Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO NVIII Resoluta huius distinctionis, diuuisio, mn qua Mini strorum poenitentiae Aucto ritas dectaratir.

HIC Quaeri solet. Postquam Magi ster determinauit de numero, & perfectione partium penitentiam sacramentalem constituentium; nuc incipit determinare de aucte ritate ministrorum poenitentian iniungentium. Et diuiditur in du il as partes, quia primo agit de saceroetalium clauium potestate, & vsitatione Secundi de eiusdem potestatis collatione, ibi, Postquam ostensum est. Prima in duas: quia primo ostendit qualiter peecator absoluitur in spirituali iudicio. Secundo innuit, quot in peccatore est aliquid, quod tollitur a solo Deo, ibi, Hic quaeritur, quae sit illa Prima in duas: quia primo in quirit, quae sit potestas ligandi, & soluendi. Secundo ostendit, quod huiusmodi ligationis, & solutionis, sunt diuersi modi, ibi. Non autem hoc sacerdotibus. Prima in duas: quia primo inquirit de ecclesiae potestate. Secu do de huiusmodi potestatis vsu, seu faecunditate, ibi, Sec quaeritur, vtrum. Prima in duas: quia primo proponit quaestionem de potestate, & usu clauium in generali Secundo tangit de huiusmodi potestate, & usu in speciali, ibi, Claues iustae sunt,

Sequitur illa pars, Sed quaeritur, vtrum. Et diuiditur in duas partes: quia primo circa usum, & feecunditatem sacerdotalis potestatis mouet quaestionem. Secundo. circa quaesitum recitat duplicem opinionem; ibi. Quidam arbitrati sunt. Et haec in duas: quia primo recitat opinionem improband am. Secundo opinionem aliam approbandam, ibi, Alii vero dicunt. Et haec in duas; quia primo recitat illam opinionem veriorem, & remouet quendam errorem, ibi; Nec ideo tamen. Sequitur illa pars, Non hoc autem sacerdotibus: Et diuiditur in tres partes: quia primo ostendit, quomo do sacerdos absoluit, & ligat quo ad culpam Secundo, quomodo hoc idem facit quo ad poenam. Et tertio, quomodo Deus approbat utramque sententiam: Secunda, ibi; Eigant quo- que Tertia ibi, Secundum hos. Et haec est sententia istius 1 S. distinct. in generali, circa quam quaero in speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum