Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An contritio, confessio, et satisfactio sint partes poenitentiae.

Quaestio 1. An contritio, confessio, & satisfactio sint partes poenitentiae.

VTRVM contritio, confessio, & satisfactio, sint pat tes poenitentiae. Et videtur, quod non. Quia si es ent partes poenitentiae, tunc, vel essent partes eius inti rales, vel partes subiectiuae. Non integrales: quia totu ntegrale de nulla sua parte praedicatur praedicatione di tente, hoc est hoc. Sed poenitentia praedicatur de vera ontritione. Nec subiectiue: quia totum vniuersale percte seruatur in qualibet sua parte subiectiua: sed sacraramentui penitentiae in nulla istarum partium pfecte seruatur. illa pars separatim ab aliis duabus sumatur, ergo &c. Contra, illud est pars alicuius, quod includitur in sua integritate, sed integritas sacramentalis poenitentiae includit ista tria: quia quocuque storum deficiente non pot esse integra sacramentalis penitentia, vt patet ex multis sanctorum auctoritatibus: ergo &c. Hic primo videdum est, quo compunctio, confessio, & saticsfactio sint partes sacramentalis penitentiae. Secudo de circustantiis, de quibus penitens tenetur specialiter penitere Tertio de impedimentis verae po nitentiae, a quibus debet penitens cauere. Et quarto, vtrum verum penitentem de peccatis venialibus necesse sit dolere¬

RESOLVTI O. Nullus catbolicus ambigere debet, quin contritio, confessio, u sa tisfactio sint partes integrales ipsius paenitentiae, quandoquilem ipsis positis paenitentiae sacramentum perfectum dicitur, & quacunq harum sublata, mancu, &rmutilatim esse perbibetur,

Articulus 1

Quomodo compunctio, confessio, et satisfactio sint partes sacramentalis poenitentiae

ARTICVLVS 1. Quomodo compunctio, confessio, & satisfactio sint partes sacramentalis poenitentiae.

QVANTVM ad primum sic procedam; Quia pri mo ostendam, quo compunctio, confessio, satisfactio, respiciunt poenitentiam, vt sacramentum est. Secundo quomodo respiciunt poenitentiam, vt virtus est. Et so cundum hoc pono duas conclusiones.

Prima est, quod praedictatria, scilicet compunctio, seu contri, tio, confessio, & satisfactio, sunt partes integrales poenitentiae, vt sactamentum est: Quia illa, quae sic se habet que ipsis positis sacramentum penitentiae dicitur esse perfectu, & quocuque eorum omnino deficiente, sactamentum penitentiae est imperfectu, illa videntur esse partes integrales hmoi penitentie, sed prositis ordinate predictis tribus; habetur perfecte sacramentum penitentiae, & quocuque eorum omnino deficiente. setam in effectu, quam in penitentis voluntate non habetur pfectum sacramentum penitentiae; ergo &c. Sed contra istam conclusionem sunt plures opiniones. Quidam enim dicunt quod praedicta tria non sunt partes integrales poenitentiae.

1 Quia partes subiectiuae alicuius totius non sunt pat tes integrales, sed praedicta tria sunt partes subiectiuaeipsius penitentiae, vt ipsi dicunt : ergo &c. Maior patet, Probatur minor, quia illa est pars subiectiua alicuius totius, ad cuius partis positonem sufficienter infertur ipsum tetum, sic autem est in proposito: quia si aliquis conteritur, sequitur, quod poenitet, & similiter poenitere sequitur ad confiteri, & ad satis facere.

2 Preterea, partes integrales entis permanentis opos tet esse manentes, sed sactamentum est ens permanens, & praedicta tria non sunt permanentia, vt de se patet.

3 Praeterea, partes integrales oportet esse simul ad hoc, quod totum heat esse: sed pdicta tria non possunt esse simul¬

Sed ista opinio manifeste deficit in hoc, quod ponit praedicta tria esse partes subiectiuas ipsius penitentiae.

1 Quia in qualibet parte subiectiua seruatur perfecta ratio totius vniuersalis. Sed perfecta, & completa rae tio poenitentiae non seruatur in aliqua istarum partium per se sumptarum, exclusis aliis duabus.

2 Praeterea, totum vniuersale, habens partes subiect uas, non est vnum numero, sed sactamentum penitentiae integratum ex his tribus, est vnum numero; ergo &c

Ad primum motiuum istorum dicendum, quod minor est falsa, vt patet per iam dicta. Ad probationem dicendum, quod mamor non est vera, quia si est hora diei, tuc dies est: & tamenpae tet, quod hora diei non est pars subiectiua dici; sed est eius pars integralis lte, si risibile est, homo est. & tamenrisibie non est pars subiectiua hominis, cum sit proprietas eius)

Ad secundum nego minorem, & maxime in proposito: quia materia penitentiae sunt quidam actus humani ui cum sint suceessiui, & non permanentes, ergo satramentum penitentiae consistit in quadam suceessioner

Ad tertium dicendum, quod maior non est vera, louendo de partibus torius suceessiui: sicut est in ppositr

Alia est opinio, quae ponit, quod praedicta tria non sunt artes integrales penitentiae: sed sunt partes potentiales Sed nec istud valet. Quia partes potentiales non sunt actus eliciti: sed sunt actuum elicitiui: praedicta vero tria sunt actus eliciti

Sunt insuper quidam, qui arguunt contra ea, quae pra dicta conclusio praesupponit: praesupponit enim duo. Pr mum est, quod poenitentia habeat partes. Secundum est, quod praedicta tria sunt partes penitentiae.

Contra primum arguunt sic. 1 Nullum simplex habet partes: sed omne sacramet tum est simplex, vt ait 8. Ambi

2 Preterea, baptismo non assignantur partes dist eni ctae; ergo nec debent assignari sactamento poenitentiae. Antecedens patet. Probatur consequentia: quia ad plu ra se extendit sacramentum baptismi, quam poeniten tiae; eo quod per baptismum homo absoluatur a pena & a culpa, & a culpa originali, & actuali Sed per penitentiam absoluitur solum a culp a actuali

3 Praeterea, peccatum non habet partes; ergo nec pro nitentia. Antecedens patet. Probatur consequentia; quia medicina debet morbo proportionari; sed poeniti tia est medicina peccati.

4 Contra secundum suppositum arguunt sic. Minister ecclesiae confert totum sacramentum sine diminutione: sed talis minister non confert contritionem: ergo contritio non est pars penitentiae, vt sa ramentum est.

s Praeterea, per sacramentum penitentiae dimittitur peccatum: sed, vt magister ostendit in littera, saepe di missum est peccatum antequam poenitens confiteaturi ergo confessio non est pars penitentiae.

o Praeterea, quod est fructus alicuius, hoc non est par eius:: sed satis factio est fructus poenitentiae, vt patet hio inlittera. ergo &c.

Ad primum dicendum, quod illud verbum Ambro. sij non debet intelligi de sacramento, quantum ad eius materiam, sed quantum ad eius virtutem, vel quantum ad eius effectum, qui est ipsa gratia ipsi penitenti infusa

Ad secundum nego consequentiam: quia materia baptismi est res exterior, puta aqua, quae in omnibus suis partibus est eiusdem rationis: sed materia penitenti consistit in humanis actibus, qui a se inuicem differunt ratione, cum aliqui istorum actuum sint interiores, & aliqui exteriores. Etiam antecedens non est verum, quia in baptismo, & in omni alio satramento aliqua concurrunt, sicut materia, & aliqua, ficut forma

Ad tertium nego consequentiam. Ad probationem dicedum, quod huiusmodi propor. tio non consistit in numerositate: sed in virtute, & qual tate ipsi morbo repugnante: quia calida curantur frigidis, & frigida calidis. Vnus enim, & idem morbus indiget multiplici medicina, puta primo medicina praepar tiua, seu dispositiua. Secundo medicina, quae est sanitatis introductiua. Tertio medicina, quae est morbida qualitatis expulsiua, quae qualitas est persectae sanitatis impeditiua Sic in proposito attritio, seu displicenti; peccatorum praecedens infusionem gratiae est quasi mi dicinae dispositiua, perfecta contritio est sanitatis introductiua; sed confessio, & satisfactio, sunt reliquiarum infirmitatis expulsiuae: mitigant enim illam violentam inclinationem, qua homo inclinabatur ad peccandum, priusquam peniteret.

Ad quartum dicendum, quod licet minister dicatu confetre sacramentum, tamen ipse non causat materiam satramenti, sed ipsam praesupponit. Sicut ergo in baptismo minister praesupponit elementum, ad quod acceden verbum ministri fit sacramentum: sic in proposito sacet dos absolutionem cum iniunctione sa isfactionis vnit tontritae confessioni, & sic integratur sacramentum ponitentiae

Ad quintum potest dici, quod si remittitur peccatum, a te quam quis confiteatur, & a sacerdote absoluatur, hoc non fit per poenitentiam, vt sacramentum est: sed vt virtus est. Potest etiam dici, quod licet quandoque remittatur peccatum, priusquam confessio, & satis factio, sint in effectu: tamen numquam remittitur sine confessione, & satisfactione existentibus in proposito voluntatis. Vnde sicut aliquis consequitur gratiam baptism alem, et antequa baptix etur, si conde contrito indubitanter proponit baptixari: sic in pro posito &c

Ad sextum dicendum;: satisfactio est fructus peniten tiae, vt pnia virtus est, sed est pars eius, vt sacramentum est

Secunda conclusio est, quod praedicta tria non sunt partes poenitent ae, v virtus est: Quia generationis pars non potest esse posterior suo toto, sed ista tria sunt posteriora penitentia, quae est virtus; ergo &c. Maior potet quia totur constituitur ex partibus; ergo praesupponit partes. Probatur minor: quia poenitentia, quae est vit tus, infunditur in baptismo, et ipsis paruulis baptixatis; vt dictum est superius: sed haec tria vutem posteriora baptismo Forte dicetur, cum haec tria sint de genere bonorum, & sint actus meritorii, oportet, quod spectent ad aliquam vis tutem: sed non apparet, quod ad aliqua aliam virtutem directius spectent, quam ad virtutem, que est poenitentia

Respondeo, bene concedo, quod spectent ad virtutem penitentiae, sed ex hac inferre, quod spectent ad eam, sicut partes eius, esset fallacia consequentis: quia spectant ad ean sicut actus eius, & hoc vel eliciti, vel saltem imperati.

Articulus 2

De circumstantiis de quibus poenitens tenetur specialiter poenitere

ARTICVLVS II. De circumstantiis, de quibus poenitens tenetur specialiter poenitere.

QVANTVM ad secundum articulum est aduerten dum, quod circumstantiae, quantum ad praesens spo ctat propositum, videntur esse tripartitae. Quia quaedam tircumstantiae nec aggrauant peccatum, nec mutant spo ciem peccati, sicut furari manu dextera, vel sinistra: de mane, vel de sero in foro, vel in domc. Quaedam apgrauant peccatum, tamen non mutant specie, sicut furari multum, est maius peccatum ceteris paribus, quam furari parum, quis magis recedit de iustitiae aequalitate: tamen non variat spe cien, quia vtrumque manet infra speciem simplicis furti. Sed quaedam sunt, quae cum hoc, quod aggrauant, et mutant specle, sicut furari re sacram, vel consecratam, non manet in specie simplicis furti, sed transit in speciem sacrilegii. Triplex. nim est species sacrilegij, scilicet per modum furti, vel spolijtollere sacrum de sacro, sicut calicem de ecclesia, vel sacrum de non sacro; sicut tollere calicem consecratum de domo non consecrata : vel tollere non sacrum de sacro, sicut violenter rem non sacram tollere de ecclesia. Et secundum hoc pono tres conclusiones.

Prima est, quod non est necesse, nec forte possibile est hominem specialiter penitere de omnibus circustantiis primo modo dictis. Nam eo ipso, quod tales circumstantiae nec aggrauant, nec mutant speciem peccati; ideo non apparet aliqua necessitas, quare oporteat circa ipsas specialiter poenitere. Item, quia tales tircumstantiae sunt quasi infinitae, nec possunt me oriae commendari, idec de qualibet tali circumstantia non potest semper haberi specialis poenitentia.

Secundo dico, quod est valde decens, & congruum de circumstantiis secundo modo dictis specialiter poenitere, & confiteri, tamen hoc non est simpliciter necessarium vt dicunt communes doctores, sufficit enim, vt ipsi dicunt, quod peccator in confessione exprimat peccatum secundum proprium genus suum

Oppositum tamen istius tenent quidam alij doctores, dicentes, quod quando circumstantia notabiliter aggrauat peccatum, tunc necesse est, vt de ea fiat confe sio specialis: quia si aliquis furatus esset centum marcas auri, non sufficeret, vt isti dicunt, ad salutem, si simpliciter consi eretur se accepisse rem alienam: quia hoc ita bene posset intelligi de vno solo denario. Quae autem ista rum opinionum sit verior ad praesens non determino quamuis secundam opinionem reputem securiorem, &S dictis beati Augustini magis conformem, vt apparet ex presse in ista dist. 10. c.2.

Tertio dico, quod de circumstantiis tertio modo dictis necesse est hominem specialiter poenitere, & confi ter i: quia ad integritatem confessionis necesse est expr mere genus perpetrati sceleris. Sed talis expressio non exprim eretur huiusmodi circumstantia, ratione cuius variatur peccati genus Notandum vero est, quod 1acircumstantias tangit Tullius in rhetorica sua quarum aliquae mutant speciempeccati, aliquae non mutant speciem, licet augeant peccatigrauitatem, quae compreher duntur his versibus. Aggrauat ordo, locus, persona, scientia, tempus. Aetas, conditio, numerus, mora, copia, causa. Est modus in culpa, status altus, lucta pusilla

Articulus 3

De impedimentis verae poenitentiae a quibus poenitens debet cavere

ARTICVLVS III De impedimentis verae poenitentiae a quibus poenitens debet cauere

QVANTVM ad tertium articulum est aduertenNo dum, quod licet valde multa sint, quae possunt impedire poenitentiam: tamen aliqua poenitentiae impedimenta tangit hic beatus Aug. in littera, & aliqua beatus Gregorius.

Primum, quod tangit beatus Aug. videtur esse hypocrisis, & ratio huius potest assignari: quia Vere poenitens non solum intrinsecus verum etiam extrinsecus debet exerrere opera sanctitatis, quibus sanctitatis operibus de facilise iungit hypocrisis, nisi penitens de hoc caueat quam tum potest: cum enim aliquis iciunat vel facit aliqua alia opera iniunctae sibi poenitentiae, si simulat se coram hominibus talia facere non per modum poenitentiae, sed per modum superogationis, vt ab hominibus eo perfectior videatur, iam vtiqu talis poenitentia esset inanis & frustra, quia ibi esset pharisaeorum hypocrisis cum adit cta superbia, quae, secundum Augustinum, etiam bonio peribus insidiatur, vt pereant

Secundum, est ludus, hortatur enim Aug. quoe penitens abstineat a ludis.

Forte dicetur, quod materia virtutis non videtur esse impedimentum verae poenitentiae, sed ludus est huiusmodi, vt patet 4. Eth. vbi dicitur quod eutrapelia est virtus qua homo bene se habet ad ludos, seu circa ludos

Respondeo, quod ludi se habent in triplici differentia Aliqui nratione annexae turpitudinis alliciunt homine ad peccatum, sicut sunt ludi, qui antiquitus fieri solebant in theatris, de quibus dicit Chryso. quod eorum spectacula adulteros, & inucrecundos homines faciunt. Alisunt ludi, qui semper habent bonum annexum, sicut quandoque secundum congruentiam temporum aliqui boni homines faciunt ludum, vel similationem de ascensione domini, vel de eius resurrectione, seu passione. Aliqui etiam ludi sunt indifferentes, qui si bene, & ordinate fiunt, puta ad consolationem bonam, & honestam, tunest in eis virtus, quae dicitur eutrapelia. Si autem huiusmodi ludi inordinate fiunt, puta ad aliquorum bonori hominum turbationem, tunc in huiusmodi ludis est vitium, quod dicitur bomolochia, vt patet. 4. Eth. De ludis primis penitens debet omnino cauere. Secundos potest licite exercere. Sed de ludo tertio modo sumpto & si non sit omnino necessarium poenitentem abstinere tamen hoc decens est, & congruum, quia dato, quod talis ludus deceat innocentem, cui licita est omnis consolatio honesta, quae fieri potest sine peccato, tamen no decet poenitentem, qui non in consolationibus vitae humanae, sed potius in asperitatibus se debet exercere.

Tertio hortatur beatus Augu poenitentem abstinere de spectaculis: & quia spectacula vt plurimum solent fieri circa ludos: ideo distinguendum videtur de spectaculis, sicut modo distinctum est de ludis: beatus vero Qregorius tangit quinque impedimenta verae poenitentiae. Vnde ista sunt ad litteram verba sua Ideoque miles, vel negociator, vel alicui officio deditus quod sine peccato exerceri non potest, vel qui bona altetius detinet iniuste, vel qui odium in corde gerit; re- cognoscat se veram poenitentiam non posse peragere, nisi negocium relinquat, vel officium deserat, & odium ex corde dimittat: & bona, quae iniuste abstulit, restituat. Sed licet veritas istius auctoritatis pateat de trlbus;) vltimis, quia quilibet illorum videtur in peccato morta li manere, & per consequens vt sic non potest veram pe nitentiam agere: tamen de primis duobus dubium esse videtur: quia sicut patet in Fuangelio, soanes Daptista instruens ipsos milites ad ipsum venientes de vera poonitentia, non praecepit eis militiam dimittere: sed dixit, quod nulli calumniam deberent facere, & militiae suae stipendiis de berent contenti esse. Etiam negociatores, puta, mercatores continue a peccatis suis in foro poni tentiae absoluuntur: & tamen ipsis non iniungitur, quod. negocia talia dimittant.

Potest dici, quod clausula contrahens tertium impedimentum, puta, cum dicitur, quod sine peccato exerce ri non potest, debet etiam determinare, & contrahere duo praecedentia, puta, militiam, & negociationem. Quia aliqui sunt actus de militari consuetudine, qui sunt contra praeceptum sanctae matris ecclesiae, sicut exercere tor neamentum: & aliqui contra Dei praeceptum, sicut est oppressio pauperum. Aliqui liciti, & honesti, sicut defendere pauperes, orphanos, & viduas, pugnare pro re publica in causa iusta. Similiter negociatores quandoque mercantias suas exercent cum mendaciis, & deceptionibus, & contra eos, a quibus emunt, vel quibus vendunt, fraudes moliuntur. In quibus ommbus faciunt contra Dei. praeceptum Vel etiam temere contra Dei praeceptum die dominico, vel contra praeceptum ecclesiae alio die festiuo vendunt, & emunt. Sed quandoque exercent suas mer cantias saluis praeceptis Dei, & ecclesiae: Debet ergo intelligi prae dictum verbum Gregorij de militibus, & mercatoribus quantum ad actus eorum illicitos; & non quam tum ad licitos, & honestos.

Articulus 4

Vtrum verum poenitentem de peccatis venialibus necesse sit dolere

ARTICVLVS IIII Vtrum verum poenitentem de peccatis venialibus necesse sit dolere.

QVANTVM ad quartum articulum primo ponam hanc distinctionem, quod dolere, seu poenitere de venialibus peccatis potesedupliciter intelligi. Vno modo tamquam aliquid absolute necessarium, & sine quo non potest esse salus. Alio modo tamquam aliquid expediens, & poenit enti proficuum. Et secundum hoc pono duas conclusiones.

Prima est, quod primo modo homo non tenetur poe s nitere de peccatis venialibus: Quia omnis qui ab isto sae per tulo migrat in gratia, & caritate ille faluabitur: sed dato, quod aliquis decedat sine mortalipercato, qui multa secum portat venialia peccata, talis migrat ab hoc saculo cum gratia, & caritate: quia sola venialia nec excludunt gratiam, nec caritatem, cum igitur in alia vita non sit poenitentia sacramentalis; ergo talis homo saluabitur sine poenitentia praehabita de peccatis venialibus. Sed contra istud potest argui sic.

1 Qua necessitate tenetur quis tendere in aliquei finem, eadem necessitate teneturremouere omnia iman pedimenta consecutionis illius finis; Sed quilibet homo tenetur suo desiderio tendere ad aeternam beatitudinem, & huiusmodi desiderio peccata venialia praestant impedimentum; ergo tenetur homo taliaeremouere: hoc autem non potest, nisi per poenitentiam. 2 Praeterea, de qualibet Dei offensa tenetur ho peni tere, sed per peecatum veniale homo aliquo modo ofsendit Deum: quia illud quod Deus punit, illo offenditur: sed Deus punit in purgatorio peccatum veniale, sicut fide tenemus: ergo &c

Praeterea, maxima offensa contra proximum non tollitur sine poenitentia : ergo nec minima offensa contra Deum. Antecedens patet. Probatur consequentia. quia minima offensa contra Deum est maior, quam maxima offensa contra proximum, quia quantitas offensa pensanda est ex quantitate eius, qui offenditur: cum ergo peccato veniali aliquo modo offendatur Deus, vt praedictum est, ergo &c.

4 Praeterea, contraria debent curari contrariis: sed quandoqe in peccatis vem alibus est gaudium, & delectatio; ergo talia debent curari penitentia, & tristitia.

Praeterea, illud, quod tantum potest augeri, quod ipsum sit mortale peccatum, de illo tenetur homo peni tere: sed veniale peccatum est huiusmodi; ergo &c. Maior patet & minor potest probari tripliciter.

Primo sic. Quandocunque aliquae non distant in infinitum, tunc de vno per sui augmentum potest fieri transitus ad alterum. Sed libido, quae est in peccato venialis. non est in infinitum minor libidine, quae est in peccato mortali; ergo &c.

Secundo sic Disposito vsu firmata potest sic crescere, quod fit habitus, ad quem disponit, vt patet 2. Ethicorum: sed peccatum veniale est disposito ad peccatum mortale; ergo &c.

Tertio; quia dicit Augustinus nihil adeo veniale est, quod non fiat mortale, dum placet

e Praeterea illud, quod tantum anima opprimit, quam tum mortale peccatum, de illo ita necessarium est poenitere, sicut de mortali peccato: sed, vt dicitur in littera, Venialia peccata tantum possunt multiplicari, quod ita opprimant animam sicut vnum peccatum mortale: ergo &c

lsta non concludunt. Quia de tali facto non tenetur. homo de necessitate salutis penitere, quod antequam sit factum, non tenetur homo de necessitate salutis vita re, sed peceatum veniale, antequam sit factum, non tenetur homo de necessitate salutis vitare. Maior patet. Probo minorem: quia da oppositum, tunc peccatum veniale esset mortale: quia peccatum, quod antequam sit factum, tenetur homo de necessitate salutis cauere, hoc est mortale

Ad primum dicendum, quod licet maior sit vera, loquendo de impedimento perpetuo; tamen non est vera de impedimento qualitercunque retardatiuo. Tunc ad minorem dicendum, quod veniale non praestat perpetuum impedimentum, quia dato, quod de ipso nulla n hoc mundo habeatur poenitentia; tamen delebitur in purgatorio, & sic homo purgatus finem, de quo loquimur, consequetur.

Ad secundum dicendum, quod minor potest negari, quia offendens, proprie loquendo, non manet in gratia, & caritate ipsius offensi, sed venialiter peccans manet in gratia, & caritate Dei; ergo &c

Ad probationem dicendum, quod saepe pater disiplinat filium, quem diligit, dato, quod filius non tantum exorbitauerit, quod patrem perdiderit.

Ad tertium patet per iam dicta: quia in prosvllogismo assumitur, quod Deus peccato vemali offendatur, & hoc legitime modo negatum est. Etiam probatio consequentiae non valet: quia offensa proximi includit offensam Dei.

Ad quartum dicendum, quod peccatum veniale curatu quodammodo suo contrario: quia, vel curatur in hoc mundo vel igne caritatis, & poenitentiae, vel in alio mundo igne penalitatis purgatoniae

Ad quintum nego minorem. Ad primam probationem dice dum, quod licet ille duae libidines non distent in infinitum in genere entis, tamen in genere moris distant absque vlla proportione: Et ideo libido, quae est in vemali secudum quoe hu rusmodi, pot dici in infinitu minor secudun genus moris illa libidine, quae est in mortali peccato. Ad secudam dicendum, quod maior non est vera, nisi loquendo de tali dispositone, quae est eiusdem speciei, cum eo, ad quod disponit, sic aute non est in proposito: ergo &c. Ad tertiam patet, quod Augustinus per illa verba non plus intendit dicere, nisi, quod veniale peccatum quandoque est occasio mortalis peccati, ita, quod occasionaliter dicitur fieri morta se peccatum, quando incipit nimis placere.

Ad sextum dicendum, quod venialia peccata, quantumcunque multiplicentur, tamen numquam secudum se formaliter tantum opprimunt animam, quantum mortale peccatum, occasionaliter tamen dicuntur tantum opprimere eo quoe possint esse occasio mortalis ruine, sed loquendo. de tali occasionaliter opprimente, tuc maior non est vera

Conclusio secunda est, quod secundo modo homo te netur penitere de peccatis venialibus: quia hoc est sibi proficuum in hac vita, & in futura. Est enim sibi proficuum in hac vita: quia poenitendo de veniali, melius poterit se custodire de mortali. Etiam in alia vita est sibi proficuum, quia hic debite penitendo, vitare poterit acerbissimum futurum purgatorium: quia nullum est ita leue peccatum, quin in futuro homo pro eo sustineat purgatorium, si in hoc mundo non fuerit deletum

Ad argumentum principale dicendum, quod sunt partes integrales. Ad probationem dicendum, quod hoc nomen penitentia aequiuoce dicitur de quattuor suis signi ficatis. Accipitur enim aliquando pro sacramento, & tunc contritio, confessio, & satisfactio, non dicuntur penitentia, sed partes poenitentie. Quandoque accipitur pro virtute, & tunc praedicta tria non dicuntur poenitentia, quamuis dici possint actus penitentiae Quandoque penitentia accipitur pro actu iam dictae virtutis, & sic quodli bet istorum trium poenitentia solet dici. Accipitur etiam poenitentia quandoque pro passione annexa actibus virtutis, quae est ipsa poenitentia, sic praedicta tria non sunt penitentia: sed dicutur habere annexam penitentiam,

PrevBack to TopNext