Quaestio 1
Quaestio 1
An clauium potestas usque ad culpae ac poenae remissionem protendatur.
videtur, quod sic. Quia virtus clauium extendit se ad celi apertionem ergo extendit se ad culpae, & poenae remissionem. Consequentia patet: quia nulli aperitur coelum, nisi ipse sit absolutus a pena, & a culpa. Antecedens etiam patet in Fuange. vbi dominus claues celorum commisit beato Petro, & mediante ipso ceteris sacerdotibus.
Contra virtus finita non extendit se ad effectum infinitum. Sed culpa mortalis quodammodo est infinita, in quantum implicat offensam Dei infiniti. Etiam poena sibi debita est perpetua, & per consequens infinita: ergo &c. Hic primo videndum est de clauibus ecclesiae secundum se Secundo quomodo potestas huiusmodi clauium se habeat ad ablationem poenae. Tertio quomodo se habeat ad remissionem culpae. Et quarto quia remissio culpae non potest fieri sine infusione gratiae: ideo videndum es, vtrum infusio gratiae, & remissio culpae, sint simul in eodem instanti.
IR ES O 1 VTI o. Coholicam ecclesiam habexe (laues ligandi, atque soluendi nullus catholicus negare potest, cum praesertim id ex sacro canone tonuintatux Verum cum spiritualis clauis facustas quaedam su spiritualis, qua ecclesi ast icus ludex dignos in regno caelorum admittere, indignos vero ab eo protul arcere debet, perspicuum erit pot est atem huiusmodi ad culpae ac peenae relaxatiouem, stu ligationem vsque pertingere.
Articulus 1
Utrum sint huiusmodi claues, quid sint et quot sint
QVANTVM ad primum tria sunt videnda S. Primo, an sint huiusmodi claues. Secundo, quid sint. Et tertio, quot sint
Quo ad primum dico, quod ecclesiam habere claues ligandi, & soluendi, negare non possumus, cum hoc pateat tam ex textu, quam ex glosa Matth. 10 vbi capiti ex clesiae, beato scilicet Petro Christus huiusmodi claues le giti tro, descendit in alios sacerdotes. Quod figuraliter tangit Psal, sub metaphora vnguenti, dicens, Sicut vnguentumi capite, quod descendit in barham, harbam Aaron, quod det telligitur Christus, a quo potessas absoluendi, & ligandi descendit in barbam, idest, beatum Petrum, & de inde in b maiorem praelatum, & vltimo in oram vestimenti, idest, in quemlibet sacerdotem fimplicem. Vnde huiusmodi clauigera potestate quilibet sacerdos Christianum sibi subditum potest soluere a peccatis, & ligare congruis medationib, & aperire portam celi dignis, & claudere idignis
Forte dicetur, hostium coeli apertum est, ergo frustra comittitur alicui clauis ad aperiendum illis. Consequentia patet,. Probatur antecedens: quia super illud Apoc. vi di hostium apertum in coelo, dicitur, quod a tepore passionis Christi hostium coeli semper apertum est. Etram super illo verbo, dabo clauem, dicit glosa. Nemo potest claudere, quod Christus in sua passione reserauit.
2 Praeterea, solus Christus claudit regnum coelorum & aperit, ergo nullus alius habet claues claudendi, vel aperiendi. Consequentia patet, quia solus idem est, quod non cum alio, vt patet 2. Elen similiter. Antecedens habetur Apoc in vbi de Christo dicitur, Qui aperit, & nemo claudit: claudit, & nemo aperit
3 Praeterea, solus Deus introducit in gratiam: ergo solus habet claues introducendi in coeli gloriam. Antecedens patet, quia habitus gratiae a solo Deo infunditur animae. Consequentia etiam patet, quia plus est introducere in gloriam, quam in gratiam. Et ideo Psal. vtrumque Deo tribuens, ait. Cratiam, & gloriam dabit dominns
Ad primum dicendum, quod de clausura coeli duplici ter possumus loqui, puta vniuersaliter, & particulariter. Vniuersalis fuit a peccato primorum parentum vsque ad passionem Christi. Particularis vero est, secundum, quod quilibet peccator post. passi onem Christi proprio suo peccato sibiipsi ponit impedimentum intrandi coelum. quantum ad primam clausuram antecedens est verum cum sua probatione, sed non quantum ad secundam. Et ideo quantum ad istam secundam clausuram conmittit Deus suis ministris claues ad aperiendum.
Ad secundum dicendum, quod licet solus Christus habeat potestatem excellentiae aperiendi coelum, puta sine sacramentorum collatione posset, si vellet, saluare hominem: tamen per hoc non excluditur sacerdos a ministeria li potestate, inquantum ipse satramentorum minister, & dispensator. Sacerdotes enim, secundum quod ait Apostolus, sunt dispensatores ministeriorum Dei. Et ideo ait idem Apostolus, Hic iam quaeritur inter dispensatores, vt fidelis quis inueniatur.
Ad tertium dicendum, quod licet solus Deus habeat potestatem auctoritatiuam claudendi, & aperiendi thesaurum gratiae, & gloriae, & solus Christus, quantum, ad hoc, habeat potestatem excellentiae, inquantum meritorie per suae passionis virtutem immediate potest aperire; tamen ex duobus istis non excluditur sacerdos ab aperiendi, & claudendi ministerio, quia licet princeps heat principalem auctoritatem aperiendi sui principatus ciuitatem, tamen per hoc non habetur, quin portarius portet claues, & ministraliter aperiat ipsam portam. Sic in proposito &c
Quo ad secundum dicendum, quod sicut habetur in glosa super illud Matth. 10. quodcumque ligaueris super terram, &c. clauis ecclesiae, de qua ad praesens loquimur, sic diffinitur, Clauis est potestas ligandi, & soluendi, qua ecclesiasticus iudex dignos recipere, & indignos exclude re debeat a regno coelorum. Quae diffinitio satis ordina te videtur esse data. Nam cum dicitur potestas, tangitur genus ipsius clauis ecclesie. Cetera autem sunt aliquo. modo differentiarum expressiua. In diffinitione enim ac ctus cum vltimo additur, a regno celorum.
Forte dicetur, quod istud non bene stat cum cidentis saepe subiectum ponitur loco differentiae. Quod tangitur hic, cum dicitur, ecclesi asticus iudex. Item potentia diffinitur per actum, vt patet 2. de anima: actus auten specificatur ab obiecto. Cum igitur clauis sit quaedam spiritualis potentia, seu potestas, ideo in sua diffinitio. ne ponitur actus suus, cum dicitur, dignos recipere, & indignos excludere: Ponitur etiam obiectum illius apraedictis.
1 Dictum est enim, quod per passionem Christi sublata est vniuersalis clausura, & non clauditur amplius hostium coeli, nisi clausura particulari, puta secundum quod peccator proprio suo peccato sibiipsi ponit impedimentum. Sed ille, qui dignus est, nonhabet peccatum; ergo sibi est semper hostium apertum, & per cons equens clauis non videtur facere ad dignorum receptionem, sicut dicitur in ista diffinitione.
2 Praeterea, clauis potest esse in aliquo, qui non est ecclesiasticus iudex: ergo in diffinitione clauis non debuit poni ecclesiasticus iudex tamquam subiectum ipsius clauis, Consequentia patet: Probatio antecedentis, quia clauis conuenit cuilibet sacerdoti, sed non quilibet sacerdos est ecclesiasticus iudex. Maior patet, quia clauis confertur in sacerdotalis ordinis collatione Patet etiam mi not, quia omnis iudes habet iurisdictionem, sed non qui libet sacerdos habet iurisdictionem, vt patet in quaestione ptoxima praecedente.
Praeterea, ecclesia orat, vt peccatores ad regnum coelorum recipiantur: ergo per clauem ecclesiae non excluduntur indigni. Consequentia patet, quia peccatores sunt indigni regno celorum: oras ergo pro aliquo, vt pos sit intrare, non videtur ipsum excludere ab introitu.
4 Praeterea, scientia non est potentia, seu potestas: ergo potestas non uidetur esse genus ipsius ecclesiasticclauis. Antecedens patet, quia scientia, cum sit habitus est in prima specie qualitatis: potestas uero videtur essi in secunda specie qualitatis. Consequentia patet ex dictis magistri, qui hic ait in littera, quod una clauis est scie tia discernendi.
Ad primum potest dici, quod eo ipso, quod digno ast aper tum hostium, ideo respectu eius actus ipsius clauis dicitur recipere vel potest dici, quod digni regno celorum sunt in duplici ordine, Nam quidam sic sunt digni, quod nec ex cluduntur per culpam, nec retardantur propter emendam faciendam in hoc mudo, vel in purgatorio. Alij sunt, qui quauis non excludantur pop culpam, tamen excluduntur pro prer emendam faciendam. Dato ergo, quod clauis ecclesiastica non habeat actum quo ad primos, vt ad intrandum promoueantur: habet tamen quo ad secundos, quia virtute clauium pot emenda abbreuiari, vt patebit in sceo artio
Ad secundum dicendum, quod clauem esse in aliquo potest dupliciter intelligi. Vno modo, quantum ad actum primum, puta quantum ad esse Alio modo, quantum ad actum secundum, puta, quantum ad operari Primo modo antecedens est verum: sed secundo mon, est falsum. Propter quod neganda est consequentia, quia clauis in proposito diffinitur, vt coniuncta est actui secundo, quia sicut dixi, potentiae diffiniuntur per actus; accipiendo actum pro actu secundo:licet igitur quilibet sacerdos recipiendo ordinem, recipiat clauem:tamen nullus habet claue, prout in proposito diffinitur, nisi habeat iurisdictionem, & hac vel ordinariam, vel saltem delegatam.
Ad tertium nego consequentiam. Ad probationem dicendum, quod ecclesia non dicitur excludere, ponendo impedimentum intrandi. Sed dicitur excludere, eo, quod non tollit impedimentum. Et ideo licet oret pro peccatoribus: tamen tamdiu dicitur eos excludere, quandiu non tollit huiusmodi impedimentum
Ad quartum dicendum, quod scientia, vt clauis es, non dicit formaliter habitum cognoscendi, sed dicit potentiam seu auctoritatem discernendi.
Quo ad tertium primi articuli dicendum, quod dua sunt claues in virtute, seu operatione, & in radice. Ad it tellectum cuius est aduertendum, quod sicut in igne potentia calefaciendi, & potentia liquefaciendi radicaliter est vna; in effectu tamen multiplicatur: sic radicaliter est vnclauis spiritualis ecclesiae, biturcata tamen in effectu Nam vt prius dictu est, clauis, est ptas eeclesiastici iudicis. Sed ad ptantem iudicandi duo requiruntur spotestas discernendi, quantum ad causae examinationem, & potestas diffiniendi, quantum ad causae determinationem, condenando nocentur clauis scientiae. AItera appellatur clauis potentiae. Et tem, vel absoluendo innocente. Prima potestas appella his bene intellectis, patet responsio ad multas cauillationes, quibus probatur, quod scientia non possit dici clauis. Qens. nm huiusmodi obiectiones accipiunt scientiam, prout est habitus cognoscendi, & non pro potestate discernem li. Sicut enim doctrina pot dupliciter accipi. Vno modo pro ipso habitu docendi; Alio modo pro ipsa auctoritate docendi sic eodem modo scientia. Et primo modo non est clauis, sed secundo mo, sicut dictum est
Forte dices, quod clauis datur cum ordine sacerdotali, sed scientia discernendi non datur cum huiusmodi ordine: nonin habet quis maiorem scientiam discernendi, post uam recepit ordinem sacerdotalem, quam habuit ante huiusmodi ordinem, vt de se patet
Respondeo, quod licet cum ordine non detur scientis discernendi, vt habitus estatamen cum ordine datur auctoritas discetnendi, quae dicitur clauis scientiae, & haec raesupponit scientiam, quae est habitus discretiuae cognonis discernens inter lepram, & lepram, id est, inter vnum peccatum, & alterum: alias si deficeret talis habitus, licet ordina tus reciperet claue, quae est auctoritas discernendi tamen illius auctoritatis non posset here ordinatam executionem, Propter quod grauitet peccant, episcopi ordinantes eos in quibus deficit talis habitus, quia dant auctoritate his qui susceptae auctoritatis non possunt habere ordinatam seu regularem executionem. Peccat et iste, qui carens scientia seipsum ingerit, vt iam dictam auctoritate suscipiat, com se sentiat minus idoneum ad eius executionem.
Articulus 2
Quomodo potestas huiusmodi clauium se habeat ad ablationem ponae
QVANTVM ad secundum atticulum est aduertendum quod duplex est poena culpae saeterna, & teporalis Etiam temporalis est duplex, quia vna est de foro poenitentiali, sicut poena satisfactionis. Alia in foro iudiciali, sicut exconicatio, quae etem est poena culpe, quia numquam dent infligi, nisi pro mortali peccato. Quauis nm aliquis quandoque citetur sine culpa:tamen si non comparet, & re cusat parere mandatis sui iudicis, tunc excoicatur pro contumacia, quae reputatur mortalis culpa De ista tamen oena ad praesens causa breuitatis nihil dicam vsque ad sequentem distinctionem. De primis igitur duab poenis ess aduertendum, quod sicut conius dicitur, actus, sen exercitit clauium ad poenam aeternam non attingit, quia ante exercitium clauium, quod est in absolutione, quae sequitur confessionem, virtus diuina dimittens culpam in ipsa contritione, et poenam aeternam commutat in temporalem. Et io potest dici, quod virtus clauium se extendit ad poenae te poralis diminutionem, in quam uirtus diuina commutauit poenam aeternam.
Sed contra istud ab aliquib arguitur sic, Poena temporalis manet post absolutionem, quae fit virtute clauium; ergo non remittitur virtute clauium. Antecedens patet quia si absolutus vixerit, ipse tenetur ad satisfactionem. Si autem immediate moritur, tunc purgatorium sustinebit. Consequentia patet
2 Praeterea, virtus clauium ligat hominem ad poens temporalem: ergo non tollit poenam temporalem. Antecedens, & consequentia patent
Praeterea, potestas clauium non potest praeiudicare taxationi diuinae iustitiae. Sed huiusmodi poena temporalis esttaxata diuina iustitia: ergo &c
4 Praeterea, si per absolutionem vnius confessionis relaxatur aliqua pars poenae satisfactoriae pro peccato: ergo toties posset homo confiteri, quod tota poena relaxaretur absque satisfactione, quod est inconueniens, Consequentia patet, quia cum illa poena sit finitai ergo per ablationem continuam prartis post partem, tandem tota consumeretur: ergo &c
3 Praeterea, sacerdos non potest sibiipsi de poena tem poraliremittere, ergo nec alteri. Dicunt ergo isti, quo acerdos absoluendo non remittit poenam temporalem sed remittit poenam eternam.
Sed istud non valet. 1Quia constat per omnes sanctos do tores, quod in contritione culpa remittitur, o gratia infunditur ergo si vsque ad sacerdotis absolutionem contritus maneret obligatus ad poenam aeternam tunc homo existens in gratia gratumfaciente, & sine culpa esset obligatus ad poenam aeternam toto illo tempore, quod currit inter precedentem contritionem, & absolutionem sequentem ipsam confessionem
2 Praeterea, si sic, tuc posito, quod moriatur antequam confiteatur, & absoluatur, tunc quamuis esset vere contritus, aeternaliter damnaretur. Falsitas consequentis patet ex dictis in praecedentibus questionibus Consequentia etiam patet, quia secundum te a primo in absolutione remittitur poena eterna
Ad primum nego consequentiam, quia quamuis maneat, tamen non manet tanta, quanta fuit ante absolutio nem sacramentalem, quae fit potestate clauium. vnde etiam si homo contritus tantum viuit, quod absoluitur virtute clauium, & absolutus immediate moriatur, ipse minorem poenam sustinebit in purgatorio, quam fecisset, si contritus decessisset antequam absolutus fuisset.
Ad tertium dicendum, quod maiori, & minoti coneessis, nihil sequitur contra praedictam conclusionem, quiex tali remissione non fit praeiudicium diuinae iustitiae, quia totum, quod tollitur de taxata iustitia, hoc compen tatur de thesauro ecclesiae, ac diuinae misericordiae, sicut patebit in sequenti arti culo.
Articulus 3
Quantum potestas huiusmodi clauium se habeat ad ablationem culpae
QVANTVM ad tertium articulum est aduertendum quod virtus clauium dupliciter potest conn hderari, vno modo, vt est in fide poenitentis proponentis confiteri, & absolutionem a sacerdote quaerere secundum formam ecclesiae; Alio modo, vt concernit actuali verb orum prolationem sacerdotis absoluentis. Prim; nodo facit instrumentaliter, & dispositue ad peccato. um remissionem, & gratiae infusionem, quam principa iter facit virtus diuina, coexistens virturi ipsius sacramen eo modo, quo dictum est superius, dist. 2. q4. 1 art. 1. Secundo modo, accipiendo virtutem clauium, tunc quam tis non faciat ad culpe remissionem, quiaiam supponiur esse remissa per praecedentem contritionem, tamen tacit ad gratiae iam receptae augmentationem, & infusarum virtutum accumulationem
Er per hanc distinctionem potest responderi ad obiectio nes diuersarum opinionum, quibus aliqui probant. quod solus Deus dimittit peccata, & per consequens taertus clauium non extendit se ad remissionem peccatorum. Aliij econtra dicunt, quod sacramenta nouae legis efficiunt, quod figurant, ideo virtus sacramentalis, quae est virtus clauium, se extendit ad culpae remissionem, & gratiae infusionem.
Articulus 4
Utrum infusio gratiae, et remissio culpae sint simul in eodem instanti
QVANTVM Ad quartum articulum pono duas conclusiones Prima est, quod rem issio culpae, & infusio gratiae, fiunt in eo dem instanti
1 Quia si in alio, & alio, tunc quia inter quaelibet duo iustantia cadit tepus medium, esset dare aliquod tempus, quo hon posset in gratia, cui tmen culpa non esset remissa, vel ecouerso aliquo tempore ho esset sine culpa, & tamen careret gratia, quorum vtrumque videtur esse inconuenien saltem secundo modo, quem a Deo credimus institutum.
2 Praeterea, in generatione naturali corruptio formae. precedentis, & introductio formae sequentis sunt in eodem instanti: ergo expulsio culpe, & infusio gratiae, sunt in eodem instanti. Antecedens patet 8. physicorum. Consequentia etiam patet, quia non apparet maior incom possibilitas istorum in generatione spirituali, quam illorum in generatione naturali
Sed contra istud potest argui sic, llla quae sic se habet, quod vnum necessario est prius altero, non possunt esse in eodem instanti, sed expulsio culpae est prior infusioni gratiae, ergo &c. Maior patet: Probatur minor, quia gratia non datur, nisi digno: sed nullus est dignus gratia, dum est in culpa: ergo &c
Sed istud non valet, nec concludit, quia in eodem instanti, quo lumen corporale corpori, puta aeri infunditur, tencbrae expelluntur ergo in eodem instanti, quo lumen spirituale spiritui infunditur, tenebrae spir tuales ab eo repelluntur, sed gratia estlumen animae rationalis spi rituale, & peccata sunt tenebrae huic lumini spiritual oppositae: ergo &c.
Ad argumentum dicendum, quod aliquid esse prius altero potest dupliciter intelligi vno modo prioritate temporis, Alio modo, prioritate naturae, seu naturalis praesuppositonis. De primo modo maior est vera, sed non de secundo, quia una pars aeris naturaliter, seu prio ritate naturae est prius illuminata, quam alia, quia Sol partem aeris remotiorem illuminat mediante parte propinquiori, & tamen omnes partes illuminat in eodem instanti, vt patet 2. de anima. Sed secundo modo minor est vera, quamuis maior sit falsa: nam homo, dimittendo culpam, recipit gratiam, & Deus, dando gratiam, expellit culpam
Conclusio secunda est, quod expulsio culpae, & infusio gratiae, non sunt formaliter vna mutatio, quamuis sunt n eodem instanti.
1 Quia quae sic se habent, quod vnum uere multiplicatur, altero non multiplicato, illa non sunt formaliter vna mutatio, sed expulsio culpae multiplicatur non multiplicata infusione gratiae. Maior patet: Probatur minor quia secundum multiplicationem peccatorum multips catur expulsio eorum, sed quandoque ab vno peccatorum simul expelluntur multa peccata, tui tamen vna infunditur gratia
2 Praeterea, vna simplex mutatio, sicut vnum habe terminum ad quem, sic vnum habet terminum a quo, sed hic essent plures termini, a quibus inciperet ista mu tatio, vt patet in exemplis iam datis
Praeterea, generatio, & corruptio non sunt vna mu tatio, vt patet in lib, praedicamentorum, & in multis et pat tibu naturalis philosophiae, sed expulsione peccati corcumpitur aliqua qualitas vitiosa, & infusione gratiae virtus generatur: ergo &c. Sed contra istud sunt duae opinio nes. vna directe, & alia indirecte: Quidam enim dicunt quod sunt simpliciter vna mutatio.
Quia si expulsio peccati esset alia mutatio ab ifusione gratiae, aut talis m utatio esset acquisitiua, & posit ua: aut deperditiua, & priuatiua. No primo mon, quia nihil posituum est in anima de nouo post expulsionem culpae, nisi gratia, ad quam terminatur infusio gratiae: sed mutatio non dicitur positiua, nisi prout terminatur ac terminum positiuum:igitur si expulsio peccati dicitur positua ex hoc, quia terminatur ad gratiam, sequitur, quod sit eadem mutatio cum infusione gratiae, quae etiam terminatur ad gratiam, quia vnus terminus arguit vnam mutationem. Nec secundo modo: quia si expulsio peccati esset mutatio priuatiua, tunc oporteret, quod terminaretur ad aliquam priuationem, quia mutationis priuatiuae terminus ad quem est priuatio: sed hoc est falsum, quia quandocumque alicuius mutationis terminus:: quo est priuatiuus, tunc terminus ad quem non potest esse priuatiuus, sed peccatum, quod est terminus a quo ipsius expulsionis, est terminus priuatiuus, vt de se patet, nam cum omne positiuum sit a Deo: ergo si peccatum non diceret puram priuationem, ipsum esset a Deo 2 Preterea, si essent duae mutationes, tunc non possent esse in eodem instanti Consequens est falsum, quia si essent in duobus instantibus, tunc si in tempore medio moreretur homo, ipse nec damnaretur: quia non haberet culpam, nec saluaretur, quia non haberet gratiam. Probatur consequentia, quia inter illas duas mutationes esset ordo prioris, & posterioris, qui non potest esse in eodem instanti¬
Quia si essent vna mutatio, tunc numquam posset esse gratiae infusio, nisi esset culpae expulsio. Consequentia patet: quia vna simplex mutatio non potest a seipsa se arari Falsitas etiam consequentis est pates, quia beata Virgini, & animae Christi ita infusa fuit gratia, quod nula suit ibi expulsa culpa. Quod de Christo patet, quia ipse peccatum non fecit, nec est inuentus dolus in ore eius, vt dicitur. 1. Petri. cap. 2. Etiam patet de Deata virgine, quia ipsa nullum habuit peccatum, nec originalenec actuale, vt patet ex his, quae dixi lib; di. 2. Etiam modo posset Deus creare vnum hominem innocentem, cui ita infunderet gratiam, quod tamen nullam ab eo expelleret culpam
Ad primum igitur dicendum, quod expulsio culpae aliuo modo potest dici mutatio acquisitiua, & aliquo modo priuatiua, vt patebit in dicendis contra opinionem sequentem & ex eisdem patebit ad probationes istius rationis: ideo &c
Ad secundum nego consequentiam. Ad probationem dicendum, quod ordo prioritatis secundum naturam potest esse in eodem instanti, vt patet ex dictis in praecedenti conclusione. Sed inter expulsionem culpae, & infusionem gratiae non est ordo durationis, sed naturae, ergo &c.
Forte dicet aliquis, quod infusio gnatiae sit prior duratione expulsioneculpae, quia gratia expellit culpam: sed vnum quodqe est prius, quam agat, quia agere praesupponit esse: en go gratia habet esse priusquam expellatur culpa
Respondeo, quod loquendo de prioritate durationis tuc minor est falsa: quia in eodem instanti, quo Sol habuit esse, habuit illuminare, quod est suum proprium agere¬
Etiam maior est distinguenda, quia aliquid expellere culpam potest dupliciter intelligi, vno modo, effectiueAlio modo, formaliter. Modo dato, quod expellens effectiue sit prius expulsione etiam quandoque duratiue hoc tamen non contingit de expellente formaliter: nunc vero ita est, quod gratia expellit formaliter ipsum peccatum tamquam defectum sibi omnino incompossibilem: Deus vero expellit peccatum effectiue dando ipsam gratiam, qua formaliter expellit. Ex quo etiam patet, quod mutatur medium, quia in maiori fit mentio de formaliter expulsiuo, & in minori de agente, seu effectiue expellente¬
Aliij quodammodo indirecte sunt contra praedictam conclusionem: Ponunt nm quod expulsio culpae, & infusio gratiae sunt duae mutationes, non tamen ambae reales, sed vna, vt dicunt, est realis, puta infusio gratiae, & altera rationis, puta expulsio culpe. Ponunt enim isti, quod nihil remaneat in anima per actum peccati, postquam transiuit talis actus, nisi obligo quaedam ad poenam, quae est relatio quaedam rationis in anima, inquantum intelligitur a Deo iuste obligata ad poenam aeternam per actum volum tatis diuine: io expulsio peccati est mutatio secudum rationem,
Sed quia solutiones suae fundantur super fundamento iam dicto, quod non reputo esse uerum, ideo eas non adduco, sed simpliciter arguam contra istud fundamentum, sic. Si istud esset verum, tunc quidam respectus rationis esset causa, quare spiritus damnatus perpetuo inernalibus flammis cruciaretur: sed consequens est incom ueniens Prob atio consequentiae: quia ignis infernalis non agit in spiritum, nisi pro quanto peccatum habet annexum: sed, secundum istum doctorem, postquam expletus est actus peccati, nihil remanet de peccato in anima peccatrice, nisi relatio rationis, siue respectus rationis.
Est igitur aduertendum, quod transeunte actu mortalis peccati, tunc praeter istam obligationem, de qua loquitur iste doctor, manet in anima ex huiusmodi perpetratione peccati, seu perpetrata malitia aliquid se habens priuatiue, ac etiam aliquid se habens positiue. De priuatiuo patet: quia quamuis actus peccati non corrumpat totaliter naturam, tamen grauiter vulnerat eam, & minuit n ea habilitate ad opera uirtuosa, & tollit gratiam, Dei, teter asque virtutes. Et huic veritati alludit parabola euangelica, asserens peccatorem sub metaphora hominis descendentis ab Hierusalem in Hierico spoliatu, & de nudatum, quantum ad gratuita; vulneratum, quantum ad naturalia. & semiuiuum relictum, quantum ad habilitatem ad bona opera: quia talis habilitas, quamuis ex peccatorum continuatione semper minuatur: tamen numuam in hac vita totaliter tollitur: sicut patet ex his, quae dixi lib. 2. dist. 4arti.3.Et ideo quo ad hoc peccator non licitur mortuus, sed semiuiuus.
Quod etm actus peccati relinquat aliquid positiuum, patet: quia in mortali peccato non solum est auersio ab in ommutabili bono, sed etiam conuersio ad commutabi e bonum, ratione cuius conuersionis derelinquitur in inima peccatoris quaedam affectio ad huiusmodi bonum commutabile, quae quidem affectio, vt plurimum, est in ipso peccatore mansiua, uel per modum dispositonis, & noc, si actus illius peccati non fuerit frequentatus, vel per modum habitus vitiosi, si huiusmodi actus fuerit frequentatus
Et ideo contra probationes assumptas in priffsa ratio se praecedentis opinionis possum dicere, quod expulsio eccati est mutatio positiua, inquantum incipit a priuatione alicuius gradus habilitatis ad actus virtuosos, & ter minatur ad positionem eiusdem gradus. Nam sicut on potest committi peccatum mortale, nisi aliquid de huiusmodi habilitate minuatur, sic nec fit expulsio mot alis peccati, nisi aliquid de huiusmodi habilitate acquiratur, vel recuperetur: Potest etiam huiusmodi peccati exulsio aliquo modo dici mutatio priuatiua, inquantum incipit a praedicta nitiosa inclinatione, quae est qualitas uaedam positiua, & terminatur ad priuationem eiusdem ualitatis, & hoc, vel secundum se totam, vel secundum aliquem gradum sui: quia sicut in perpetratione mortais peccati semper aliquid contrahitur de huiusmodi viiosa qualitate, sic in expulsione huiusmodi peccati sem per aliquid tollitur de tali qualitate.
Et ex his patet contra primam opinionem, quod exulsio peccati est mutatio alia ab infusione gratiae, & pont iliquo modo, puta materialiter, ratione annexorum, di ci priuatiua, & positua. Patet etiam contra secundam opinionem, quod non est mutatio rationis tantum, sed realis.
Ad argumentum principale primum patet per ea, quae dicta sunt in sedo, & tertio articulo. Vnde consequentia dent negari, quia quauis virtus clauium instrumentaliter extendat se ad celi reserationem, prout est in fide, & pposito pen iten tis; tamen hoc facit psupposita satisfactione fienda, quod exprimitur auctoritate clauiu, sacerdote confitentem absoluente