Circa textum
Circa textum
VNC DE SACRAMENTO confirmationis. Postquam magister determinauit de sacramento paptismi hic determinat de sacramento confirmationis, & diuiditur in duas partes: quia primo tractat de confirmationis sacramento. pecundo de eius vsu congruo, & idoneo, ibi, Hoc sacramentum tantu a iciunis. Prima in duas: quia primo ostendit istius sacranenti perfectionem ex causarum suarum assignatione. Secundo facit hoc idem ex sui ad baptismum comparatione, ibi. Scit ote vtrumque esse. Prima in quattuor: nam primo tangit istius sacramenti causam formalem. Secundo materialem. Tertio efficientem ministerialem. Et uarto finalem. Secunda ibi, Cum baptixatos in fontibus. Tertia ibi, Quod sacramentum. Quarta ibi. Virtus vero huiusmodi. Sequitur illa pars, Hoc sacramentum. Et liuiditur in duas: quia primo ostendit, qualiter se debent habere illi, quibus, & a quibus sacramentum confirmaionis debet dari. Secundo ostendit, quod istud sacramentum non debet iterari. Secunda ibi, Nec debet iterari Hic ergo quaero.
On this page