Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An confirmatio gratiam conferat.

Quaestio 1 An confirmatio gratiam conferat.

ITRVM sacramento confirmationis conferatur gra Vtia ipsi confirmato. Et videtur, quod nonQuia cut illa gratia esset alia ab ea, quae confertur in papiiimo, aut eadem cum illa. Non potest esse alia: quia tunc duo accidentia solo numero differentia essent simul in eodem subiecto.

Nec potest esse eadem: quia aut esset eadem secundum eundem gradum, aut esset eadem secundum gradum intenfiorem. Non primum: quia sicut quod genitum est iterum generari non potest, sic quod collaum est, amplius conferri non potest. Nec secundo modo: quia in forma simplici inhaerente subiecto simplici non possunt diuersi gradus dari, sed gratia est forma simlex, & inhaeret subiecto simplici, scilicet essentiae ipsius animae: ergo &c.

Contra in quolibet sacramento nouae legis rite suscevto, & ministrato confertur gratia, Vt patet ex dictis sanctorum adductis per magistrum di. 1. sed confirmatio est sacramentum nouae legis: ergo &c Hic quattuor sunt videnda. Primo de eo, quod quaeritur, Secundo, vtrum sacramento confirmationis imprimatur character ipsi confirmato. Tertio, quis sit idoneums minister istius sacramenti. Quarto videndum est de necessitate istius sacramenti, scilicet, vtrum eius susceptio sit necessaria ad salutem.

RESOLVTIO. Gratia quidem gratum faciens in confirmatione confertur, quae sane gratia non est alia per essentiam a gratia in baptismo collata

Articulus 1

Utrum confirmatio gratiam conferat

ARTICVLVS 1. Vtrum confirmatio gratiam conferat.

QVANTVM ad primum primo pono duas conclusiones. Deinde mouebo vnum dubium ortum habens ex illis conclusionibus

Prima conclusio est, quod gratia gratum faciens confertur in confirmatione.

1 Quia cuicumque datur spiritus sanctus, illi datur gratia gratum faciens, sed ordinate suscipienti sacramentum confirmationis datur spiritus sanctus. Maior patet ex dictis in primo lib. dist. 14. artic. 4 conclusione secunda: sed minor habetur per habanum, qui dicit sic, Per imposito nem manuum summi sacerdotis spiritus sanctus traditur baptixato

2 Praeterea, nullus confirmatur in bono, nisi per gratiam, qua est gratus Deo: sed per istud sacramentum con frmatur homo in bono. Propter hoc enim dicitur sacramentum confirmationis. Vnde etiam ait magister, quod gratia confirmationis est completiua, & confirmatiua gratiae baptismalis: ergo &c

1 Forte dicetur, quod illo sacramento non confertur gratia gratumfaciens, sine quo vere habetur esse gratum: sed baptixatus sine fictione vere est gratus priusquam confirmetur: ergo &c

2 Praeterea, aliquis existens in mortali peccato libere, & audacter confitetur fidem Cristi: ergo confirmatio non confert gratiam gratumfacientem. Antecedens patet. Probtio consequentiae: quia sacramentum confirmationis ad hoc datur, vt aliquis bene, & audacter praesumat fidem Christi confiteri

Ad primum dicendum, quod maior non est vera, quia quamuis ei, qui habet esse gratum, non detur gratia, qua fiat de non grato gratus, tamen potest ei dari, quo fiat de grato magis gratus.

Ad secundum dicendum, quod consequentia non valet. Ad probationem dicendum, quod sacramentum confirmationis non datur ad confitendum qualitercumque, sed datur ad confitendum vtiliter, & salubriter. Nunc autem ita est, quod licet aliquis existens in peccato mortali fidem quandoque audacter confiteatur, tamen hoc non facit cum ita bona fiducia, nec ita salubriter, & meritorie, seu vtiliter, sicut si esset sine peccato.

Secunda conclusio est, quod gratia gratumfaciens data in confirmatione non est alia per essentiam a gratia data in baptismo. 1 Quia sicut se habet caritas confirmati ad caritatem baptixati, sic & gratia ad gratiam, loquendo de gratia gratumfaciente: sed caritas confirmati non est aliper essentiam a caritate baptiaati : ergo &c. Maior patet. quia sicut caritas dat esse carum, sic gratia dat esse gratum: & sicut caritas est forma suscipiens magis, & potest augeri, sic & gratia. Minor patet ex his, quae dixi libro primo distin. 17. vbi declaraui, quod in omnibus formis intensionem suscipientibus eadem est essentia formae intensae, & remissae

2 Praeterea, eadem est gratia praeueniens, & subsequens : ergo eadem per essentiam est gratia baptismi, & confirmationis. Antecedens ponit magister lib. 2. dist. 28. Consequentia patet: quia gratia confirmationis sequitur gratiam baptismi.¬

Sed contra istud est quedam opinio, quae ponit, quod gratia, quae datur in baptiimo, & gratia, quae datur in confirmatione, est essentialiter alia, & alia gratia

1 Quia virtutes, & dona essentialiter differunt: ergo gratia baptismi, & gratia confirmationis essentialiter differunt. Antecedens patet. Probatur consequentia: quia gratia baptismalis est causa virtutum, & gratia confirmationis est causa donorum.

2 Praeterea, sicut morbi distinguuntur, sic medicinae morborum debent esse distincte: sed morbus peccati mortalis, cuius medicina est gratia baptismi, est essentialiter distinctus a morbo pusillanimitatis, cuius medicina est gratia confirmationis. Maior patet: quia sicut ait Cassiodorus, varium poscit remedium diuersa qualitas passionum: non enim idem sanat oculum, & calcancum.

3 Praeterea, quaecumque sic se habent, quod vnum pre cedit alterum tempore, & natura, illa necessario differunt essentialiter, sed gratia baptismi natura, & tempore prae cedit gratiam confirmationis: ergo &c

4 Praeterea, si daretur eadem gratia in confirmatione, & non alia, quam illa, quae data est in baptismo, tunc frustra confirmaretur homo.¬

3 Praeterea, signa debent esse conformia suis significatis: sed baptismus, & confirmatio, quae sunt signa gratiarum datarum baptixato, & confirmato differunt essentialiter. Maior atet. Probatur minor: quia differunt in materia, & in forma: quia materia baptismi est aqua, & forma, ego baptixo te &c. materia vero confirmationis est chrisma, forma, signo te signo crucis, confirmo te chrismate salutis.

Alij ponunt, quod nouus gradus essentiae ipsius gratiae superuenit in ipsa confirmatione, qui tamen facit cum gratia baptismali vnam integram essentiam: Hac autem opinionem, & plures alias cum suis motiuis recitaui, & in suo simili impugnaui lib. 1. distinct. 17. ideo de his nihil ad praesens

Ad primum ergo primae opinionis dicendum, quod consequentia non valet: Ad probationem dicendum, quod non est necesse tantam diuersitatem dare in causis sicut in causatis: idem enim calor numero potest simul causare liquefactionem, & mollitiem in cera, & exciccationem, & duritiem in terra

Ad secundum nego maiorem: quia quamuis quandoque sit realis distinctio, & essentialis in morbis, & morborum curationibus, tamen in medicina non est distinctio essentialis, sed solum modalis. Vna enim, & eadem medicina alio, & alio modo accepta diuersos curat languores. Ad probationes dicendum, quod in vtraque probatione est fallacia consequentis, puta, varium: ergo varium per essentiam non sequitur: quia multi alij possunt esse modi varietatis praeter modum varietatis in essentia, Et similiter non sequitur, non idem: ergo non idem per essentiam: quia quot modis dicitur vnum oppositorum, ot modis dicitur & alterum : ergo sicut sunt multi modi identitatis praeter illum modum, quo aliqua sunt idem per essentiam in essentiam: sic sunt multi modi non identitatis praeter illum modum, quo aliqua sunt non idem n essentia

Ad tertium nego maiorem: quia forma remissa praecedit seipsam tepore, & natura vt efficitur sub esse intenso &tamen propter hoc non differt essentialiter a seipsa¬

Praeterea, fundamentum tempore, & natura quandoque praecedit relationem, quam fundat: & tamen, secundum communiorem opinionem, relatio comparata ad fundamentum non differt realiter a fundamento.

Ad quartum nego consequentiam, licet enim detur eade secundum essentiam: datur tamen alia secundum esse, & secu dum modum essendi: quia intensior crit, & perfectior: est alium effectum habebit in confirmato propter sui perfectio nem, quem non habuit in baptixato, puta facit cum fortem, & confidentem: propter quod non datur frustra: Et quia isti effectus gratiae sacramentalis quandoque appel¬ lantur gratia, qui quidem effectus sunt essentialiter diuersi secundum diuersa sacramenta: hinc est, quod aliqui antiqui doctores dicebant, quod alia, & alia gratia per essentiam datur in alio, & alio sacramento.

Ad quintum dicendum, quod ad veritatem signi sufficit aliqualis conformitas ad signatum, & non est necesse ponere omnem modum conformitatis. Vnde signa essentia liter distincta possunt significare idem secundum essentiam, differens secundum esse, & habens diuersos effectus essentialiter distinctos, & hoc maxime cum talia signa sunt signa illius in ordine ad illos diuersos effectus; sicut est in proposito: nam baptismus est signum gratiae in ordine ad remissionem culpe: sed confirmatio est signum gratiae in ordine ad remissionem poenae, puta ad re missionem pusillani mitatis, quae non est culpa, sed poena ex culpa derelicta.

Ex his praemissis merito potest dubitari, vtrum gratia data in confirmatione sit dignior, seu perfectior ea gratia quae datur in baptismo. Et quaelibet pars contradictionis stius quaesiti habet suos defensores.

Arguunt enim quidam pro gratia confirmationis, quo sit perfectior, & hoc sic¬

1 Cratia ordinata ad excellentiores effectus est excelli tior: sed gratia confirmationis ordinatur ad excellentiores effectus, quam gratia baptismi. Maior patet. Probatur minor: quia effectus gratiae confirmationis est esse confis matum in iustitia, & fidem publice confiteri mortis peri culo non obstante: Sed effectus gratiae baptismalis est es se iustificatum, & articulos fidei credere: sed esse firmum in iustitia, & fidem publice confiteri est excellentius, quam esse iustum, & simpliciter credere¬

2 Praeterea, gratia illius sacramenti est excellentior, cuius dispensatio dignioribus ministris est, commissa: sed dispensatio confirmationis est commissa episcopis, bapti mi ergo presbyteris, & in necessitate omnibus hominibus: ergo &c.

3 Praeterea, istius intentionis, vt dicunt, videtur fuisse Rabanus, qui ait. In baptismo spiritus sanctus descedit ad habitationem Deo consecrandam: in confirmatione vero eiusdem septiformis gratia cum omni plenitudine sanctitatis, & virtutis venit in hominem.

1 Econtra quidam arguunt pro gratia baptismali sicllla gratia, quae datur contra peccatum originale, & contra omnes eius sequelas, est excellentior, quam illa, qua datur contra vnam sequelam tantum : sed gratia baptismalis datur &c. & gratia confirmationis contra pusillanimitatem tantum: ergo &c

2 Praeterea, gratia, quae facit amicum de inimico, est efficacior, quam illa, quae de amico iam facto facit magis imicum, sed gratia baptismalis facit amicum de inimico & gratia confirmationis facit &c.

3 Praeterea, gratia, quae morientem immediate facit ad beatitudinem euolare, & aperit portas coeli, est excellentior ea, quae hoc non sacit: sed si bapticatus moreretur statim iret ad coelum, & non confirmatus: ergo &c

Pro concordantia igitur istorum est aduertendum, quod pratia confirmationis potest dupliciter considerari. Vno modo, prout includit gratiam baptismalem, puta si vnus homo hodie baptixatus, retenta gratia baptilmali illaesa statim postea confirmatur, & sic gratia confirmationis es excellentior, quam sola gratia baptismalis

Quia loquendo de his, quae sunt de genere bonorum semper includens perfectius est incluso: sed illo casu posito, tunc gratia confirmationis includeret gratiam batismalem, sicut forma intensa includit formam remissam, quam praesupponit ergo &c. Maior patet: quia quod n perfectione est tantundem, & amplius, hoc est in perfectione maius: sed perfectio includens respectu inclusae dicit tantundem, & amplius. Minor de se patet. Alio modo, potest considerari gratia confirmationis, vt praescisa a gratia baptismali, puta accipiendo precise gradum llum, quem addit ipsa confirmatio, sic gratia baptismauis videtur esse perfectior: quia praecisae loquendo vir¬ tus, quae a morte viuificat, est efficacior illa, quae viuum confortat: sed gratia baptismalis mortuum per peccatum viuificat, quem postea gratia confirmationis superueniens in vita confortat: ergo &c. Et sic primo modo procedunt rationes primae partis: secundo modo rationes alterius partis.

Articulus 2

Utrum in sacramento confirmationis imprimatur character ipsi confirmato

ARTICVLVS II I Vtrum in sacramento confirmationis imprimatur character ipsi confirmato.

QVANTVM ad secundum articulum pono tres conclusiones. Prima est, quod in sacramento confirmationis realis character imprimitur. Et quamuis ista conclusio probata sit quaestione proxima praecedentes tamen adhuc potest sic suaderi.

1 Quia in exercitu bene ordinato non solum his, ui sunt de exercitu, datur signum commune, quo omes pariter distinguuntur ab aduersarijs in contrario exercitu existentibus: verum etiam in eodem exercitu distinguuntur milites a popularibus, & duces ab vtrisque: sed exercitus militantis ecclesiae est bene ordinatus: ergo existentes de hoc exercitu non solum sunt signati charactere baptismi, quo distinguuntur ab aduersarijs, & non baptixatis: verum etiam ad pugnae militiam praeelecti signantur charactere confirmationis, & duces exercitus, puta ordinati, & maxime sacerdotes fignantur charactere ordinis.

2 Praeterea, non solum diuinae clementiae; verum ctiam potentiae, & sapientiae debemus conformari, seu configurari: sed sicut charactere baptismi configuramur liuinae clementiae, sic charactere confirmationis configuramur diuinae potentiae, & charactere ordinis diuinae apientiae.

Forte dic etur, quod pugna spiritualis debet esse communis omnibus fidelibus: ergo character confirmationis, quo quis signatur ad spiritualem pugnam on erit distinctiuus fidelis a fideli, nec per consequens liffert a charactere baptismi, qui est comunis omnibus fidelibus

Respondeo, quod spiritualis pugna quo ad praesens dupliciter potest accipi. Vno modo, prout pugnare debemus contra omnia, quae nos inducunt ad vitia seu peccata. Alio modo, prout pugnare debemus specialiter contra eos, qui fideles conantur seducere falsae fidei persuasione, & vere fidei impugnatione. Et isto secundo modo signatur fidelis ad pugnam spiritualem charactere confir. mationis: Instantia autem procedit de primo modo pugnandi: ideo non est ad propositum.

Conclusio secunda est, quod character, qui in confirmatione recipitur, subiectiue habet esse in voluntate, rout voluntas virtualiter comprehendit perfectionem virtutis irascibilis.

Quia, cuius est potentia, eius est & actus, & econuerso, vt dicitur primo de somno, & vigilia: sed character confirmationis est quaedam potentia, seu potestas ordinata ad actum bellandi contra aduersarios catholicae fidei, qui quidem actus competit proprie voluntati, secundum quod virtualiter comprehendit virtutem irascibiem: ideo &c.

t Forte dicetur, quod sicut se habet habitus naturalis ad habitum supernaturalem, sic potentia naturalis. d potentiam supernaturalem: sed habitus naturalis non est subiectum habitus supernaturalis: ergo potentia naturalis non erit subiectum potentiae supernaturalis, nec per consequens character confirmationis, qui est quaedam potentia supernaturalis, poterit subiectiue fundari in voluntate, qui est potentia animae naturalis.

2 Praeterea, proprium est potentiae immediate fundari in essentia : ergo character confirmationis subiectiue erit in essentia animae, & non in voluntate. Consequentia patet: quia character confirmationis est quaedam potentia

Ad primum dicendum, quod non est simile de habitu naturali, & de potentia naturali: quia habitus proprie loquendo nullius potest esse subiectum, sed potentiae naturali non repugnat esse subiectum, & ideo quamuis habi tus supernaturalis non possit subiectiue fundari in habi tu naturali: tamen potentia supernaturalis potest subiectiue esse in potentia naturali.

Ad secundum dicendum, quod licet maior sit vera, loquendo de potentia naturali tamen non est vera loquer do de potentia supernaturali. Sicut autem hic probatum est, characterem confirmationis esse subiectiue in potentia volitiua, sic simili ratione potest probari, characterem ordinis esse subiectiue in potentia intellectiua: quia character ordinis datur homini pro fidelium multiplicatione per doctrinam sanam, sed actus doctrinae competit homini secundum intellectum : ergo character ordinis, qui est quaedam potestas homini collata pro huiusmodi doctrinae exercitio, debet esse in intellectu.

Tertia conclusio est, quod quilibet istorum characterum suo subiecto indelebiliter inest, puta character baptismi essentiae animae, character confirmationis voluntati, qu character ordinis intellectui.

1 Quia si character deleretur, vel hoc fieret destructio ne subiecti, vel approximatione contrarij, vel subtractione sui effectiui principij. Non primo modo: quia tam essentia animae, quam potentia, scilicet voluntas, & intellectus, quae sunt subiecta characterum, sunt simpliciter incorruptibilia. Nec secundo modo: quia tale contrarium vel esset culpa, & hoc non: quia tunc malus sacerdos perderet characterem ordinis, & per consequens esset reordinandus, & malus Christianus esset rebaptixandus, vel ignorantia, & hoc non: quia tunc paruuli cum sint ignorantes non reciperent characterem. Nec tertio modo quia Deus nullum bonum spirituale destruit in nobis. nisi in quantum tale bonum est incompossibile cum culpa, vel ignorantia, sed vt iam patuit; ipse character non nabet repugnantiam ad culpam, nec ad ignorantiam.

2 Praeterea, sicut in perfectione matrimonij contrahitur vinculum indissolubile, sic in praedictis tribus sacramentis, in quibus Christianus singulariter Deo sponsatur, imprimitur signum indelebile¬

1 Forte contra istud dicetur, quod character bestiae non potest simul stare cum charactere sacramenti, sed multi sunt signati charactere bestiae, vt patet Apoc. 15. ergo &c.

2 Praeterea, quicquid subest humanae voluntati, hoc est variabile, sed character subest humanae voluntati: quia recipitur voluntarie.

3 Praeterea, si character esset indelebilis, vel hoc esset ratione efficientis, a quo producitur, vel ratione subiecti, in quo recipitur. Non primum: quia Deus producit caritatem, & gratiam, quae tamen desentur ab ipso peccatore. Nec ratione secundi: quia tunc omnia, quae recipiuntur in anima rationali essent inuariabilia.

4 Praeterea, character aliquo modo habilitat ad gratiam: sed in damnato nulla manet habilitas ad gratiam: ergo saltem a damnatis delebitur ipse character. Ad primum dicendum, quod maior non est vera: quia character bestiae est mortale peccatum cum aliqua obstinatione, qua anima quodammodo disponitur ad quandam perpetuitatem, sed vt iam dictum est, per nullum mortale peccatum deletur sacramentalis character.

Ad secundum dicendum, quod licet passiue character voluntarie recipiatur: tamen actiue non dependet character ab humana voluntate: nec etiam aliquis actus humanae voluntatis habet formalem repugnantiam ad characterem: ideo deletio characteris non subest humanae voluntati.

Ad tertium dicendum, quod diuisio est insufficiens: quia pro tanto character est indelebilis: quia nullam repugnantiam patitur in suo subiecto, non obstantibus quibuscumque actibus humanis variantibus humanam voluntatem.

Ad quartum dicendum, quod licet character habilitet ad gratiam hominem existentem in via: tamen non habilitat existentem extra viam

Forte dices, ad quid ergo manet character in ipso damnato: Dico, quod manet ad maiorem confusionem damnati, vt in perpetuum appareat, quod quamuis Deus inter oues suas ipsum signauerit: ipse tamen propter suam malitiam a dominico ouili recessit, & huiusmodi signationem inutilem sibi fecit.

Articulus 3

Quis sit idoneus minister sacramenti confirmationis

ARTICVLVS III Quis sit idoneus minister sacramenti confirmationis.

VANTVM ad tertium articulum pono duas cone clusiones. Prima est, quod secundum cursum conmunem non quilibet sacerdos, sed solus episcopus debet conferre sacramentum confirmationis.

Quia quod in primitiua ecclesia solum licuit Apostolis, hoc modo solum licet episcopis: quia sicut simplices resbyteri sunt suceessores 72. discipulorum, sic episcopi sunt suceessores ipsorum Apostolorum, vt patet in decretis distinct. 2. 1. cap. in nouo, sed in primitiua ecclesia soli Apostoli dabant sacramentum confirmationis: quia, vt pa et in actibus Apostolorum, Philippus diaconus non confirmabat eos, quos baptix abat: sed reliquit eos Apostolis confirmandos.

Secunda conclusio est, quod de priuilegio, & dispensatione singulari summus Pontisex potest simplici sacerdoti dare auctoritate conferendi sacramentum confirmationis: quia auctoritate Papae sacerdoti potest committi auctoritas conferendi ordines: ergo & confirmandi. Antecedens patet: quia sacerdos Cardinalis potest conferre minores ordines. Patet etiam consequentia: quia cui potest committi maius, eidem potest committi etiam mi nus, sed maius, & excellentius esse videtur conferre or- dinom, quam confirmare.

2 Praeterea, de facto Papa Crego. auctoritatem confirmandi simplicibus sacerdotibus contulit, sicut patet do conse distis. c. peruenit, vbi Gregorius Papa lanuario Epicopo sic scribit. Peruenit ad nos, quosdam scandalixatos fuisse, quod presbyteros tangere eos chrismate, qui baptixati sunt, prohibuimus. Et sequitur ibidem. Si omnino de hac re aliqui contristantur, vbi Episcopi desunt, vt presbvteri baptixatos etiam tangere chrismate in frontibus debeant, concedimus.

Sed ad istam auctoritatem dicunt quidam, quod isti sacerdotes auctoritate Papae non conferebant sacramentum confirmationis, sed solum dabant aliquid sacramentale, sicut quandoque alicui datur panis benedictus pro cucharistia.

Sed istud non valet: quia Papa Srego grauiter peccas et, si huiusmodi simulationem, & deceptionem populi admisisset. Valde enim damnabilis fuisset illa deceptio: nam homines credidissent se recipere sacramentum confirmationis, & non recepissent

Et ideo alij dixerunt, quod tanta est auctoritas Papae, quod vnicuique homini Papa potest dare potestatem conferendi illud, quod habet, puta, si homo est confirmatus, tunc auctoritate Papae potest alium confirmare: si est sacerdos, potest auctoritate Papae ordinem sacerdotij alteri dare, si diaconus, potest ordinem diaconit conferre: sed non ordinem sacerdotij: quia eo ipso, quod illum non habet, non potest eum alteri dare etiam auctoritate Papae.

Sed nec istud valet, & est sine probatione assumptum & est contra dicta sanctorum doctorum, qui ponunt, quod sacer ordo non potest dari nisi ab Episcopo, nec confirmatio potest dari a laico quamuiscumque confirmato. s

Forte dicetur, quod vnumquodque potest agere secundum formam, quam habet: quia vnumquodque agit, secundum quod est in actu, sed laicus confirmatus habet characterem confirmationis: ergo potest agere secundum huiusmodi characterem, & per consequens producere sibi simile¬

Respondeo, quod ad hoc, vt aliquis possit confirmare necesse est, vt habeat talem characterem, quo charactere ipse constituitur minister ecclesiae: sed per characterem confirmationis non constituitur quis minister ecclesiae: ergo quamuis aliquis sit in actu secundum characterem confirmationis non habens characterem ordinis, quo constituitur minister ecclesiae, non poterit alteri characteri confirmationis conferre,

Articulus 4

Utrum susceptio sacramenti confirmationis sit necessaria ad salutem

ARTICVLVS IIII Vtrum susceptio sacramenti confirmationis sit necessaria ad salutem.

VANTVM ad quartum articulum pono duas cor S clusiones. Prima est, quod susceptio istius sacramenti non est absolute, & simpliciter loquendo necessaria ad salutem.

1 Quia illud, sine quo potest quis saluari, hoc simpliciter loquendo non est necessarium ad salutem, sed non confirmatus potest saluari, iuxta illud. Qui crediderit, & baptixatus fuerit hic saluus erit

2 Praeterea, omnis decedens in gratia Dei saluatur, sed immediate decedens post baptismum decedit in gratia Dei, vt patet ex praecedentibus: ergo &c

Forte dicetur, quod nullus potest saluari, nisi sit plene Christianus: sed sine sacramento confirmationis non es aliquis plene Christianus, quod patet de consec. distin. s vbi dicitur. Omnes sideles per manus impositionem Episcoporum post baptismum spiritum sanctum suscipere debent, vt pleni Christiani inueniantur.

Ad tollendam istam instantiam pono pro secunda conclusione, quod susceptio confirmationis homini adulto necessaria est ad salutem, supposito, quod plenariam habeat opportunitatem ipsam suscipiendi, priusquam moriatur: quia nullus contemnens sacramentum potest saluari: sed habens plenam, & omnimodam opportunit, tem suscipiendi confirmationem, & non suscipit, ac moritur sine ea, videtur contemnere sacramentum: ergo &c Et per hoc patet ad instantiam: quia contemnens non est plenus Christianus, vt dicitur in glosa extra de sente. excommunicationis. Decretum autem allegatum loquitur de adultis sufficientem opportunitatem habentibus suscipiendi istud sacramentum, qui si morerentur sine eo: ratione contemptus non essent pleni Christiani¬

Ad argumentum principale dicendum, quod gratis data in confirmatione quamuis sit eadem secundum es sentiam cum gratia data in baptismo: tamen dupli citer differt ab ea. Primo quidem: quia addit ad gratiam baptismi gradum intenfiorem. non quidem gradum secundum essentiam, sed secundum esse, sicut dictum est de cari tate lib. 1. dist. 17. Secundo: quia gratia confirmationis aliquem habet effe ctum, quem non habet gra tia baptismi, vt pa tet ex prae dictis.

PrevBack to TopNext