Text List

Circa textum 2

Circa textum 2

Secundae particule huius distinctionis absoluta sub diuisio, n qua inquirit magister, An ali quando sufficiat laico confiteri.

VNC postquam. Postquam Magister tractauit quaestionem, vtrum sufficiat ad salutem confiteri soli Deo nunc inquisitiue pertractat, vtrum sufficiat confiteri fideli laico. Et diuiditur in puas partes: nam primo circa hanc quaestionem veritatem determinat. Secundo, illas autoritates, quae suae determinationi videntur esse contrariae, iuxta catholicam veritatem explanat, ibi, Cum igitur ex his. Prima in duas: nam primo, pro continuatione dictorum cum dicendis recolligit determinationem qua stionis praecedentis Secundo innuit inquisitionem sub sequentis, ibi, Sed numquid. Et haec intres partes diuid tur: quia primo mouet quaestionem. Secundo respodet per distinctionem. Et tertio suae responsionis subdit firmationem. Secunda ibi, Sane ad hoc, tertia, ibi. Vndi Augustinus, qui vult. Et haec est diuisio, & sententia illius lectionis, Circa quam, quaero in speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum 2