Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An Christi corpus, facta consecratione, realiter contineatur sub speciebus panis, ac vini

Quaestio II An Christi corpus, facta consecratione, realiter contineatur sub speciebus panis, ac vini

TTRVM corpus Christi sub speciebus panis realiter contineatur, facta consecratione per ipsum sacerdotem. Et videtur quod non. Quia realiter contentum ab aliquo non potest esse maius eo: sed corpus Christi est multo maius, quam sint illae species: ergo &c. Maior atet 2. physi. Minor etiam est nota: quia quantitas illius panis est valde parua respectu vnius magni hominis, sicut est Christus.

Contrarium probat magister in ista to distinctione auctoritatibus multorum sanctorum. Multis praesupposi¬ tis ex precedenti quaestione ad istam materiam spectantibus, ad praesens quatuor sunt videnda. Primo vtrum corpus Christi realiter contineatur sub praedictis speciebus Secundo vtrum sub propria sua quantitate ibi contineatur. Tertio vtrum sub qualibet particula hostiae vere habeat esse totum corpus Christi. Quarto vtrum ad motum hostiae vere moueatur corpus Christi.

RESOLVTI O. Et si christi corpus peracta consecratione sub speclebus panis ac vini locali continentia haud realiter esse veperiatur: sub usdi tamen sp eciebut praesentiali cotinentia vealiter contineri fide comprabatur.

Articulus 1

Utrum corpus christi realiter contineatur sub speciebus panis et vini

ARTICVLVS I Vtrum corpus christi realiter contineatur sub speciebus panis, & vini.

QVANTVM ad primum est aduertendum, quod duplex es continentia, scilicet localis: & praesentialis. Et secundum hoc pono duas conclusiones. Prima est, quod corpus Christi sub speciebus panis non continetur realiter continentia locali

1 Quia omne, quod sic continetur, hoc habet esse localiter in suo continente: sed corpus Christi non est localiter sub illis speciebus: ergo &c. Maior patet. Minorem probo: quia illud, quod non commensuratur aequaliter ei, a quo continetur, hoc non est localiter in eo: sed corus Christi non commensuratur aequaliter speciebus panis: quia maius, & minus non sunt aequaliter ad inuicem commensurata: sed corpus Christi est maius illis speciebus: ergo &c

2 Praeterea, quod locali continentia ab aliquo continetur, hoc suo continenti configuratur, vel saltem configurat sibi continens: sed corpus Christi nec configuratu speciebus sacramenti, nec configurat sibi huiusmodi species: ergo &c. Maior patet: quia si corpus contentum est mollius continente, tunc configuratur suo continenti: sicut apparet liquore infuso alicui vasi: si autem est durius, tunconfigurat sibi continens: sicut apparet de homine, qui continetur in aere. Minor etiam patet de se

Secunda conclusio est, quod corpus Christi sub specis bus panis continetur realiter continentia praesentiali quia quicquid infra ambitum alicuius est realiter praeens, hoc continetur ab eo continentia praesentiali: sed verbis consecrationis dictis, tunc infra ambitum quanti tatis ipsius panis conuersi in corpus Christi ipsum corpus Christi est realiter praesens: ergo &c. Maior patet. Minorem tenemus catholica fide, cui nefas est contradicere. Ad istam conclusionem probandam non attingit ratio nisi supposita fide: ideo non adduco plures rationes.

SED Forte dicetur, quod ista secunda conclusio contradicit primae: quia cuicumque corporali quantitati conus aliquod est realiter praesens, in illa videtur esse locali ter: sed speciebus panis, quae sunt realis quantitas corpo. ris Christi, est realiter praesens, vt dicit secunda conclusio: ergo continetur in eis localiter, cuius oppositum dicit, prima contlusio. Maior patet: quia vbicumque est ali quod corpus realiter praesens, ibi est sua realis quantitas qua huiusmodi corpus commensuratur ei, cui praesens est & per consequens erit localiter in eo. Minor etiam patet ex secunda conclusione.

2 Praeterea, si corpus Christi praesentiali continentia sub illis speciebus continetur, tunc maius continetur a minori: nam corpus Christi est maius talibus speciebus. ergo &c.

3 Praeterea, idem distaret a seipso realiter, Consequens est falsum: quia idem non refertur oppositis relationibus: sed distans dicitur a distante distans: sicut simile simi li fimile: si ergo idem distat a seipso: sequitur, quod idem re- fertur simul oppositis relationibus Consequentia etia atet: quia si corpus Christi est realiter praesens speciebus sacramenti, tunc realiter distabit a seipso, vt habet esse in coelo, & vt est in vno altari, distabit a seipso, vt est in alio. altari.

Praeterea, in sacramento pietatis nihil crudelitatis debet apparere: sed sacramentum sacrae communionis est sacramentum pietatis: ergo sumptione illius sacramenti non debet masticari, & realiter laniari corpus Christi: quia carnes viui hominis laniare valde videtur esse crudele: hoc autem fieret, si contineretur sub illo sacramento continentia praesentiali

s Praeterea, hoc, quod non prodest nostrae saluti, hoc non est ponendum circa sacramentum: sed corpus Christi, seu carnis praesentia in isto sacramento non prodest nostrae saluti, teste saluatore, qui loquens de isto sactamen to, ait. Spiritus est, qui viuificat: caro autem non prodest quicquam.

S Praeterea, iam dicta verba Saluatoris tractans Augustinus de consec. distin. 2, prima haeresis, sic ait. Non hoc corpus videtis, manducaturi estis. sacramentum, quod vobis commendaui, spiritualiter intellectum viuificabit vos caro autem non prodest quicquam: ergo &c.

Istis motiuis poterant forte moueri quidam ponentes, quod corpus Christi non est realiter praesens speciebus eucharistiae: sed solum significatiuc. Vnde secundum istos haec proposito, qua Christus dixit, hoc est corpus meum, solum fuit vera figuratiue: sicut haec, qua dixit, ego sum vitis vera, vel significatiue: sicut haec, qua dixit, petra autem erat Christus.

Sed istud est erroneum, & haereticum dicere, quod patet ex determinatione sanctae matris ecclesiae, extra de sum tri. & fide catholi. c. Firmiter credimus: vbi expresse dicitur, quod corpus Christi verum realiter praesens ess n ipsa eucharistia. Patet etiam de conse. dist. 2. ego Dere garius, vbi berengarius de ista opinone errorem suum publice confitetur coram Papa Nicolao, & alijs. 115. Episcopis. Etiam contra istius etroris palliationem, qua diciur, Christum locutum fuisse figuraliter, cum dixit, hoc est corpus meum, & beatus Augustinus. 83. q4. vbi ait, Vniuersaliter intellectus verborum Christi, an loquatur figuratiue, an non, colligi potest ex praecedentibus, & consequentibus ibidem, vel ex alijs locis scripturae. Vnde cum Christus ait: ego sum vitis vera, subiunxit, & vos palmites, Constat autem, quod discipuli non erant palmites naturales, sed tantum figuraliter. Sed cum dicit, hoc est corpus meum, subdit, quod pro vobis tradetur, cum etiam dixisset hic est calix sanguinis mei, subdit, qui pro vobis, & pro multis effundetur, sed planum est, quod Christus uum verum, & naturale corpus tradidit pro nobis, & suum naturalem sanguinem effudit pro nobis: ergo licet figura liter loqueretur cum dixit, ego sum vitis vera: tamen non loquebatur figuraliter, sed realiter, cum dixit: hoc est corpus meum

Ad primum ergo dicendum, quod maior non est veraAd probationem dicendum, quod licet corpus per suam uantitatem quantitatiue, seu modo quantitatiuo existens praesens alicui, commensuretur ei, cui est presens: tamen hoc non contingit, si quantitas est ibi non modo quantitatiuo: Sic autem est in proposito.

Quia sicut dicit frater Aegidius in primo suo quolibe t quaestione quarta, quantitas corporis Christi in sacramento isto non est modo quantitatiuo: quia est ibi mediante substantia: & ideo sicut cum substantia est ali cubi mediante quantitate, tunc substantia est ibi modo diuisibili, non obstante, quod ipsa de se sit indiuisibilis: sic quantitas corporis Christi in sacramento est modo in diuisibili, quamuis ipsa de se sit Fadiuisibilis.

Sed contra istud dictum doctoris arguunt quidam sic 1 Impossibile est quantitati conuenire oppositum illius, quod est de sua formali ratione: ergo impossibile est uantitatem continuam esse alicubi modo indiuisibiliAntecedens patet, Probatur consequentia: quia de for¬ mali ratione quantitatis continuae est habere partes copulatas ad vnum terminum communem, vt patet in lib praedicamentorum: sed habere partes, & habere modum essendi indiuisibilem, haec mutuo sibi repugnat: ergo &c.

2 Praeterea, addunt isti, quod non est simile de substar tia: quia habere partes, & esse diuisibile mediante quantitate, hoc non repugnat formali ratione substantiae, sicut non habere partes, & habere esse indiuisibile repugnas quantitati continuae ex sua formali ratione; ergo &c.

3 Praeterea, sicut se habet qualitas ad qualitatem in tensiue, sic quantitas ad quantitatem extensiue: sed impossibile est dare duas qualitates eiusdem rationis sibi mutuo presentes, quin vna fit intenfior, vel remissior alia, vc similis ei aequaliter cum ea participando huiusmodi rationem: ergo impossibile est quantitatem corporis Christi esse praesente quantitati panis, quin vna sit maior altera, vel minor, vel aequalis, quorum quocumque dato, quantitas corporis Christi non poterit ibi esse modo indiuisibili Praeterea, impossibile est corpus esse animatum, quin sit organicu, & per consequens quantum habes parte extra par te. Ista patet: quia anima est actus corporis organici, phyfici, vt habetur 2: de anima. Patet etiam consequentia quia esse organicum est esse figuratum: omnis autem fi- oura est quanta, & habet partes. Sed corpus Christi existens in sacramento altaris, est animatum: alias esset mortuum, quod est impossibile: quia cum in coelo sit viuum, si hic esset mortuum, tunc simul esset viuum, & mortuum, ergo corpus Christi erit ibi organicum, & per consequens non poterit esse indiuisibile: ergo &c

Sed Istis non obstantibus adhuc potest sustineri dictu ratris AEgidij. Ad cuius intellectum est aduertendum, quod in corpore locato potest considerari duplex posito. Vnntranea, quae est ordo partium in toto. Et alia extranea uae est ordo partium in loco: Prima posito est de intranea ratione quantitatis continuae: secunda non est de intranea, & formali ratione quantitatis continuae, cum sit naturaliter posterior quantitate continua, & per consequens quantitas continua diuina virtute potest esse sin sta secuda positone, quauis nulla virtute possit esse sinc prima: quia quamuis nihil possit separari ab eo, quod est de sua intrinseca ratione, tamen virtute diuina prius potest separari a suo posteriore. Quod autem posito illo secundo modo accepta sit posterior quantitate, patet: quia raedicamentum situs est posterius praedicamento quantitatis, & ipsum naturaliter praesupponit. Sed posito, secundo modo accepta, est praedicamentum situs, vt patet. 5. metaph. & in lib, praedicamentorum, ac in libro sexto principiorum.

Saluo igitur manente ordine partium in toto Deus potest tollere ordinem partium in loco. Videmus enim de facto, quod partes supremi coeli habent ordinem in suo toto: & tamen non habent ordinem in loco, eo quod supremum coelum non sit in loco. Si enim non esset dare vnum supremum corpus sine loco, tunc in locis, & locatis esset pro cessus in infinitum

His bene intellectis possumus respondere ad ea, quae inducta sunt contra frattem AEgidium.

Ad primum ergo dicendum, quod consequentia non valet. Ad probationem dicendum ad minorem, quod licet habere partes, & habere modum indiuisibilem, omnino tollentem ordinem partium tam in loco, quam in toto, implicet contradictionem: tamen habere partes, & habere modum non diuisibilem quo ad extra, tollentem solummodo ordinem partium in loco, & non tollentem prdinem partium in toto, nullam implicat contradictionem: quia vt sic, res illa est vere diuisibilis quo ad intra, icet quo ad extra nec suae partes connumerentur partibus loci, nec ipsi coextendantur

Forte dicetur, quod quamuis Deus possit vnum corpus creare extra omnem locum, cuius partes ita habebunt prdinem in toto, quod non habebunt ordinem in loco, & ita erit huiusmodi corpus in se extensum, quod tamen non erit coextensum propter absentiam omnium illorum, quibus posset commensurari, & coextendi, si essent sibi raesentia: tamen Deus non potest quantitatem vnius torporis ponere in actuali praesentia alterius quantitatis quin ex ipsis resultet ordo partium in loco, & commensuratio, & coextensio vnius ad alterum: sed in sacramento altaris quantitas corporis Christi est actualiter praeseni quantitati panis.

Respondeo negando secundam partem maioris: quia quamlibet rem simpliciter absolutam Deus potest ponere in esse sine omni extrinseca habitudine, quam illa res est apta nata fundare respectu cuiuscumque alterius ei creatae: sed quantitas corporis Christi est quaedam res simpliciter absoluta, & esse in loco, & commensutari, & toextendi, & habere ordinem partium in loco, omnia ista dicunt quasdam extrinsecas habitudines rei locabilis respectu loci: ergo Deus potest corpus Christi separare ab omni huiusmodi habitudine. Et confirmatur: quia non minus pot Deus separare a re locabili habitudine actualem, quam naturaliter apta nata est habere ad locum praesente loco, quam a re calefactabili habitudinem ad caleractiuum etiam praesente calefactiuo, sed istam de facto separauit, sicut apparuit de tribus pueris in camino ignis, vt patet Daniel. 2. ergo &c.

Ad secundum dicendum, quod quamuis intrinsece non habere partes repugnet quantitati continuae, tamen non habere partes extrinsecas in ordine ad locum, & coexten sas partibus loci, hoc non repugnat quantitati.

Ad tertium dicendum, quod licet maior sit vera, si illeduae quantitates relinquuntur suo cursui naturali, tamen si vna illarum virtute diuina separatur ab illa habitudine actuali, quam secundum naturalem cursum habet ad locum, tunc non est simile, quod in maiori accipitur pro simili: sublata enim illa habitudine, tunc haec quantitas ad llam non est comparabilis. Vnde proprie loquendo, nec est aequalis illi alteri quantitati, nec maior, nec minor.

Ad quartum dicendum, quod corpus Christi existens in sacramento est animatum organicum, & quantum, & habet partem extra partem in ordine ad totum: sed non in ordine ad locum.

Ad secundam instantiam factam contra conclusionem secundam dicendum, quod corpus Christi, secundum quod est in sacramento, proprie loquendo, nec debet dici maius, nec minus illis speciebus: quia in ordine ad illas species non habet modum quantitatiuum, nec habet ordinem partium per comparationem ad tales species.

Ad tertium dicendum, quod non est inconueniens idem per accidens distare a seipso, in quantum est simul cum aliquibus, quae vere, & per se distant. Anima enim simul existens cum capite, & cum pede potest dici por accidens a seipsa distare, eo quod caput, & pedes vere, & realiter distant, quorum in quolibet est ipsa anima tota, Sic in proposito &c

Ad quartum dicendum, quod masticatione sacramenti corpus Christi nec diuiditur, nec laniatur: sed solum accidentia panis, & vini diuiduntur: & ideo situt infra dicetur, sub qualibet diuisionis particula corpus Christi integrum perseuerat: eo ipso enim, quod corpus Christi non est ibi quantitatiue, nec est illis accidentibus coextensum, ideo non diuiditur diuisione illorum accidentium

Ad quintum nego minorem. Ad probationem dicendum, quod licet caro Christi non prosit quicquam comesta eo modo, quo illi ludaei, qui retro abierunt putauerunt, eam esse comedendam, puta in corporali apparentia, quo modo comeduntur carnes, quae emuntur in macello: tamen vera caro Christi sumpta cum debita ro ucrentia sub sacramentali apparentia, vere nobis prodest ad salutem.

Et per hoc patet ad sextum: quia illa negatio, quae ibi dicitur, non hoc corpus maducaturi estis, non est referenda ad veritatem, & realitatem corporis Christi manducandis sed ad modum manducandi, quo illi putabant Christum velle dare corpus suum ad manducandum.

Articulus 2

Utrum corpus Christi sub propria sua quantitate contineatur sub speciebus panis et vini

ARTICVLVS II Vtrum corpus christi sub propria sua quantitate contineatur sub speciebus panis, & vimi.

VANTVM ad secundum articulum dicendum, quod licet ex vi sacramentalium verborum principaliter sub specie hostiae sit substantia corporis Christi, in quam conuertitur substantia ipsius panis: tamen concomitanter est ibi anima, & quantitas, ac cetera accidentia, sine quibus non habet esse corpus Christi Propter quod ait Augustinus, quod quando sacramentum corporis Christi sumitur, tunc totus Christus manducatur.

Sed quamuis a modernis doctoribus istud communiter teneatur: aliqui tamen antiqui tenuerunt oppositum stius conclusionis, dicentes in sacramento solam esse substantiam corporis Christi.

1 Quia secudum istos solum illud de Christo est sub peciebus panis, in quod fit conuerso ipsius substantiae pronis: sed substantia panis praecise conuertitur in substantiam corporis Christi, & non in aliqua accidentia: ergo &c

2 Praeterea, corpus Christi secundum quod habet rationem cibi spiritualis, sic habet esse sub sacramento: sed esse cibum sic spiritualem nihil facit quantitas, sed solsubstantia: ergo &c

3 Praeterea, si corpus Christi esset in sacramento sul propria sua quantitate, tunc homo non reciperet corpus Christi, quando communicatur: sed consequens fide catholica tenemus esse falsum: Probatur consequentia: quia sola panis accidentia intrarent in os hominis, & non con pus Christi: quia os hominis non esset capax quantitatis corporis Christi.

4 Praeterea, omnis substantia quanta praeter vltimam sphaeram proprie est in loco: sed corpus Christi non est sub speciebus panis, vt in loco: ergo substantia corporis Chr sti non est ibi quanta. Maior patet: quia substantia quanta est hic, & nunc. Minor etiam patet: quia qua ratione esset inloco in isto altari, eadem ratione in alijs altaribus, & sic de facto simul esset in pluribus locis.

Istam opinionem reputant aliqui non solum falsam, verum etiam impossibilem.

1 Quia corpus Christi existens sub sacramento non est mortuum, sed viuum: sed impossibile est, quod sit viun nisi sit organicum, & quantum; ergo &c

2 Praeterea, illud, quod est trinae dimensionis, impossibile est esse sine quantitate: sed omnis substantia corporea est trinae dimensionis. Maior patet: quia nihil potest esse dimensionatum, nisi sit quantum. Probatur minor: quia si esset tantummodo binae dimensionis, tuc esset su perficies; si vnus, tunc esset linea

3 Praeterea, sequeretur, quod Christus esset diuisus: quia sicut hic in sacramento esset substantia sine quantitate Christi: sic in caelo maneret sola quantitas sine substantia Christi: ergo &c.

Sed quamuis ego iam dictam opinionem de facto reputem esse falsam: tamen, saluo semper meliori iudicio non puto quod sic sit simpliciter impossibile, quin Deus. si vellet, posset corpus Christi facere praesens in altari sine praesentia suae quantitatis, sicut posuit praedicta opinio. Congruentia autem istius possibilitatis haberi potest ex his, quae dixi lib. 3. dist. 5 articulo primo.

lllis igitur hic praesuppositis, ad praesens respondebo motiuis vtriusque opinionis.

Ad primum igitur istius falsae opinionis dicendum, quod licet illud, in quod fit conuersio pams, sit ibi principaliter ex hoc tamen non habetur, quin cetera sint ibi concomitanter.

Ad secundum dicendum, quod licet quantitas non faciat ad esse cibum spiritualem : facit tamen ad hoc, quod Christus integer, & non diuisus vere, & realiter est sub illis specieb.

Ad tertium dicendum, quod consequentia est falsa. Ad probationem dicendum, quod licet os hominis non sit capax quantitatis corporis Christi acceptae modo quantitatiuo: tamen bene est capax eius sine illo modo: Cum ergo in sacramento altaris corpus Christi non habeat modum quantitatiuum per comparationem ad extra, vt dictum est in primo articulo: ergo &c.

Ad quartum nego maiorem. Ad probationem dicendum, quod ibi conmittitur fallacia consequentis: quia non omne, quod est hic, est in loco proprie, & per se. Sicut cnim anima rationalis dicitur esse ibi, vbi est corpns, quod informat: tamen non est in loco per se: sic corpus Christi dicitur esse ibi, vbi sunt species panis, quamuis locum illum non repleat: quia sola accidentia panis illum locum replent & occupant.

Ad primum alterius opinionis dicendum, quod lices secundum cursum naturae anima informet corpus organicum, & quantum in actu: tamen, secundum Dei potentiam absolutam, ipsa posset informare materiam actu indiuisibilem : organicam tamen, & quantam in potentia. Ad secundum dicendum, quod esse trinae dimensionis potest alicui dupliciter conuenire, vno modo, in pri mo modo dicendi per se Alio modo, in secundo. Primo modo corpus, quod est de praedicamento quantitatis, est trinae dimensionis, Secundo modo, substantia corpotea, sen corpus de praedicamento substantiae dicitur esse trinae de mensionis, maxime loquendo non de actu, sed de apritudi ne: quia proprium est substantiae corporeae, quod sit apra. nata recipere trinam dimensionem. Manente ergo illa aptitudine, posset Deus, si vellet, actualem receptionem illius trinae dimensionis sine contradictione suspendere

Ad formam igitur argum iti dicendum, quod, loquendo de esse trinae dimensionis primo modo, tunc mmor est vera, sed minor est falsa, sed loquendo de secundo modo, tunc econuerso, quamuis minor aliquo modo sit vera: tamen maior est simpliciter falsa. Ad probationem maio ris dicendum, quod licet illud, quod est actu dimensiona tum, sit actu quantum: tamen quod est potentia dimensionatum non est actu quantum: sed tantum modo in poentia. Ad probationem minoris dicendum, quod si Deus suspenderet illam actualem receptionem, tunc actu nec esset binae, nec vnius dimensionis: sed potius nullius, licet ratione suae aptitudinis in potentia esset trinae dimesionis

Ad tertium concedo consequentiam, scilicet, quod Christus esset diuisus diuisione suae substantiae a suis accidentibus corporalibus. Nec illud consequens reputo impossibile: quia duas res absolutas Deus potest ad inuitem separare, & separatas conseruare sine omni contradictione. Posset etiam negari consequentia: quia forte di cerent illi de prima opinione, quod, sicut nunc credimus Deus faciat corpus suum cum quantitate praesens speciebus sacramenti: & tamen nec corpus suum, nec corpe ris quantitatem separat a loco, cui coniunctum est in caelo: sic eadem ratione, si vellet posset facere substantiam torporis sui presentem huiusmodi speciebus sine quantitate; & tamen non diuidiret eam a quantitate sua, cui to iuncta maneret in coelis.

Articulus 3

Utrum quaelibet particula hostiae hostiae vere habeat esse corpus Christi

ARTICVLVS III Vtrum quaelibet particula hostiae vere habeat esse corpus Christi.

QVANTVM ad tertium articulum est aduertendum que partes hostiae possunt dupliciter accipi. Vno modo, vt sunt ad inuicem separate. Alio modo, vt in suo toto sunt coniuncte. Et secundum hoc pono duas conclusiones.

Quarum prima est: quod loquendo de partibus primo modo, tunc corpus Christi est in qualibet parte totum, & in pluribus talibus partibus pluries. Prima pars istius conclusionis patet: quia ab omnibus fidelibus conceditur, quo corpus Christi est sub qualibet illarum partium: ergo vel totum, vel aliqua pars eius. Si datur primum, tunc habetur intentum. Si secundum, tunc secundum diuisionem hostiae diuideretur corpus Christi, & per consequens esset passibile, & mortale, quod est impium dicere de conpore Christi, & de quolibet alio corpore glorificato. Istest intentio Augustini, qui ait, quod ficut fracto speculu imago, quae prius fuit vna in toto speculo, post diuisionem speculi est tota in qualibet parte speculi: sic diuiso sacramento &c. Est etiam ista intentio Innocentij tertij, qu loquens de existentia corporis Christi in sacramento, ait Reor, salua fide maiestatis, quod vbi est panis consecratus, totum in singulis partibus continetur. Probatur etiam secunda pars praedictae conclusionis: quia ex diuina ordintione corpus Christi determinatur ad hoc, quod realiter praesens est speciebus sacramenti: cum ergo partes specierum diuisae fundent actualiter plures vnitates: ergo corpus Christi existens praesens huiusmodi partibus pluries est eis praesens

Conclusio secunda est, quod accipiendo partes hostia secundo modo, puta, vt sunt coniunctae in suo toto, tunc corpus Christi est in tota hostia totum, & in qualibet pate totum: sed in huiusmodi partibus, nisi actu signentur, non est pluries, sed semel tamen, Primam partem istius conclusionis probo sic. Corpus Christi est sub tota quantitate pronis conuersi in ipsum: ergo aliquid corporis Christi ess sub qualibet parte illius quantitatis. Antecedens pateex fide. Patet etiam consequentia: quia ad oppositum consequentis sequitur oppositum antecedentis. Illud ergo ali quid existens sub qualibet parte, vel est totum corpus Christi, & hoc est propositum, vel pars eius, & tunc sequetur, quod corpus Christi sit exennse, & quantitatiue sub sacrmento. Patet consequentia: quia vbi totum est sub toto, & pars sub parte, ibi est vera extensio, & coextesio. Falsitas consequentis patet ex praecedentibus Probo secundam partem istius conclusionis: quia partes nulla signatione diuisae non habent esse actu, & per consequens non fundant distinctas vnitates actualiter: sed solum est ibi vniea vnitas actualis, quae est vnitas totius. Sic autem est in proposito: Et ideo corpus Christi non est ibi pluries: sed tantummodo semel, iuxta vnitatem vnam actualiter ibi fundatam, quae est vnitas totius. Vnde sicut anima rationalis est tota in toto, & tota in qualibet parte corporis quod informat: & tamen non est pluries in illo corpore propter vnitatem totius, in quo habet esse primo: In pat tibus enim solum est, vt habent ordinem ad totum: sic in proposito &c

Contra primam partem istius conclusionis est quaedam opinio, quae ponit, quod quamuis partibus sacramenti di uisis corpus Christi totum sit in qualibet parte: tamer partibus manentibus indiuisis a toto, tunc corpus Christi non est totum sub qualibet parte. Motiua pro ista opinione possent esse haec

1 Quia secundum Augustinum corpus Christi se habet ad partes sacramenti, sicut imago se habet ad partes speculi: sed quauis tota imago reluceat in qualibet parto iracti speculi: tamen non in partib. integri speculi: ergo &c

2 Praeterea, partes hostiae integrae sunt infinitae : ergo corpus Christi esset in infinitis partibus, & per consequen in vna hostia esset infinities. Consequentia patet: Probatur antecedens quia coutinuum cum sit diuisibile in infinitum, oportet, quod habeat infinitas partes : sed hostia integre est quid continuum: ergo &c.

3 Praeterea, sicut dicit primo coeli, & mundi, Deus, & natura nihil faciunt frustra: sed nulla apparet maior vtilitas, si totum corpus Christi ponatur sub qualibet parte quam si totum ponatur tantummodo sub tota hostia: ergo hoc frustra poneretur.

4 Praeterea, si totum corpus Christi esset sub qualibet parte, tunc quaelibet pars corporis Christi esset simul cum qualibet alia parte corporis Christi. Consequentia patet, sed, vt aliqui dicunt, consequens est falsum: quia sequeretur partium corporis Christi confusio: quia caput miscetetur simul cum pede¬ Sed his non obstantibus teneo praedictam conduinem: quia magis videtur esse conformis dictis sancton

1 Dicit cnim beatus Hilarius, quod vbi est pars comoni Christi, ibi est totum. Demostrata igitur aliqua parteho d stiae consecrate, petatur ab istis, vtrum in illa parte integrae hostiae sit aliquid corporis Christi, vel nihil. Sidinerint, quod nihil, hoc esset contra fidem: si aliquid, tuc udhoc erit pars, vel totum. Si totum, habetur propositus si pars, iterum habetur propositum auctoritate Hilatij iam dicta.

2 Praeterea, isti ponunt totum corpus Christiesse n parte separata: sed nihil est in parte separata de copChristi, quod non fuerit in eadem parte priusquam sem retur: quia per separationem nihil de corpore Christi neratur de nouo in parte illa: nec etiam propter sepa tionem ceterae partes corporis Christi mouentur ac partem hostiae, quae separatur a toto: Ergo ex his, qua ponunt, ne cesse est eos dicere totum corpus Chrisus etiam in parte coniuncta: ergo &c.

Et per hoc patet ad primum argumentum: quia di speculo propter multitudinem disiunctarum super rum factarum ex illa diuisione fiunt ab eodem obi plures reflexiones super illas distinctas superficies, & consequens generantur distinctae, & plures imagines primo solum generabatur vna imago propter vnicat Hexionem factam ab vno obiecto super vna superficie sius integri speculi. Vnde si nihil de nouo generaretu partibus fracti speculi, quod primo non fuit geniti, i do speculum erat integrum, tunc in partibus diuisis? apparerent plures imagines, quam primo, cum specuil erat integrum sed, vt dictum est, ex diuisione partiun stiae, non generatur de nouo corpus Christi, nec etian nouo aliquid conuertitur in ipsum: sicut ante factum per sacerdotis benedictionem: ergo &c.

Ad secundum dicendum, quod ipsa hostia potest di ter considerari. Vno modo, vt est naturale accidens a natum informare substantiam. Alio modo, mathem ce, puta precise ipsam considerando, vt est quaedam res tinua. Primo modo, nec habet partes infini tas, necesd uisibilis in infinitum: quia ficut est dare minimum os minimam carnem, sicut dicitur in de generatione, & mo physicorum, sic etiam in specie panis est dare mimum, puta tale, quod si vltra diuideretur, in ipso non uaretur species panis: Sic eodem modo in hostia, accidens panis, est dare minimum. Si autem accini secundo modo, tunc est diuisibilis in infinitum: Cum go corpus Christi sit sub illis accidentibus, prout in relucet apparentia panis, & non praecise, vt est ibi quitas continua: quia dato, quod maneret ibi eadem quant & omnia alia naturalia accidentia mutarentur, non moneret corpus Christi sub illa mathematica quantini ideo posito, quod corpus Christi sit sub qualibet pro nostiae, loquendo de partibus primo modo dictis, deo bus semper debet intelligi cum dicitur esse in parpropter hoc non sequitur, quod Sit in infinitis pantil Etiam non sequitur, quod sit ibi infinities, immo nec ries: sed tantummodo semel secundum vnitatem toti vt superius est declaratum.

Ad tertium nego minorem, quia ponendo corpus & sti totum esse sub qualibet parte integrae hostiae, salis tur multae veritates, quas sancta mater ecclesia teneti isto sacramento. Istud enim ponendo, saluamus com Christi non esse extensum extensione hostiae: nec per sequens diuidi diuisione hostiae, quorum oppositum si queretur, si totum corpus Christi esset sub tota hostia ars sub parte. Ex quo apparet, quod minor est falsa M quartum dicendum, quod partes corporis Christi esse neo dem Situ potest dupliciter intelligi. Vno modo in ordi ne partium ad locum. Alio modo, in ordine partium ad tor Primo modo simul habent esse: illo enim ordine necdi stinguitur in sacrar ento caput a pede, nec ecouersoid secundo modo non sunt simul ineodem situ, sen positiono sed sunt ordinatissimae distinctae.

Articulus 4

Utrum ad motum hostiae vere moueatur corpus Christi

ARTICVLVS IV Vtrum ad motum hostiae, vere moueatur corpus Christi.

VANTVM ad quartum articulum est aduertendum T quod corpus Christi moueri potest intelligi dupliciter. Vno modo per se. Alio modo per accidens Iten moueri ad motum hostiae potest intelligi dupliciter. Vno modo causaliter ita, scilicet quod mouens hostiam sit causa motus corporis Christi. Alio modo non causaliter: sec solum concomitanter. Et secundum hoc pono quattuor conclusiones. Prima est, quod quando mouetur hostia, corpus Christi aliquo modo mouetur.

1 Quia perdens respectum realis praesentialitatis non ex mutatione illius, cui est praesens, hoc aliquo modo mi tatur, seu mouetur, accipiendo moueri large pro qualiter cumque mutari: sed quando mouetur hostia, sub qua est corpus Christi, ipsum corpus Christi perdit respectum rea lis praesentiae, quem fundauit respectu loci in quo fuit hostia, antequam moueretur non ex mutatione illius lociergo &c. Maior patet: quia si Aest realiter praesens ips S, & huiusmodi praesentialitas perditur sinc recessu ipsius D ab A, sequitur necessario, quod hoc praecise contingas propter recessum ipsius A ab ipso P. Minor ctiam patet quantum ad omnes suas partes.

2 Praeterea, illud, quod acquirit respectum nouae pra sentiae ad aliquem locum sine aduentu illius loci ad ipsum, ac sine conuersione alicuius in ipsum, hoc aliquo modo mouetur ad illum locum: sed corpus Christi ac quirit nouum respectum realis praesentiae respectu illius loci, ad quem terminatur motus ipsius hostiae sine aduen tu, vel transitu illius loci ad ipsum: fit enim corpus Christi realiter praesens illi loco, dato, quod ille locus immobilis per seueret: si enim non fieret illi loco realiter prae sens, tunc hostia consecrata esset alicubi, vbi nihil esset de corpore Christi: Etiam ex motu ipsius hostiae nihil de nouo conuertitur in corpus Christi: quia talis conuersio non fit sine sacerdotis benedictione, quae benedictio non iteratur propter motum ipsius hostiae: ergo &c

3 Praeterea, omne, quod desinit esse vbi prius erat, & incipit esse vbi prius non erat, hoc aliquo modo mouetur: sed mota hostia, tunc corpus Christi desinit esse vbi prius erat, & incipit esse vbi prtus non erat: ergo &c: Masor videtur esse nota de se. Minor patet ex praedictis.

Forte contra istam conclusionem dicetur, si esset vertunc idem simul moueretur contrarijs motibus: quia simul vna hostia potest moueri sursum, & alia deorsum.

2 Praeterea, idem corpus Christi simul moueretur, & quiesceret. Consequentia patet: quia vna hostia quiescente quandoque alia hostia moueri potest

3 Praeterea, illud, quod nec generatur, nec corrumpitur, nec augetur, nec minuitur, nec alteratur, & manet in eode loco, noc nullo modo mouetur: sed corpus Christ nec generatur, nec corrumpitur, nec augetur, nec diminu tur, nec alteratur: & in coelis manet in eodem loco, dum hostia mouetur: ergo mota hostia, corpus Christi nullo modo mouetur. Maior patet per sufficientem acceptionem omnium specierum motus, siue motus accipiatur proprio siue large, scilicet pro indiuisibili mutatione, quo modo Aristo. In praecedentibus tam generationem, quam corrum ptionem appellat motum. Minor etiam nota est quantum ad omnes suas partes

Ad primum dicendum, quod vt communiter dicitur aliquid simul moueri sursum, & deorsum per accidens nullam implicat repugnantiam, quod non est dubium reserendo motus tates in diuinam potentiam: quia motus noen habent ad inuicem repugnantiam nisi prout termini ipsorum motuut: ad inuicem repugnantiam habent: Sed, vt patet ex dictis in praecedenti quaestione, vbi sursum, & vbi deorsum, quamuis non naturaliter, diuina tamen virtute possunt simul eidem competere: Cum ergo corpus Chri sti ad motum hostiae non meueatur per se, sed solum por accidens, vt patebit in secunda conclusione, nec competat sibi virtute naturali, sed diuina, vt patebit in secunda, & tertia conclusione: ideo &c

Et eodem modo dicendum est ad secundum. At tertium dicendum, quod maior non est vera, supposito, quod sit in alio loco, quam in illo, in quo quiescit quia hoc posito, tunc non obstante, quod quiescat in vno loco, poterit moueri in alio loco, vt patet ex praeceden ti quaestione in solutione octaua argumenti facti contra aticulum primum.

Secunda conclusio est, quod corpus Christi, prout est in sacramento, non mouetur per se sed solum per accidens.

1 Quia motus secundum locum, de quo semper ad praesens loquor, non potest per se competere ei, quod per se non est in loco: sed corpus Christi, prout est in sacramento, non est per se in loco, cum sua quantitate nihil occupet de loco, vt patet ex praecedentibus: ergo &c

2 Praeterea, corpus, quod per se monetur de vno loco ad alium, hoc commensuratur medio, per quod transitsed quando corpus Christi mouetur ad motum hostiae tunc non commensuratur alicui spatio medio, cum non it quantitatiue in sacramento: ergo &c

Forte dicetur contra conclusionem istam Sic. 1 Omne, quod mouetur per accidens ad motum alicuius, quod mouetur per se, uel est in com Sicut pars in suc toto, vel Sicut forma in materia, seu subiecto, vel vicut locatum in loco, vel Sicut motor in eo, quod per ipsum mouetur, puta, Sicut nauta in naui sed corpus Christi nullo istorum modorum est in hostia, ergo non mouetur per accidens ad motum hostiae.

Respondeo, quod licet maior sit vera, quando motum per accidens mouetur causaliter ex motu illius, quod mouetur per se: tamen non est vera quando motum per accidens solum concomitanter mouetur cum illo, quod mouetur per se: Sic autem est in proposito, vt patebit. immediate

Est ergo tertia conclusio, quod mota hostia corpus Christi non mouetur ab aliqua puta creatura mouente ipsam hostiam

1 Quia illud, quod actiue non attingit aliquid, hoc non potest ipsum mouere: sed virtus creata mouens hostiam non attingit corpus Christi, vt existit sub sacramento: ergo &c. Maior patet per Aristotelem in de generatione, & corruptione. Minorem probo: quia nulla virtur creata attingit aliquod corpus actiue, quod non est sibi localiter approximatum: sed corpus Christi, vt est in facramento, non est alicui virtuti createlocaliter approximatum: quia non est ibi localiter, vt superius dictum est: ergo &c.

corte dicetur contra istud sic1 Anima ipsius Christi potest mouere corpus Christ vt est in sacramento, sed anima Christi est creatura; ergi virtus creata potest mouere corpus Christi, vt est sul sacramento.

2 Praeterea, supposito, quod corpus Christi fuisset reseruatum in pixide, quando vulnerabatur in cruce, vel vulnera, quae recepit in cruce, recepisset in pixide, vel nonSi sic, tunc existens sub sacramento mouebatur a virtute creata, quae intulit illa vulnera: Si non, tunc idem corus simul fuisset continuum, & discontinuum: quia in crum ce fuit discontinuum: quia vulneribus perforatum, & in bixide mansisset continuum: quia non fuisset perforatum.

3 Praeterea, mouens aliquam rem, mouet omne illudi quod est in illa re: sed corpus Christi est in hostia: ergo mouens hostiam, mouet corpus Christi: ergo &c.

Ad primum dicendum, quod Christus non est pura creatura, cum Sit Deus, & homo;ideo da, quod Christus er animam suam moueat corpus suum, hoc tamen non erit contra istam conclusionem, quae posita est de pura creatura. Item, anima Christi non mouet hostiam: conclusio autem ponitur de pura creatura mouente hostiam,

Ad secundum dicendum, quod hoc posito, tune con pus Christi existens in pixide sub hostia fuisset vulneratum, & discontinuatum, nec hoc esset contra conclusionem. quia vulnerans Christum in cruce non fuisset motor hostiae.

Forte dicetur, quod illud repugnat dictis praecedentibus Primo quia dictum est supra, quod corpus Christi non est extense, seu quantitatiue sub hostia : sed nihil potest vulnerari, vel discontinuari nisi extense, & quantitatiue se habeat: ergo &c.

2 Secundo quia virtus uon attingens aliquod corpus, non potest ipsum vulnerare, nec discontinuare: sed nulla virtus creata attingit corpus Christi, vt est sub sacramento, vt dictum est in probatione minoris adductae pro ista tertia conclusione : ergo &c

Ad primum dicendum, quod aliquid potest dici se habere non extense, vel non quantitatiue dupliciter. Vno modo propter omnimodam negationem partium tam in ordine ad loc, quam etiam in ordine ad totum. Alio modo non propter omnimodam negationem partium: sed soli propter negationem partium in ordine ad locum. Primo modo maior est falsa: quia corpus existens in sacramento est in se vere extensum, quamuis non sit alicui continent, extrinsecus coextensum, & habet vere, & realiter partem extra partem in ordine ad totum, quamuis non habeat partem extra partem in ordine ad locum. Sed secundo modo tunc minor non est vsquequaque vera: quia eo modo, quo aliquod continuum habet partes, eo modo per dliuisionem partium potest discontinuari: quia si habet partes per comparationem ad intra, & ad extra, tunc vtroque modo poterit discontinuari. Si autem habet partes in ordine ad intra, & non in ordine ad extra, tunc, vt sicpoterit discontinuari in se sine exteriori apparentia : Cum ergo corpus Christi in cruce habuerit partes tam in ordine ad totum, quam in ordine ad locum: ideo vtroque modo scilicet intrinsece, & extrinsece fuit discontinuati in cruce. Si autem pro tunc fuisset sacramentaliter in pixide: quia inibi habuisset partes intrinsece, puta in ordine ad totum, & non extrinsece, scilicet in ordine ad locum: ideo vere fuisset intrinsece discontinuatum in pixide, quamuis non extrinsece: quia distantiae partium intrinsecae non correspondisset distantia partium extrinseca in corpore continente,

Ad secundum dicendum, quod licet illa maior sit vera, posito, qud illa virtus nullo modo attingat huiusmodi corpus, puta nec hic, nec alibi: tamen non est vera si alicubi ipsum attingit. Et tunc ad minorem dicendum, quod casu praedicto posito, licet tunc virtus, seu potentia crucifixoris non attigisset corpus Christi primo, vt in pixide vel vt fuisset sub sacramento: tamen vere attigit ipsum; vt fuit in cruce; per quem attactum primo fuit vulneratum, & discontinuatum in cruce, & per consequens fuisset discontinuatum in pixide¬

Forte adhuc dicetur, quod ex his habetur, quod licet non primo, tamen ex consequenti virtus creata attingat corpus Christi, prout existit in sacramento

Dicendum, quod istud est verum, supposito, quod eorpus Christi esset mortale, & passibile, sicut fuit in cruce: sed non est verum, prout nunc loquimur, de corpore Christi, puta, vt habet esse glorificatum, & immortale: quia, vt ic, non est subiectum actioni alicuius virtutis creatae in sua reali existentia, nec per consequens in sua sacramen tali existentia.

Ad tertium dicendum, quod maior non est vera, quando aliquid sic est in re mota, quod ne est forma eius, nes pars eius, nec aliqua necessitate suae ponderositatis innititur ei: sed solum coniungitur ei quadam libera voluntate ad huiusmodi coniunctionem libere, & cuntingenter e habente: sed corpus Christi coniungitur hostiae sola libertate voluntatis diuinae: ideo maior in proposito ess falsa

Quarta conclusio est, quod quando hostia mouetur, tunc corpus Christi mouetur a virtute creata, vel diuina: sed mota hostia aliquo modo, mouctur corpus Christi, & non a virtute creata: ergo &c. Maior patet per sus ficientem diuisionem. Minor patet ex prima, & tertia conclusione istius quarti articuli.

Forte Dicetur, quod si ista conclusio est vera, tunc quotiescumque Fucharistia portatur de loco ad locum: toties continget nouum miraculum. Consequentia patet: quia illud dicitur fieri miraculose, quod non potest fieri nisi specialiter concurrente diuina operatione: sed stante praedicta concl tunc hostia non potest moueri nisi specialiter concurrente diuinae virtutis operatione: ergo &c Dicendumquod appellando hoc miraculum, ad quod non sufficit sola virtus creata, tunc concedo, quod in pro posito fieret semper miraculum, quando moueretur Fucharistia: quia tamen isto modo nimis large accipitur miraculum: nam, sic loquendo, tunc hominis natiuitas in vtero semper fieret cum miraculo, eo quod non possit fieri sine speciali actione diuina, qua creatur rationalis anima: ideo nego consequentiam. Ad probationem nego maior rem: quando diuina operatio concurrit modo consueto; icut iam apparet de conceptione hominis. Vnde potest dici, quod ibi non est nouum miraculum: sed quasi antiqua determinatio diuinae voluntatis: Deus enim eaden voluntate, qua instituit Eucharistiam, determinauit, quoi corpus Christi esset praesens omni loco, in quo post consecrationem ponitur ipsa hostia

Ad argumentum principale dicendum, quod maionon est vera: quando contentum non coextenditur continenti, nec se habet modo quantitatiuo: sicut est in pro posito.

PrevBack to TopNext