Circa textum 1
Circa textum 1
DISTINCTIO XI Tractatus de modis conuersionis dilucida diuisio & praesentis distinctionis non inepta subdiuisio, in qua de modo & qualitate conuersionis fucharistie per agitur.
IVERO QVARITVR. Postquam magister superius determinauit de istius sacramenti differenti sumptione: in ista parte determinat de eiusdem sacramenti confectione praecedenti. Circa quod ess gegndgdl aduertendem, quod in ista mrabili consetione sunt attendenda tria satis mirabilia: nam in corpus, sanguinem Christi conuertitur panis, & vini substantia, sine subiecto remanent accidentia, & haec fiunt per verba a sacerdote consecrante prolata, & secundum hoc residua materia istius benedicti sacramenti ad praesens diuiditur in tres partes: quia primo magister determinat de ista admiranda conuersione. Secundo de accidentium sine subiecto manentium separatione. Tertio de consectantis qualitate, & condicione. Secunda ibi. Si autem quaeritur de accidentibus. Tertia ibi. Solet etiam quaeri Prima in duas: quia primo circa iam dictam conuersionem mouet quaestionem. Secundo materiae istius conuersionis ponit determinationem, ibi. Sub alia autem specie. Prima pars est praesentis lectionis: et diuiditur in duas partes: quia primo ad motam quaestionem de ista miranda conuersione magister, praemisia sui excusatione, nititur respondere,. Secundo duas falsas responsiones conatur remouere, ibi, Quidam uero sic dicunt. Prima in duas; uia primo ostendit, quid de ista conuersione sit tenendum, Secundo qualiter istius conuersionis mvsterium sit exprimendum, ibi. Fit ergo substantia illa
Prima in tres: quia primo ad motam quaestionem dat suam responsionem. Secundo mouet, & remouet contrariam obiectionem. Et tertio ostendit modum praedictae conuersionis excedere humanam inuestigationem. Secu da ibi, Sed huic sententiae. Tertia ibi, Si vero quaeris modum.
Sequitur illa pars, Fit igitur substantia illa. Et diuiditur in duas partes: nam primo, circa modum exprimendi praedictam conuerfionem recitat duplicem opinionem. Secundo, praemittendo vnam distinctionem ponit circa hoc suam determinationem ibi. Ideo distinguendum videtur. Tunc sequitur illa pars, Quidam vero sic dicunt. Et diuiditur in duas partes: quia primo circa quaestionem praelibatam duas erroneas recitat responsiones. Secundo huiusmodi errores sanctorum auctoritatibus improbat, ibi, Sed quod non sit ibi substantia. Circa hanc lectionem quaero huiusmodi quaestionem.
On this page