Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An contritionis dolor omnium maximus esse debeat.

Quaestio 1. An contritionis dolor omnium maximus esse debeat.

VTRVM dolor contritionis de necessitate salutis. requisitus in sacramento poenitentiae debeat esse maior omni altero dolore. Et videtur, quod sic. Quia rum omnis dolens, vel doleat propter priuationem boni, vel propter illationem mali, sequitur, quod de illo maxime dolere debet homo, ratione cuius priuabitur sun mo bono, & affligetur maximo malo: sed peccatum est huiusmodi quia propter peccatum priuatur homo eter na beatitudine, & d eputatur infernali miseriae

Contra, communiter videmus, quod homines, quos eputamus esse in statu salutis, maiorem dolorem osten dlunt in morte parentum, & amicorum, quam faciant in confessione suorum peccatorum. Hic quattuor sunt v lenda. Primo, quid sit contritio. Secundo vtrum de quolibet mortali peccato sit habenda specialis contrito. Tertio de principali quaesito. Et quarto, vtrum confessio soli Deo facta sufficiat ad salutem.

RESOLVTIO. vntritio quidem cum dolor quidam sit volantarie sumptus pro reccatis cum proposito consit endi, ur satisfaciendi, sine tamen sensibili dolore, qui in sensu subiectiue veperitur, potest baberi. contrationis igitur dolor non erit simpliciter omnium maximus

Articulus 1

Quid sit contritio

ARTICVLVS I Quid sit contritio.

QVANTVM ad primum sic procedam. Primo, enim ponam contritionis diffinitionem. Secundo ex dictis aliquorum doctorum instabo contra eam & instantiis respondebo.

Contritio diffinitur communiter sic. Contritio est dolor oluntarie assumptus pro peccatis cum proposito conendi, & satisfaciendi. Ista descriptio, seu diffinitio ua videtur esse conuenienter assignata: quia datur rgenus, & differentias: nam dolor ponitur in ea pro nere, cetera aut omnia ponuntur pro differentiis: namn tr hoc, quod dicitur, voluntarie assumptus, differt contio a dolore naturali, & violento. Per hoc, quod di- ur, pro peccatis, tangitur materia contritionis, por lam distinguitur contritio a dolore habito pro quamque alia re, quam pro peccato. Per hoc, quod diur, cum proposito confitendi, & satisfaciendi, distinitur ab attritione, & a qualibet alia displicentia pecorum, quae huiusmodi propositum non includit

Sed contra ista instatur primo sic Beatus Aug. 14. de ciui. Dei dicit, quod "dolor es ensus ab his rebus, quae nobis nolentibus accidunt" ; peccata accidunt nobis volentibus: quia sicut dicit m Augusti. peccatum tantum est peccatum, quann voluntarium : ergo de peccatis non videtur esse dolor

Praeterea, contritio a Deo infunditur: ergo non as uitur voluntarie.

Praeterea, contritione saluabantur homines in ve testament o: sed pro tunc nondum fuit instituta cono; ergo de ratione contritionis non videtur esse pro itum confitendi

Ad primum potest dici, quod hoc verbum Augusti non est intelligendum de omni dolore: sed de dolore naturali, qui secundum quod ait Augusti. est respectu praesentis mali, sicut timor respectu futuri. vel potest dici, quod ly nolentibus non debet referri ad tempus, in quo huiusmodi res accidit, de qua dolor est, sed debet referri ad tempus, in quo ipse dolor cor dolentis afficit, & pro illo tempore non volumus peccatum: quia pro tunc nobis displicet, quod peccauimus

Ad secundum dicendum, quod licet sine gratia Dei cooperante non possimus salutiferam habere contritio nem, tamen actus contritionis est libere a voluntate eli citus, & ideo bene dicitur voluntarie essumptus.

Ad tertium dicendum, quod ante institutionem confessionis potuit esse contritio, prout est actus ponitentiae, vt poenitentia virtus est: sed non prout est pars poeniten tiae, vt poenitentia sacramentum est; quia isto modo includit propositum consitendi.

Articulus 2

Utrum de quolibet mortali peccato sit habenda specialis contritio

ARTICVLVS II Vtrum de quolibet mortali peccato sit habenda specialis contritio.

QVANTVM ad secundum articulum pono duas conclusiones.

Prima est, quod generalis contritio, qua fimul, & indistincte conteritur homo de omnibus suis peccatis, quibus auersus est a Deo, & diuinam bonitatem ofsendit, necessaria est ad hoc, quod peccata sibi remittantur, & gratia Dei, ac caritas infundantur.

1 Quia, sicut patet ex praecedentibus, vnum peccatum non dimittitur sine altero; ergo necessaria est vniuersalis de omnibus peccatis contritio ad hoc, quod fiat peccatorum remissio.

2 Praeterea, istud dat intelligere hoc vocabulum contritio. Dicitur enim, a con, quod est simul, & tero, teris quod est minutim frangere, quasi simul comminuereEt ideo si voluntas manet integra respectu alicuius mortalis peccati, tunc non est vera contritio :igitur cum mes humana non possit se simul conuertere ad singula peccata secundum distinctam rationem cuiuslibet peccati; ideo necessarium est, quod in momento, quo a Deo iustificatur, habeat vniuersalem displicentiam respectu omnium mortalium peccatorum

Conclusio secunda est, quod huiusmodi generalis com tritio simultanea sufficit ex parte poenitentis ad sui iustificationem, puta ad peccatorum remissionem, & gratiae, ac caritatis Dei infusionem. Quia sicut dicit quidam poeta. Vltra posse viri, non vult Deus vlla requiri Sed sicut iam dictum est, homo non potest simul habere distinctam displicentiam de quolibet distincto peccato; ergo in necessitatis articulo, vbi non potest haberi distincta peccatorum consideratio, nec per consequens distincta detestatio, sufficit displicentia, & detestatio vniuersalis.

Forte dicetur, quod contratium istius videtur dicere glosuper illo verbo Psal. Lauabo per singulas noctes lectu neum, lacrvmis meis stractum meum rigabo, vbi, secundum glosam per singulas noctes intelliguntur singula peccata, super quibus singulariter ffere debemus ad hoc vt lauetur lectus, qui est hominis conscientia. Respondeo, quod ista glosa potest habere duplicem bonum intellectum, quorum tamen neuter contradicit raemissae conclusioni. Vno enim modo potest intelligi ista glo. de tepore praecedenti contritionem sufficientem; Nam aliqui homines ita infecti sunt aliquibus peccatis, qua licet aliqua peccata detestentur,; tamen non habent vni uersalem displicentiam omnium suorum peccatorum; uia illa, quibus, vt dixi specialiter, infecti sunt, & illecti, non proponunt adhuc dimittere.

Et istis hominibus necesse est, vt tandiu lamententur per singula peceata, donec(adiuuante domino) vniuersalem de omnibus incipiant habere displicentiam, & tuc iste vniuersalis motus voluntatis, quo omnia displicent, quibus offensus est Deus, a primo dicitur contritio: quia res non conteritur nisi quando in minima resoluitur, vt patet per Arist. lib a metheorum. Sed quamdiu volur tas manet indurata per allectionem vnius peccati, tam diu non est in minima resoluta. Vnde talis motus praecedens contritionem, quo peccator suceessiue procedit de displicentia vnius peccati, proprie loquendo, vocatur attritio; quia tali motu procedit homo de vno in liud, seu ad aliud, voluntatem suam terendo, & frangendo.

Et hinc est, quod doctores quandoque dicunt, quod attritio semper isto informis, hoc est sine caritate : quia quamdiu isto modo teritur voluntas de aliquibus & non de omnibus, tamdiu caret virtute deificae caritatis. Sed contritio semper est informata, hoc est, caritate allociata: quia Vera contritio, quae est vniuersalis omnium peccatorum displicentia, numquam est sine caritate. Alio modo potest glosa praedicta intelligi pro tempore sequenti veram contritionem, quia dato, quod homo per gratiam gratis datam cito, & sine magna difficultate conteratur de omnibus suis peccatis in generali, qua contritione consequitur remissionem omnium peccatorum, & gratiam gratumfacientem: tamen ad receptae gratie com eruationem valde est necessarium tali homini, vt actus contritionis in ipso continuetur, & quod de singulis peccatis, quorum potest habere memoriam, singulariter conteratur. Nam infusa gratia in prima contritione licet expellat peccatum: tamen non expellit inclinatio. nem ad peccandum: & ideo nisi huiusmodi morbida inclinatio tollatur per frequentatam displicentiam, qua cor contritum singula peccata singulariter deploret de acili poenitens recidiuabit in peccatum, & erunt nouissima hominis illius perora prioribus, sicut dicitur in euangelio.

Forte contra hanc veritatem dicetur sic1 Postremissionem peccati non manet pudor; ergo non debet manere dolor, nec per consequens manebit contritio. Antecedens patet per Ambrosium, qui ait. Nihil habet, quod erubescat, cui peccatum dimissum est Probatur consequentia, quia sicut peccato debetur dolor, ita etiam ei debetur nudor.

2 Praeterea, dolor secundum Aug. est de malo praesenti; sed postquam malum dimissum est, tunc non est praesens, sed praeteritum; ergo &c.

3 Pr eterea, illud, quod de se est malum, & naturaliter fugiendum, hoc non est assumendum, nisi vltimate sit necessarium: sed dolor est quid malum de se, & naturaliter fugiendum, nec apparet necessitas, cum Deui dimiserit culpas.

Respondeo ad primum, nego consequentiam. Ad probationem dicedum, quod non est simile; quia pudor respicit peccatum ratione turpitudinis, & maculae: sed dolor ratione damni, & ratione diuinae offensae Et quia remisso peccato cessat macula, ideo cessat contritio quantum ad actum pudoris, & erubescentiae: damnum autem manet neglectae virtutis, & inclinationis ad malum: ideo quamuis cum Deo facta sit reconcilia. tio, tamen manere debet contritio, quantum ad actum doloris; semper enim sentit poenitens damnum, de quo dolere debet, quamdiu sentit in se difficultatem ad bonum, & pronitatem ad malum, immo quod plus est, semper inueniet in se, de quo dolere debet, quamdiu vi uet in hoc mundo, quia verisimile esse videtur, quod quilibet saluandus, quando venerit ad supremum gradum erfectionis sibi a Deo praedestinatum, si tunc nihil in pso est purgandum vlterius, tunc immediate ab hac mortali vita assumetur ad aeternam vitam: tantum ergo homo retardat istum beatificum transitum, quantum tempus expendit in pecratorum duratione, & expendere oportebit in peccatorum emendatione. Et idee, quamdiu viuit, sufficientem in hoc habet materiam doloris, & gemendo dicere poterit cum propheta, Hei mihi: quia incolatus meus prolongatus est

Ad secundum dicendum, quod bene aduertendo, quae iam dicta sunt, tunc si homo vnicum mortale fecisset peccatum: adhuc tamen semper inueniret praesens malum, de quo dolere posset, & deberet. Potest etiam dici, quod licet peracta prima contritione peccatum, & offensa, quam incurrit homo per peccatum, vlterius non sint praesentia in effectu; tamen sunt praesentia in recordationis prospectu; & huiusmodi praesentia sufficit ad dolorem, Non solum enim de praesentibus, verum etiam de praeteritis, & futuris malis poterit esse dolor, dato, quod mentis prospectui praesentialiter offerantur.

Ad tertium dicendum, quod minor non est vera, loquendo de dolore, qui pro obiecto habet malum culpequia opposita circa idem opposito modo se habent: sed audere de malo culpae est malum; er o dolere de malo culpae non est malum, sed est bonum

Articulus 3

Utrum contritionis dolor omnium maximus esse debeat

ARTICVLVS III Vtrum contritionis dolor omnium maximus esse debeat.

QVANTVM ad tertium articulum est aduertendum, quod dolor contritionis dupliciter potest accipi. Vno modo, vt est in parte animae intellectiua Alio modo, vt est in parte sensitiua Primo modo, est displicentia voluntatis, qua poenitens peccatum detestatur. Et isto modo dolor, vel est ipsa contritio essentialiter, vel saltem est de essentia contritionis. Secundo modo est aliqua afflictio suborta in sensualitate, & hoc, vel ex naturali sequela virium inferiorum ad superiores, vel ex quadam redundantia eius, quod geritur in viribus superioribus ad vires inferiores; Sicut enim gaudium, & delectatio virium superiorum redundat quandoque in vires inferiores intantum, quod etiam dotes glorificationis ex hoc causantur in viribus corporalibus, sicut inferius dist. 20. q. 1. apparebit, sic etiam dolor, & tristitia a iribus superi pribus quandoque ad vires inferiores redundant. Vel etiam tertio modo ex imperio voluntatis dolentis potest quandoque sensualitas incitari ad do orem, & passionem. Et iste dolor existens in sensualitate non est necessitate vltimata ipsius contritionis. Potest enim quandoque vera esse contritio ex solo dolore existente in voluntate peccatum detestante, dato, quod nullus dolor pro tunc sit in ipsa sensualitate; quia talis dolor non semper est in potestate hominis: ideo diuina misericordia vsque ad illum dolorem non limitat veram contritionem. est tamen huiusmodi dolor de perfectio ne contritionis; quia quanto pluribus modis dolet homo de commissis peccatis, tanto ceteris paribus perfectius videtur esse contritus. His praemissis, pono duas conclusiones

Prima est, quod dolor spiritualis ipsius contritionis buta, dolor contritionis primo modo acceptus debes esse maior omni alio dolore.

1 Quia, quanto alicuius boni coniunctio magis debet placere, tanto separans a tali bono magis debet displicere: sed coniunctio animae cum Deo, qui est summum bonum, debet summe placere, & talis coniunctio mpeditur per peccatum: omne enim mortale peccatum separat a Deo; ergo mortale peccatum debet homini maxime displicere: huiusmodi autem displicentia est dolor contritionis: ergo &c

2 Praeterea, quanto tenemur aliquid magis diligere, tanto de eius amissione tenemur magis dolere, sed Deum tenemur diligere super omnia : ergo de peccato, ratione cuius Deum nobis offensum amittimus, tenemur maxime dolere. Maior patet: quia secundum beatum Aug. in de ci. Dei, omnis dolor in amore fundatur: Ei ideo sicut ibidem ait Aug. necesse est, vt tantum vrat dolor, quantum haeserat amor. Minor etiam patet Matth.¬ 42. vbi dicitur, "Diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, & ex tota anima tua", &c. Praeterea, super illo verbo Hiere. 0. Cuctum vnigeniti sac tibi plactum amarum, dicit glo, docet poenitentem, quid debeat facere. nihil enim dolentius morte vnigeniti.

Forte dices, quod si istud esset verum, tunc raro aliquis homo habere veram de suis peccatis contritionem; quia raro aliquis homo sentit in se tantum dolorem, vel maiorem pro peccatis, quantum sentiret de vnigenito, si esset mortuus.

2 Praeterea, quanto aliquis dolor est minus permixtus gaudio, tanto videtur esse maior: sed saepe contingit quod de perditione rerum temporalium oriuntur tales dolores, qui sunt minus permixti gaudio, quam dolor contritionis. Maior patet: quia sicut dicitur primo topicorum illud est albius, quod est nigro impermixtius: sic illud est dolentius &c. Patet etiam minor, quia saepe contingit, quod homo de morte patris, vel matris, vel alterius amici praedilecti talem habet dolorem, quod non percipit aliquod gaudium permisceri tali dolori: sed dolor vere peenitentis semper habet annexum gaudium, & hoc non solum de reconciliatione Dei, & euasione periculi. verum etiam hoc proprium videtur esse poenitentis, quod gaudet se dolere¬

3 Praeterea, non viderur, quod secundum rectam rationem maiorem dolorem debeat quis habcre pro damno recuperabili, v l etiam iam recuperato, quam pro damno omnino irrecuperabili: sed damnum eueniens hemi ni ex peccato est recuperabile, & iam per actum contritionis a penitente recuperatum, sed damnum eueniens ex morte patris est irrecuperabile; ergo &c

4 Praeterea, minimus gradus contritionis sufficit ad desendum omne mortalem culpam: ergo de necessitate salutis non oportet dolorem contritionis esse maiorem omni alio dolore, Consequentia patet. Probatur antecedens quia contritio, secundum omnem gradum uum, est informata gratia. Ista patet: quia toto existente formato nulla pars eius potest esse informis: sed, situt supradictum est, in hoc differt contritio ab attritione: quia contritio est gratia informata, attritio autem non; sed quilibet gradus gratiae excludit omnem mortalem culpam: ergo &c.

3 Praeterea, dolor contritionis non debet esse inordinatus : ergo non debet esse maior omni alio dolore. Antecedens patet. Probo consequentiam: quia dolor, qui est subiecti corruptiuus, est inordinatus, sed dolor mortis est subiecti corruptiuus : ergo si dolor contritionis esset maior dolore mortis, vel aequalis, tunc corrum peret subiectum, & per consequens esset inordinatus: & sic ad oppositum consequentis sequitur oppositum antecedentis, ex quo patet bonitas consequentiae primae.

Praeterea, sicut dictum est, dolor contritionis est displicentia voluntatis respectu peccatorum sed magis di plicet cuilibet homini pena inferni, quam peccatum; ergo dolor contritionis non est maior omni dolore. Ad primum dicendum, quod non est necesse, quod dolor contritionis sit sensibiliter maior omni dolore; sufficit enim, quod sit displicibiliter maior, puta, si inter duo mala vnum oporteret hominem sustinere, vel malum mortalis culpae, vel mortem vnigeniti; magis eligeret seeundum, quam primum, & per consequens magis sibi displiceret primum, quam secudum. Vnde illo casu posito, quod vel necesse est mortaliter peccare, vel morte temporali ab hac vita migrare, tunc necesse est hominem veram habentem contritionem eligere prius mortem temporalem, quam exponere se aeternae mortis periculo, mortale peccatum faciendo. Dixi autem notam ter, posito casu, quia si de facto non imminet homini tale periculosum partitum, tunc non esttutum quod de hoc fiat quaestio ipsi homini; quia propter impetum appetitus sensitiui, qui omnem sensibilem poenam abhor ret, quandoque valde dfficile est homini mortem, vel aliquam aliam terribilem penam eligere.

Si tamen fieret homini talis quaestio, tunc, vel prompte percipit apud se, quod prius vellet mori, quam mortaliter peccare, hoc vtique est signum perfectionis, vel por cipit voluntatem suam hesitare, & tunc non debetimmorari circa huiusmodi questionem: sed debet immediate huiusinodi quaestionem a sua cegitatione remoue re, & orationi, vel alteri licitae operationi insistere. Et istud, scilicet quod remouet a se istam cogitationem, priusquam determinate eligat velle mori magis, quam eccatis mortalibus vlterius Deum offendere, quamuis sit infirmitatis, tamen adhuc non est actus iniquitatis. Si autem tandiu sistit circa quaestionem praedictam, donec determinate in sua cogitatione concipiat, & eligat, quod prius vellet in peccatis mortalibus manere, quam temporalem mortem subire, hoc esset non solum infirmitatis, verum etiam iniquitatis: & ideo cum isto tertio gradu nullo modo stare potest vera poenitentia.

Ad secundum dicendum, quod licet maior sit vera, loquendo de tali gaudio, quod est distractiuum doloris, tamen simpliciter est fal a, loquendo de tali gaudio, quod est congregatiuum doloris: Sed gaudium ad mixtum dolori contritionis non distrahit: sed potius congregat huiusmodi dolorem, nam quandocunque aliquis gaudet de actu, quem elicit, tunc per huiusmodi gaudium non debilitatur talis actus, sed potius fortificatur. Sic autem est in proposito: quia, sicut dicebatur in prob aione minoris, proprium est poenitentis gaudere se dolere de peccatis, quibus offendit Deum. Saudet etiam se dolere de tali dolore, quo meretur reconciliationem Dei, & euasionem periculi.

Ad tertium dicendum, quod dato, quod maior sit vera, suppositis his duobus, scilicet quod homo certus sit, quod viuat, donec recuperet illud damnum, quod dicitur recuperabile, & quod huiusmodi damnum recupera bile sit aequalis ponderis, & non maioris, quam illud damnum, quod dicitur irrecuperabile. Positis tamen oppositis his duobus, tunc maior est falsa; Sic autem est in proposito: quia nullus peccans mortaliter icit, vtrum vi uat per vnicum instans post peccatum, & per consequens omnino incertus est de damni perpetui recuperatione; quod per mortale peccatum incurr t. Etiam tantus est excessus istius damni ad quodcunque temporale damum, quod homo potest incurtere, quod nulla proportio est, nec esse potest inter huiusmodi damna. Et cum licitur, quod poenitens per actum contritionis recuperauit huiusmodi damnum: dico, quod ficet de hoc possit habere piam confidentiam, tamen de hoc non potest habere certam notitiam: quia nemo scit, vtrum si dignus odio, vel amore, & omnia in futurum reseruantur incet ta, sicut ait ille sapiens

Ad quartum dicendum, quod sicut minimus gradus I caritatis includit maiorem amorem, quam quaecunque dilectio, qua diligitut res creata ab eo, qui est in caritate: quia si non, tunc ille gradus caritatis non esset gradus caritatis: quia quolibet gradu caritatis Deus amatur super omnia creata: sic quilibet gradus contritionis includit matorem dolorem, loquendo de dolore, qui dicitur displicentia voluntatis sespectu ipsius percati, uam sit quicumque dolor, quo ipsi contrito displicet uodcumque damnum, vel periculum temporale: quia icut amor caritatis, secundum quelibet sui gradum, tenet in anima rationali praedominium, quantum ad dilectionem boni saltem habitualiter: sic in eademtanima dolor contritionis, secundum quemlibet sui gradum, te net praedominium, quantum ad refutationem, & displitentiam mali. Dixi autem notanter, saltem habitualiter uia quandoque homo etiam existens in caritate magis percipit actualem motum amoris, quo tendit in creaturam, quam in createrem: tamen habitualiter plus diliit creatorem, cuius signum est: quia si perciperet, quod sti duo amores essent incompossibiles, tunc vellet desi¬ stere ab amore ereaturae, & persistere in amore creato. ris. Sic licet quandoque horror damni, vel periculi temporalis magis actualiter concutiat animum penitentis quam horror diuinae oftensae per peccatum; tamen ad veram contritionem saluandam sufficit praedominium ha bituale, puta, si per necessitate oporteret incidere vnum istorum periculorum, quod magis sibi displiceat offensa Dei, quam displiceat sufferre huiusmodi periculum temporale. Et ex his patet ad formam argumenti: quia consequentia est neganda

Ad quintum, nego consequentiam. Ad probationem dicendum, quod licet dolor mortis sit subiecti corruptiuus: tamen dolor contritionis subiectum suum cotrumpere non potest: quia eius subiectum est immateriale, & per consequens incorruptibile¬

Ad sextum dicendum, quod malum displicibile quai doque praesupponit, & includit peccatum, & tunc non oportet, quod sit minus displicibile quam peccatum simmo potest esse magis displicibile: quia sicut bonun includens est magis placibile bono incluso: quia plureimplicat rationes bonitatis, & placibilitatis: sic eadem ratione malum includens est magis displicibile malo in cluso: sed nunc ita est, quod poena infernalis praesupponit peccatum mortale: quia nullus illa poena damnatur, nisi pro mortali peccato: ergo dato, quod poena inferni magis displiceat, quam peccatum: hoc tamen non est contra praesens propositum: quia cum dicitur, quod malum culpae magis est displicibile animo contrito, quam quodcunque aliud malum, hoc intelligitur de alio malo non praesupponente malum culpae: ergo &c.

Secunda conclusio est, quod vera contritio haberi potest sine dolore sensibili, qui scilicet subiectiue sit in potentia sensitiua. Et licet veritas ista pat eat ex dictis superius in ingressu istius articuli: tamen adhuc potest probari sic. Solo actu voluntatis possumus offendere Deum; ergo solo actu voluntalis, quantum ad illud, quod est nm cessarium ex parte nostri, possumus reconciliari Deo Antecedens patet. Probo consequentiam: quia Deunon est minus pronus ad miserendum, quam ad condemnandum

1 Sed contra istud forte dicetur, quod contraria con tratus curantur: sed quaedam peccata fiunt cum delectatione sensibili; ergo cura talium peccatorum fieri debet cum dolore sensibili

2 Praeterea Beatus August. ait. Sciat se culpabiliter durum, qui defset damna temporis, & mortem amici, & dolorem peccati non ostendit in lacrvmis

Ad primum dicendum, quod displicentia voluntatis informata gratia Dei: qua penitens peccatum detestatur, illa contrariatur in genere moris sensibili delectatio ni, inquantum culpabilis est, & huiusmodi displicentia, tamquam a suo contrario curatur culpa quae fit cum delectatione sensibili: dolor vero sensibilis licet contrarietur delectationi sensibili in genere entis: non tamen it genere moris, nisi inquantum vtrumque cadit sub impe perio voluntatis.

Ad secundum dicendum, quod in illa autoritate Augustini Iy culpabiliter non debet intelligi de culpa actu; liter in existente: sed dispositiue, & aptitudinaliter. Talis enim homo, qui in virtutibus, seu potentiis sensitiuis maiori dolore tangitur propter damnum temporale, quam propter offensam Dei, quam incurrit ex commis nione mortalis peccati, & si in gratia Dei sit ratione inci ptae penitentiae: tamen adhuc valde imperfectus videtur esse in gratia: quia si esset perfectus, tunc ex imperio voluntatis, etiam in viribus sensitiuis excitaretur maior dolor ex consideratione culpae, quam ex perditione cuiuscumque temporalis vtilitatis, vel amicitiae. Sed quanto homo est minus perfectus in gratia, tanto ceteris partibus magis videtur esse pronus, & dispositus ad culpam. ideo dicit Augu, talem esse culpabiliter durum saltem dispositue, sicut iam dictum est: ideo &c.

Articulus 4

Utrum confessio soli Deo facta sufficiat ad salutem

ARTICVLVS IIII. Vtrum confessio soli Deo facta sufficiat ad salutem.

QVANTVM ad quartum articulum pono bimembrem distinctionem, & iuxta membra distinctionis duplicem conclusionem. Distinctio est haecQuia ille, qui soli Deo corde contrito confiterur, vel potest sacerdoti confiteri antequam moriatur, vel non potest, puta, quia morte preuenitur.

Si primo modo, tunc talis confessio non sufficit ad salute m

Quia rebellis mandatis ecclesiae non est in statusa lutis sed potens culpam suam confiteri sacerdoti priusquam moriatur, & non confitens, est rebellis mandatis ecclesiae, sicut patet extra de penit. & remis.

2 Praeterea, autoritate beati lacobi Apostoli dicitur nobis omnibus. Confitemini alterutrum peccata vestra

Sed contra istud est quaedam opinio habens pro se apparentiam multarum autoritatum, quam opinionem magister in hac 17. dist. satis complete recitat, & sufficienter improbat: ideo nolo praesenti scripto insistere eius probationi¬

Secunda conclusio est, quod si homo confitens Deo corde contrito libenter vellet confiteri sacerdoti, & non potest, tunc si sic moritur, huiusmodi confessio sibi sufficit ad salutem.

1 Quia quicumque moritur informatus gratia, & caritate, ille saluatur, sed talis ratione contritionis annexe huic confessioni informatus est gratia, & caritate, vt patet ex praecedentibus; ergo &c.

2 Praeterea, vt patet in Exech. Quacumque hora ingemuerit peccator, saluus erit secundum aliam translationem: Sed isto modo Deo confitens habet gemitum cordis contrit

Ad argumentum principale dicendum, quod bene concludit de dolore, qui est displicentia voluntatis modo, quo superius dictum est. Argumentum autem in contrarium procedit de dolore existente in viribus sensitiuis; Mouentur enim huiusmodi vires immediate a rebus sensibilibus; & ideo citius, & vehementius inualescit in eis dolor propter talium rerum sensibilium perditionem, quam spiritualium.

PrevBack to TopNext