Circa textum 2
Circa textum 2
Secundae particulae buius distinctionis clara sub diisio, n qua conuertibilium in sacra mento Fucharistiae dcterminatio declaratur.
VE ALIA AVTE M specie. Post. quam magister circa couersionem, quae fit in isto sacramento, tractauit vnam difficilem quaestionem: hic rerum conuertibilium ponit determinationem, seu specificationem. Et diuiditur in duas partes: quia primo manifestat suum propositum quantum ad expressionem rerum conuertibilium. Secundo, ex praedictis infert triplex corollarium, ibi, Colligitur etiam prima ex praedictis. Prima in duas: quia primo tractat de rebus, quarum conuersio est de sacramenti necessitate. Secundo de re, cuius admixtio est de sacrament. congruitate, ibi, Aqua vero admiscenda est. Quantum ad primum est aduertendum, quod facta consecratione, tunc res istius sacramenti est sub aliena specle, scilicet cos pus Christi sub specie panis, & sanguis sub specie vini: ergo magister duo facit: Quia primo ostendit rationem quare res istius secramenti datur sub aliena specie. Secundo, quare sub duplici specle, ibi, Sed quare sub duplici Et haec in tres: quia primo iam dictae dualitatis reddit rationem. Secundo remouet incidentem cauillationem Tertio respondet ad tacitam quaestionem. Secunda ibiEt licet sub vtraque. Tertia, ibi, Nec debent dici duo¬
On this page