Text List

Circa textum

Circa textum

DISLINCTIO NVI. clara buius distinctionis diuisio, mn qua Magister circa singulam quamque ponitentiae partem mouet quectionem.

C oritur quaestio. Postquam Magister in praecedenti distinctione de numero partium poenitentiae praemisit suam intentionem, nunc in ista decimaseptima distinctione de praenumeratis partibus facit distinctam considerationem. Et diuiditur in duas partes: quia primo Magister tres quaestiones ad praesens tractandas insinuat Quaram prima est, vtrum peccatum remittatur sola com tritione, vel ad huiusmodi remissionem necessaria sit confessio, Secunda, vtrum sufficiat ad peccati remissionem facere confessionem soli Deo. Tertia, vtrum sufficiat confiteri bono, & fideli laico: Secundo praemissas quaestiones determinat. Secunda, ibi, Dicunt enim quidam Et haec diuiditur in tres partes, secundum quod primo tractat quaestionem primam, Secundo, secundam, Et tertio, tertiam. Secunda; ibi, lam secundum quaestionis articulum. Tertia, ibi, Nunc priusquam. Prima in duas: quia primo circa primam quaestionem recitat duplicem opinionem, Secundo ostendit vnam illarum opinionum veritati magis esse conformem, ibi. Quid igitur super his. Sequitur illa pars. lam secundum. Et diuitur in duas partes: quia primo circa quaestionem secundam recitat vnam opinionem falsam, & abiiciendam. Secundo subdit opinio nem veram, & asserendam, ibi, Sed, quod sacerdotibus. Hic quaero.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum