ex parte hominis non erat tanta congruitas ad salutem sine sacramentis, sicut cum sacramentis, vt patet ex praecedentibus: ideo &c
Ad quintum dicendum, quod licet morbus animae sit spiritualis: tamen morbidus, scilicet spiritus hominis, existit in corpore: ideo congruum esse videtur, quod quamuis eius medicina sit spiritualis, puta, gratia sacramentalis; tamen ministretur infirmo mediante corporali sacramento.
Ad sextum nego maiorem: quia eo ipso, quod natura in tantum fuit corrupta, quod non poterat via naturali sanari: ideo necesse fuit talia a Deo poni remedia, quae excederent dictamen rationis naturalis.
Ad septimum dicendum, quod sacramentum matrimonii, & sacramentum poenitentiae aliquo modo fuerunt tempore legis naturae, & semper manserunt, & manero debent in omni lege ordinata: sacramenta vero sacrificiorum, in quibus fides, & deuotio, quam habuerunt boni homines ad Deum, declarabatur tempore legis naturae, quamuis essent necessaria: tamen quo ad materiam, & modum offerendi fuerunt voluntaria, & mutabilia, eo quod tempore legis naturae homines non habuerunt determinationem materie, & modi illorum sacrificiorum er aliquod diuinum praeceptum: sufficiebat igitur hominibus degentibus sub lege naturae sacramentum fidei demostratum in sacrificiis, pro deletione orioinalis peccati, & sacramentum poenitentiae ad delendum actuale peccatum, ac sacramentum matrimonim pro humanae spo ciei conseruatione, ac electorum multiplicatione. Tertia conclusio est, quod in statu patriae nec est necessarium, nec congruum esse aliquod sacramentum, loquendo de sacramentis eo modo, quo hucusque locuti sumus Quia vbi est persecta sanitas cum impossibilitate alituius nfirmitatis, ibi nulla est opportunitas medicinae: sed in atria est tanta sanitas spiritualis, quod impossibilis est ibi esse aliqua infirmitas: ergo non est congruum ibi esse aliquod sacramentum, cum sactamentum sit languentis animae medicina
Articulus 3
De eorum ex quibus consistunt sacramenta explicatione
QVANTVM ad tertium articulum principale diTcendum, quod quamuis commune sit omnibus sacramentis consistere in aliquibus rebus sensibilibus gratiam Dei significantibus: tamen speciale est sacramentis nouae legis, vt consistant in verbis, & rebus, vt ait Magister in littera. Taliter enim debebant institui sacramenta nouae segis, Vt non solum gratiam significarent : verum etiam personam Saluatoris repraesentarent, ex cuius passione habent efficaciam respectu gratiae, quam omnes recipiunt, qui rite percipiunt huiusmodi sacramenta: sed in persona Saluatoris verbum aeternum fuit, & est vnitum sensibili corpori: ergo & sacramenta debent consistere in verbis, & corporalibus rebus sensibilibus
Forte dicetur, quod sacramenta poenitentiae, & matrimonii sunt de noua lege: tamen possunt esse sinc verbis
Respondeo, quod illa duo sacramenta non funt praecis de noua lege: habuerunt enim esse tam in lege naturae, quam etiam iu Mosaica lege: Potest etiam dici, quod ista duo sacramenta secundum quod habent esse in lege fuangelica, non sunt sine verbis, quamuis enim contritio, qua est prima pars sacramenti poenitentiae, possit esse sinc verbis: tamen confessio, quae est secunda pars poenitentiae, no cessario debet fieri per verba, si confitens potest loqui vel debet, vti signis pro verbis, finequaquam potest loqui
Articulus 4
De sacramentorum veterum et novorum institutione
QVANTVM ad quartum articulum dicit Magister in littera allegans Augustinum, quod vocando satrisicia, & oblationes veteris testamenti sacramenta: tunm hoc differunt a sacramentis legis fuangelicae, quod illa veteris legis sacramenta significabant, & promitteban salutem: sacramenta vero nouae legis dant salutem. Quic tamen de his sit tenendum, in sequentibus apparebit clarius.
Ad argumentum principale dicendum, quod licet saeramentum fundamentaliter non dicat vnam essentiam: tamen formaliter dicit vnam essentiam, si respectus por modum signi ex institutione resultans essentia dicit potest.¬ Forte dicetur, quod vnus respectus requirit vnum fundamentum: ergo in rebus, & verbis non potest fundari vnus respectus.
Respondeo, quod talis respectus, qui est signum, habens esse ex institutione diuina, vel etiam humana, potest fundari in pluribus: dum tamen illa plura sint ex institutione ordinata ad significandum aliquod vnum. Quam uis enim folia vitis, & circulus sint diuersa: tamen fimul iuncta fundant vnum signum, quo significatur mustum vo nale in tali domo, cui huiusmodi circulus est affixus. Etiam plures svllabae ad inuicem ordinatae fundant vnum signum expressiuum rei importatae per dictionem svllabicatam Sic eodem modo non obstante distinctione rerum set sibilium, & verborum sacramentalium, prout ex diuina institutione ad inuicem sunt ordinata ad fignificandum gratiam Dei ipsa possunt fundare vnum signum, quod fomaliter est ipsum sactamentum.