Quaestio 1
Quaestio 1
An sacerdotes, soli clauium potestate potiantur.
IRVM soli sacerdotes habeant potestatem clauium. Et videtur, quod non, quia excommunicare, & at xcommunicatione absoluere ad potestatem clauium idetur pertinere, sed multi possunt excommunicare, & ib excommunicationis vinculo soluere, qui non sunt sterdotes, sicut apparet de officialibus in foro contenioso, ergo &c.
Contra solis Apostolis, & eorum suceessoribus sunt laues datae, vt patet ex praecedentibus: ergo solis sacet otibus Consequentia patet: quia soli sacerdotes sunt postolorum suceessores, quantum ad ecclesiastican lignitatem. Antecedens etiam patet ex dictis superius Hic primo videndum est, vtrum aliquis non sacerdos abe at claues ecclesiae Secundo, vtrum quilibet sacerdos hab eat huiusmodi claues. Tertio, vtrum claues possint tolli ab eo, qui habeat eas. Et quat to, gratia primi argumenti videbuntur aliqua cirta excommunicationis sententiam, & eius absolutionem.
RESOLVTI O bicet daues, prout ad conscientiae forum spectant, solis sacir lotibus conueniant, prout tamen exterioris institiae forum respiciunt, non sacerdotibus etiam compet ere possunt
Articulus 1
Utrum aliquis non sacerdos habeat claves ecclesiae
QVANTVM ad primum est aduertendum, quod de clauibus ecclesiae possumus dupliciter loqui. Vno modo, prout extendunt se ad forum conscientiae. Alio modo, prout extendunt se ad forum exterioris iustitiae,
Et secudum hoc pono duas conclusiones. Prima est, quod claues ecclesiae, primo modo accetae conueniunt solis sacerdotibus.
1 Quia illis solis conueniunt claues ecclesiae extendentes se ad forum conscientiae, quibus ex ordine conuenit, quod possint esse iudices conscientiae, sed hoc tantum modo conuenit sacerdotibus, ergo &c. Maior patet quia claues istae dantur ad iudicandum in foro conscientiae, & per consequens talibus debent conuenire praecise, qui possunt esse iudices conscientiae. Minor etiampatet, quia de conscientia hominis non possumus bene iudicare, nisi prout eum cognoscimus ex eius propria confessione: Sed ex diuina ordinatione solus sacerdos est proprius auditor confessionis, sicut patet ex dictis praecedentibus; ergo &c
1 Praeterea, ista est expressa intentio sancti Ambro sii, qui loquens de clauibus, quarum potestate iudicatur in foro conscientiae, ait, quod ecclesia in solis sacerdotibus habet claues
Sed contra istud arguit sic. 1 Illis conueniunt claues ecclesiae, qui habent iudica re inter dignos, & indignos, & habent dignos admittere, & indignos excludere. Sed hoc conuenit non solum sacerdotibus, sed etiam hostiariis, qui sunt multo minoris, seu inferioris ordinis, quam sacerdotes, ergo huiusmodi claues non conueniunt solis sacerdotibus. Maior patet ex diffinitione clauis posita in praecedenti quaestio ne artitulo primo. Minor etiam patet ex dictis lsidori, qui ait, quod hostiarii inter bonos, & malos, habent iudicium dignos recipiunt, & indignos reiiciunt. Et confirmaturi quia quando hostiarii ordinantur, tunc dantur eis claues corporales ad tangendum, quod videtur esse signi receptionis clauium spiritualium.
2 Praeterea quaelibet Abbatissa habet claues praedictas, ergo non soli sacerdotes habent huiusmodi claues Consequentia patet. Probatur antecedens: quia quaelibet Abbatissa habet spiritualem potestatem super subditas sibi commissas cum igitur spiritualis potestas sit clauis ecclesiae: ergo &c
Ad primum dicendum, quod licet maior sit aliquo modo vera loquendo de admissione, & exclusione, quantum ad regnum celorum, tamen non est vera, loquendo de admin sionet, & exclusione, quantum ad materiale templum, & maxime quando nec hoc conuenit auctoritate propria, sed ex imperio superioris. Sed excludere aliquos, & aliquos admittere quo ad templum materiale ess de officio hostiarii, & nec hoc hostiariis competit auctoritate propria, sed tamquam subfamulantibus imperio, & iudi cicio sacerdotis.
Ad secundum dicendum, quod secundum philosophum e.¬ ethicorum, ad mulierem pertinere dominium est vrbanitatis corruptio: cum igitur potestas, seu dominium spirituale sit maioris dignitatis, quam potestas corporalis: ideo claues ecclesiae, quae sunt spititualis potestas, non sunt commissae alicui mulicri: Vnicuique ergo monasterio mulierum debet aliquis vir praeesse, quantum ad claues ecclesiae propter huiusmodi clauium dignitatem, dato, quod administratio temporalium aliquo modo Abbatissae, vel prioris se permittatur. Et hoc a principio pro tanto videtur fuisse permissum, ne si viri haberent huiusmodi temporalium immediatam administrationem, ex quotidiana frequentia virorum cum claustralibus mulieribus, scandal lum hominum, & animarum periculum oriretur.
Conclusio secunda est, quod loquendo de clauibus ecclesiae secundo modo, tunc claues possunt competere ei; qui non est sacerdos. Quia sicut in foro conscientiae iudex est mediator inter Deum, & hominem, sic in foro exterioris sententiae iudex est mediator inter hominem & hominem: sed licet per modum iudicis mediare inter Deum, & hominem soli sacerdoti conueniat, tamen mediare per modum iudicis inter hominem, & hominem, et non sacerdoti conuenienter potest conuenire: ergo licet po testas iudicandi, & auctoritas discernendi in foro conscientiae, quae dicuntur claues ordinis eo, quod tantummodo mediante sacerdotali ordine conferantur, solis conueniant sacerdoribus, tamen potestas iudicandi, & auctoritas discernendi in foro exterioris sententiae, quae dicuntur claues iurisdictionis, eo, quod conferantur ab eo, qui potest huiusmodi iurisdictionem conferre, poterunt conuenite etiam his, qui non sunt sacerdotes, dum modo, ipsis huiusmodi iurisdictio in subditos conferatur. Forte dicetur, quod ista distinctio, qua claues de foro conscientiae dicuntur claues ordinis, & claues de foro exterioris sententiae dicuntur claues iurisdictionis, non sit propria distinctio, nec per consequens bona: Quia illa distinctio non est bona, cuius membra coincidunt, sed sic est in proposito; ergo &c. Maior patet. Probo minorem, quia absolutio de peccatis confessis spectat ad forum conscientiae, sed talis absolutio necessario praesupponii iurisdictionem, sicut patet in praecedenti quaestione, vbi dictum est, quod etiam religiosi priuilegiati, & si nonhabeant iurisdictionem ordinariam: habent tamen iurisd ctionem delegatam, ad hoc quod possint absoluere homines, qui ipsis confitentur; ergo clauis de foro conscientiae non solum est clauis ordinis, sed etiam est clauis iurisdictionis, & per consequens male distinguitur contra clauem iurisdictionis.
Respondeo, quod minor non est vera. Ad probatio. nem dicendum, quod concessa maiori, & minori, adhus non habetur intentum
Ad cuius intellectum est aduertendum, quod clauis de foro conscientiae potest dupliciter considerari. Vno modo, secundum se, Alio modo, secundum suum vsum & exsecutionem. Modo licet, quantum ad secundum, sci licet quantum ad exsecutionem istius clauis requiratur iurisdictio, tamen non requiritur quantum ad primum quia a multis habentur istae claues, quibus tamen defi- cit huiusmodi iurisdictio. Nam istae claues conferuntur ei, cui confertur ordo sacerdotalis, dato, quod respectu nullorum subditorum sibi conferatur iurisdictio. Et per hoc claues de foro conscientiae proprie differunt a clauibus exterioris iudicii, quia istae praecise conferuntur collatione iurisdictionis in subditos. Et ideo merito, & proprie primae claues dicuntur claues ordinis: quia num quam possunt conferri sine ordine, quauis bene conferantur sine iurisdictione, & econuerso aliae proprie dicuntur claues iurisdictionis: quia numquam possunt conferri sine iurisdictione, quamuis bene possint conferri sine ordine¬
Articulus 2
Utrum quilibet sacerdos habeat huiusmodi claves
QVANTVM ad secundum articulum pono duas conclusiones, quae quasi corollarie sequuntur ex iam dictis. Prima est, qloquendo de clauibs respicientibus forum interioris conscientiae, tunc quilibet sacerdos habet claues ecclesiae.
Quia, sicut iam dictum est, huiusmodi claues semper conferuntur cum ordine sacerdotali: sed quilibet sacerdos habet huiusmodi ordinem: ergo quilibet sacerdos habet tales claues.
2 Praeterea, vt communiter dicitur, claues huiu modi dat Deus, quando in ordinatione episcopus dicit, accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, re mittuntur eis: sed hoc dicit episcopus omnibus sacerdotibus, qui ordinantur; ergo &
1 Sed forte contra istud dicetur, quod multi ordinantur in sacerdotes, qui sunt peccatores, ergo multi ordinantur in sacerdotes, qui non recipiunt predictas claues. Anti cedens patet. Probatio consequentiae: quia qui non reci iunt spiritum sanctum, non recipiunt claues, sed nullus peccator recipit spiritum sanctum. Maior patet: quia si tut iam dictum est, in receptione clauium dicit episcopus, accipite spiritum sanctum. ergo, qui non recipit spiritum sanctum, non videtur recipere claues. Patet et mi nor, quia spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, vt di cit sapiens
Praeterea, rex sapiens thesaurum suum, uel claues thesauri sui non conmittit his, quos reputat suos mortales inimicos: sed claues istae sunt claues diuini thesauri, puta gratiae, & gloriae, & mortalem peccatorem Deus reputat inimicum suum: ergo &c
Praeterea, exclusus a regno non habet claues regni, sed quilibet sacerdos existens in mortali peccato est exclusus a regno caelorum, ergo nullus talis sacerdos habet claues regni celorum.
4 Praeterea, qui non pot aperire, seu absoluere, non videtur habere claues; sed quandoque sacerdos est susper sus, excommunicatus, haereticus, scismaticus, vel degradatus, & nullus istorum potest regnum celorum aperire, vel a peccatis absoluere: ergo nullus istorum habet claues.
3 Praeterea, frustra, & inutilis est potentia, quae num quam existit in actum: sed potestas clauium in sacerdote nullam habente iurisdictionem, numquam exit in actum; ergo vel in talibus sacerdotibus non sunt claues, & tuo habetur intentum, vel si sunt, frustra, & inutiliter sunt, quod nullo modo est ponendum, cum Deus, & natura nihil faciant frustra
Ad primam, nego consequentiam. Ad probationem dicendum, quod ibi fit mentio de receptione spiritus sancti, non pro tanto, quod sine receptione spiritus sancti nullo modo recipiantur claues, sed pro tanto quia, qui idonee, & congrue, & ad salutem animae suae recipit claues, ille vtique recipit gratiam spiritus sancti: sicut enim ficte recipiens sacramentum baptismi reci pit characterem baptismalem, qui est gratia gratis data, licet non recipiat spiritum sanctum, seu gratiam gratum facientem; sic ille, qui cum peccato mortali recipit ordinem sacerdotalem, etiam recipit claues ecclesiae, quamuis non recipiat spiritum sanctum, seu donum gratum facientis ratiae: quia sicut praedictus character pro tanto, quia sibi non repugnat simul esse cum mortali peccato; ideo potest recipi ab eo, qui est in peccato, & retineri, non obstante, quod maneat peccatum, sic in proposito &c.
Forte dices, quod non est simile, quia clauis datur ad expellendum peccatum, seu ad absoluendum de peccato, ergo licet character non habeat repugnantiam ad pec tatum, tamen clauis videtur here repugnantiam ad peccatum.
Respondeo, quod clauis ista non datur ad expellendum peccatum proprii subiecti, sic enim datur gratia gratumfaciens, illi enim formaliter repugnat esse in eo dem subiecto cum mortali peccato, sed clauis datur com tra peccatum subditi confitentis, vel proponentis confi teri ei, qui habet claues absoluendi¬
Ad secundum dicendum, quod maior non est vera, supposito, quod thesaurus sit illius conditionis, quod quauis dispensator sit inimicus regis:tamen ipse non pot huiusmodi thesaurum distribuere inimigis ipsius regis, sed tantum modo am icis: sic autem est in proposito : quia regnum caelorum, quod clauditur, & aperitur praedictis clauibus tantum modo superni regis amicis est communicabile¬
Ad tertium dicendum, quod licet exclusus a regno non habet claues regni pro se:tamen nihil repugnat, quin possit habere huinsmodi claues pro aliis.
Ad quartum dicendum, quod maior non est vera: quia sicut aliquis posset habere clauem materialem, qui tam aperire non posset, fi manus lio atas hab ret vel si setaperienda sibi subtraheretur: sic in proposito, quamui sacerdos suspensus, excommunicatus haereticus, hoc ess in haeresim lapsus, postquam vere fuit sacerdos ordinatus, & scismaticus, ac degradatus vere habeat claues ex clesiae, tamen quia cuilibet istorum vsus clauium est interdictus: ideo quasi manus ligatas habens, nec potes claud ere, nec aperire, nec soluere, nec ligare. Etiam subtrahitur sibi materia, idest populus, qui prius fuit sibi subiectus, eximitur ab eo, ne competat sibi spiritualis actio in huiusmodi populum, qualis sibi compet ebat. priusquam esset suspensus, vel excommunicatus, &c
Ad quintum dicendum, quod maior non est vera nam multis sanctis Deus dedit potentiam generati uam, quae numquam exiuit in actum, & tamen non fuit frustra, cum Deus nihil faciat frustra Vnde vanitas, & inutilitas potentiae non potest argui ex hoc, quod non prorumpit in actum.
Sed ex hoc, quod positis omnibus, quae sunt ad hhoc requisita, vt potentia actum eliciat, adhuc huiusmodi potentia non potest prorumpere in actum. Sic autem non est in proposito, quia communicata iurisdictione huiusmodi sacerdoti, tunc potestas clauium, quae est in ipso, immediate potest habere vsum suum
Conclusio secunda est, quod claues ecclesiae respicie tes forum exterioris iudiciu non conueniunt culibet sacerdoti
1 Quia tales claues non conueniunt alicui, nisi ipse sit iudex hominum: sed multi sunt sacerdotes, qui non sun iudices hominum, ergo &c
2 Praeterea, sicut praedictum est, istae claues numquam conferuntur alicui, nisi ei conferatur iurisdictio: sed muti sunt sacerdotes, quibus nulla collata est iurisdictio ergo &cetera.
1 Forte dicetur, cui conceditur illud, quod est maius, eidem videtur esse concessum illud, quod est mi nus: sed claues respitientes forum conscientiae, sunt multo maioris dignitatis, quam claues respicientes forun exterioris sententiae, & primae claues sunt concessae cuil bet sacerdoti: ergo & secundae, cuius oppositum ponit ista conclusio
2 Praeterea, cui negatur illud, quod est minus, illi non videtur esse concessum illud, quod est maius: sed potestas exterioris sententiae, quae est minor, quam potestas in foro conscientiae, negatur alicui sacerdoti, sicut ponit ista conclusio: ergo eidem non videtur esse concessa pote stas in foro conscientiae, quae est maior, quod est oppositum primae conclusionis Et sic secunda conclusio videtum primae repugnare.
Respondeo ad ambas rationes, quod licet aliquid comn cludant, quando maius, & minus sunt eiusdem rationis tamen nihil corcludunt, quando sunt diuersarum ratio num Quia enim potentia volandi, & potentia ratiocinandi sunt diuersarum rationum; ideo licet potentia volandi sit minor, quam potentia ratiocinandi tamen non sequitur, homini est concessa potentia ratiocinandi, ergo ei communicata est potentia volandi: nec econuerso sequitur, homini est negata potentia volandi, ergo homin no est concessa potentia ratiotinandi: Sed nunc estita, quoad istae claues sunt diuersarum rationum: quia tam earum origines, quam earum vsus, & exsecutiones differunt ratione nam vnius origo est cum collatione ordinis, alterius origo est cum collatione iurisdictionis: vnius vsus est in foro interiori, alterius in foro exteriori: ergo &c
Articulus 3
Vtrum claues possint tolli ab eo, qui habet eas
QVANTVM ad tertium articulum pono tres conclusiones conformes iam dictis in duobus articulis praecedentibus
Prima est, quod claues respicientes forum conscientiae non possunt tolli, quantum ad essentiam suam, ab eo, qui semel recepit eas.
1 Quia istae claues, vel sunt idem, quod sacerdotalis character, vel saltem inseparabiliter consequuntur huiusmodi caracterem, sed caracter iste est idelebilis: ergo claues istae tolli non possunt ab eo, qui habet eas per cuiuscunque hominis potestatem. Maior patet ex communi doctotum concordia quo ad hoc. Minor etiam patet ecdictis superius dist. 2. arti. r¬
2 Praeterea, si ab aliquo tolleretur, hoc maxime vide retur de sacerdote degradato, vel deposito ab officio, & beneficio: sed hoc non quia posito, quod aliquis illorum testituatur ad pristinam dignitatem, de nouo iterum non conferuntur ei claues per iterati ordinis collationem. hoc autem oporteret, si claues ecclesiae, quantum ad esse tiam suam, fuissent ab eo prius ablatae.
Conclusio secunda est, quod potestas clauium praedictarum potest tolli, & de facto quandoque tollitur, quam tum ad vsum, &cius exse cutionem: Quia ab illo sacerdo te, qui non potest absoluere in foro conscientiae, & si de facto absoluit, huiusmodi absolutio nulla est ;siue hic,¬ qui dicitur absolui, non est absolutus, ab illo, inquam, ablata est exsecutio iam dictae potestatis: Sed sacerdos excommunicatus eum, qui sibi confitetur, non potest absoluere, & si de facto dicit verba absolutionis : confitens tamen non est absolutus; ergo &c.
Maior patet de se: Minorem probo: quia nullus, du actu peccat, & est alteri causa mortalis peccati, absoluitur a peccato: sed petens absolutionem ab eo, quem noscit esse excommunicatum, actu, quo petit, peccat, & est illi, a quo perit, causa mortalis peccati. Maior est nota Minor etiam patet, quo ad primam sui partem quia petendo ab excommunicato absolutionem communicat excommunicato contra mandatum ecclesiae, & per consequens peccat. Patet etiam quo ad secundam partem: quia absoluens mortaliter peccat, quod peccatum non committeret, siiste absolutionem non peteret. Ista etiam minor patet per Augustinum in libus de vera, & falsa poenitentia, & habetur in decretis de poenitentia distin. 9. vbi sic dicitur. Nemo poenitere digne potest, quem non sustinet vnitas ecclesiae: ludas enim poenitens iuit ad pharisaeos, & reliquit Apostolos, nihil auxilii, nisi augmentum desperationis inuenit.
Torte dicetur, quod ista conclusio contradicit primae 1 Quia potestas actiua manens in habente liberum arbitrium exit in actum, quando illi placet, qui habet eam: Sed potestas clauium est poteltas actiua, & a sacerdote, qui est liberi arbitrij, non potest tolli, sicut dicit prima conclulio: ergo potest exire in actum, quando placet huiusmodi sacerdoti, quod implicat oppositum secundae conclusionis
2 Praeterea, usus, & efficacia spiritualis potestatis magis videtur impediri per culpam, quam per poenam, sed tulpa mortalis non tollit vsum clauium, vt patet ex dictis in secundo articulo: ergo nec excommunicatio, qua de se non est culpa, sed poena
3 Praeterea, quae aequaliter depedent ab aliquo, aequa iter debent manereillo manente, a quo dependent, sed potestas conficiendi corpus Christi, & potestas absolus di, aequaliter dependent ab ordine sacerdotali, & per ex communicationem non tollitur a sacerdote vsus conficiendi si enim excommunicatus celebraret, ipse uere conficeret, quamuis celebrando peccaret: ergo etiam excommunicatus sacerdos audiens confessiones vere dicitur absoluere, dato, quod peccet absoluendo, & per consequens non videtur, quod possint tolli claues quantum ad earum exsecutionem.
Ad primum dicendum, quod maior non est vera, defitiente materia correspondente illi actiuae potestati: Sicut enim ignis existens iuxta coelum lune, quamuis habeat potentiam calefaciendi, tamen non calefacit, eo, quod non attingit materiam, quae suae actionis sit susceptiua: sic sacerdos excommunicatus non potest absolue re, non obstante, quod habeat potestatem absoluendi eo, quod per sui superioris sententiam subtracti sint sibi subditi, in quos agere deberet secundum illam potestate
Ad secundum dicendum, quod dato, quod maior aliquo modo possit concedi, loquendo de poena tali, quae non includit, seu praesupponit culpam: tamen non est vera, loquendo de tali pena, quae praesupponit culpam, ficut est excum municatio. Etiam maior non est vera, supposito, quod culpa sine tali poena non subtrahat materiam correspodentem huiusmodi spirituali potestati, & pena subtrahat huiusmodi materiam: sicut est. in proposito.
Ad tertium dicendum, quod maior est uera aequaliter manente materia correspondente illi vtrique potestati: Sed sic non est in proposito: quia quamuiscunque sacerdos sit excommunicatus: si tamen habet panem, & vinum, tunc non est sibi subtracta materia correspondens potestati conficiendi, sicut est sibi subtracta materia correspondens potestati absoluendi. Vnde sicut saterdos deficiente pane non potest Corpus Christi conficere: sic excommunicatus non potest absoluere: quia sibi subtracta est materia per ipsum absoluenda
Conclusio tertia est, quod potestas clauium, qua iuditatur in exteriori iudicio, seu in foro contentioso, potest tolli non solum quantum ad usum, & exsecutionem verumetiam quantum ad essentiam talium clauium. Quia iurisdictio, quam quis habet super subditos ex certis causis potest tolli per suum superiorem. ergo claues tales tolli possunt, & quatum ad vsum, &quatum ad exsecone nec non quantum ad suam essentiam, Consequentia patet quia huiusmodi claues non possunt alicui competere sine iurisdictione, vt patet ex praedictis Antecedens etiam patet: quia omnis spiritualis iurisdictio, vel est annexa off tio, vel beneficio, sed demeritis exigentibus potest inferior a suo superiori priuari quandoque officio, & beneficio
Forte dicetur, quod Papa non habet alium in mud superiorem supra se; ergo istae claues ab aliquo, puta saltem ab illo, qui est Papa, non possunt tolli.
Dico, quod ratione delicti, puta, si ille homo, qui esset Papa, efficeretur haereticus, tuc collegium Cardinalium esset superius eo, & talis Papa posset deponi, & priuari officio, & beneficio: & sic quia careret iurisdictio ne, sublatae essent ab eo claues, de quibus locutus sum in ista conclusione.
Articulus 4
Aliqua videbuntur circa et communicationis sententiam et eius absolutionem
QVANTVM ad quartum articulum est aduertendum, quod secundum generalem distinctionem duplex eit excommunicatio, scilicet excommunicatio maior, & exc mmunicatio minor. In maiorem excom mu nicationem nullus incidit, nisi, vel per sententiam iuris, vel per sententiam iudicis: Tuncen incidit per sententiam iuris, quando facit aliquid, quod expresse prohibitum est sibi per modum statuti sub poena excommunicationis latae sententiae
Sed tunc incidit per sententiam iudicis, quando, vel a iudice excommunicatus denunciatur, vel contum aci ter se habet contra monitionem, vel praeceptum iudicis vallatum lata sententia excommuni ationi:. Si primo modo sper sententiam iuris quis incidit in excommunicationem, tunc vel superiori est reseruata absolutio, buta si continetur in staturo, quod ab huiusmodi sententia nullus debeat absoluere, nisi Papa, vel nisi episcopus, tunc inferior non potest talem excommunicatum absoluere. Si autem absolutio non est reseruata alicui superiori, tunc ille, qui a mortali peccato potest huiusmodi excommunicatum absoluere, hic etiam potest eu ab huiusmodi vinculo excommunicationis absoluere: sicut patet extra de sententia excommunicationis cap. nuper, vbi dicitur, quod cum conditor canonis eius absolutionem specialiter sibi non retinuit, eo ipso concessisse videtur facultatem aliis relaxandi.
Si secundo modo, scilicet per sententiam iudicis incidit, tunc talis excommunicatus absolui non potest, nisi vel ab eodem iudice, vel a superiori illius iudicis, vel ab aliquo sibi pari, puta si ille iudex moritur, uel desinit esse iudex, tunc a suo suceessore potest huiusmodi excommunicatus absolui.
In minorem vero excommunicationem incidit quis ex eo, quod contra madatum ecclesiae communicat ei, qui est excommunicatus maiori excommunicatione lupposito tamen, quod non communicet ei in crimine, & quod propter contumacem communionem non sit denunciatus nominaliter excommunicatus a iudice: quia quocumque istorum duorum posito, tunc participans est excommunicatus maiori excommunicatione: propter quod talis non potest absolui, nisi ab eo, a quo absoluendus est ille, cui communicauit: quia facientem, & consentientem par poena constringit: sicut dicitur in prae allegato. c. nuper
A maiori vero excommunicatione contracta per sim licem participationem potest quis absolui a tali sacerdote, qui eum potest absoluere a peccato, quo transgressus est mandatum ecclesiae, vt patet eodem c. Dixi autem notanter, illum incidere in minorem exceun municati onem, qui contra mandatum ecclesiae communicat excommunicatis: quia cum aliquibus personis ius ecclesiasticum dispensauit, quae hoc versu comprehenduntur. Vtile, lex, humile, res ignorata, necesse Der ly, vtile, excusatur persona, quae loquitur cum excommunicato pro sua spirituali salute, & vt ipsum inclinet, & inducat, quod procuret absolutionem ab eo, a quo pro curare tenetur. Excusatur etiam petens debitum ab ex communicato: quia si hoc non liceret, tunc excommunicatus de peccato suo reportaret commodum
Lex. i. matrimonium excusat vxorem legitimam. Humile, idest status humilis, puta seruus, vel filius similiter excusantur, & intelligitur hoc de filio familias, & non de eo, qui est emancipatus a patre
Necesse, puta, pauperes, & peregrini, qui aliunde non possunt here necessaria, nisi ab excommunicatis. In istis quinque casibus participatio cum excommunicato fii sine peccato, nec contrahitur ibi minor excommunicatio, eo, quod talis participatio in nullo obuet mandatis sanctae matris ecclesiae.
Forte dices, si isti tantummodo excusantur, tunc videtur per locum ab oppositis, qui locus multum appreciatur in iure, quod omnes alii, qui excommunicatis. participant, mortaliter peccent
Conclusionem istius instantiae concedit quaedam opinio dicens, quod omnis homo, qui incidit in minorem ex communicationem per hoc, quod communicat excommunicatis, mortaliter peccat.
1 Quia illud, quod sic se habet, quod homo prius debet eligere mortem, quam ipsum committat, hoc videtur esse mortale peccatum: sed participare excommu¬ nicatis est huiusmodi. Maior patet: Probatur mi nor au ctoritate Innocentii tertii, qui extra de his, quae causa me tus fiunt c. sacris est canonibus, ait, quod propter metum mortis non debet aliquis excommunicato communica re. Cuius ratio ibidem subditur: Quia prius debet quis subire mortem, quam peccet mortaliter.
2 Preterea, sacere contra preceptum ecclesiae videtur esse peccatum mortale: sed participans cum ex communicato, praeterquam in casibus praedictis, facit contra praeceptum ecclesiae, vt potest haberi ex his, quae ponuntur 1 1. 43 c quoniam multos
3 Preterea, nullus prohibetur a sacramentorum perceptione, nisi ratione mortalis peccati: sed incidens in mino rem excommunicationem propter participationem cum excommunicato, licet non prohibeatur a fidelium com munione, tamen prohibetur a sacramentorum communione, sicut patet extra de sententia excoo. c. nuper. ergo huiusmodi participatio videtur ec mortale peccatum
4 Praeterea, nullus debet excommunicari maiori ex communicatione, nisi pro mortali peccato: sed propter participationem cum excommunicato potest quis excen municari maiori excommunicatione, ut patet in iam dicto c. ergo &c.
Sed ista opinio est nimis dura, & pro multitudine hominum valde periculosa, quia sic innocentes etiam homines quandoque nimis de facili laberentur in morta le peccatum, dum quandoque leui verbo loquuntur ex communicato.
Ad primum ergo dicendum, quod debere eligere ali uid potest dupliciter se habere. Vno modo, tamquam illud, quod est de necessitate salutis. Alio modo, tanquam illud, quod est conditio perfectionis Primo modo maior est uera: sed minor est falsa, sic vniuersaliter accipiendo etiam pro quacunque minima participatione. Sed secundo modo maior est falsa, quamuis minor sit uera Perfectionis enim esset conditio, quod homo prius subiret mortem, quam committeret etiam veniale peccatum, quamuis non sit de necessitate salutis.
Ad probationem minoris dicendum, quod uerba illius decretalis sunt intelligenda de his, qui participani excommunicato criminoso crimine, vel de his, qui pat ticipant excommunicato criminoso crimine, vel de his, qui participant cum excommunicato in diuinis, vel de his, qui participant cum excommunicato temerarie, & in contemptum ecclesiae. Quod enim istis tribus modis participans excommunicato, mortaliter peccet, hoc ex multis locis iuris canonici patet: sed de aliis modis participandi, non sunt intelligenda illa verba
Ad secundum dicendum, quod aliquem facere contra praeceptum ecclesiae potest contingere dupliciter. Vno modo simpliciter, & directe. Alio modo secundum quid, & indirecte. Primo modo faciens contra manda tum ecclesiae mortaliter peccat: Sed non secudo modo Et quia, vt communiter dicitur, ecclesia directe prohibet communicationem cum excommunicato in diui pis, & in crimine, ideo his duobus modis participans cum excommunicato, mortallter peccat ex consequenti vero, & quasi indirecte prohibet communionem, quae alias legitime fieri poterat in actibus humanis, & ideo in his communicans excommunicato simpliciter, & sine contemptu ecclesie, non peccat mortaliter, sed uenialiter quia talis non facit directe contra preceptum ecclesiae, quamuis faciat praeter preceptum ecclesiae.
Ad quartum dicendum, quod ratione participationis non potest quis excommunicari, nisi prius hoc fuerit non minaliter admonitus, vt patet in nouellis, tam Cregorii. quam Innocentii sed participans excommunicato contra huiusmodi admonitionem in speciali sibi factam, v detur esse contumax, &temerarie, scu ex contemptu ecclesiae, excommunicato conmunicare, seu participare, & ideo n ortaliter peccat Et per consequens patet, quod argumentum non concludit de eo, qui simpliciter participat sine temeritate
Sed surrexerunt quidam alij modernis temporibus nimis praesumptuosi, qui totaliter alterum extremum tenuerunt contra iam dictam opinionem, dicentes, quod nullus peccat in eo, quod excommunicato participat
Poterant autem isti moueri his motiuis 1 Quia communicans ludaeo, vel Pagano non peccat: ergo nec communicans Christiano excommunicato peccat. Antecedens patet. Probatur consequentia. quia plus est se paratus ab vnitate ecclesiae ludaeus, vel Paganus, quam excommunicatus Christianus
2 Praeterea, si participans excommunicato efficitur excommunicatus, eadem ratione alii participantes cum illo secundo excommunicato efficerentur excommunicati, & pari ratione participantes cum illis tertio excommunicatis efficerentur excommunicati. Et sic vno excun municato, omnes homines efficerentur excommunicati, & peccarent, quod est magnum inconueniens, etiam cogitare: ergo &c
3 Praeterea ex praecepto Dei tenemur indigenti sub uenire: Sed excommunicatus potest, esse indigens, immo qui magis in mundo excommunicantur, vt plurimum sunt magis indigentes, cum ergo praeceptum ecclesie non possit hominem obligare ad faciendum contra praeceptum Dei: ergo dato, quod indigens sit excommunitatus, adhuc tenemur ei communicare subueniendo suae necessitati
Et ad maiorem vesaniam sui erroris addunt istperditi homines, & dicunt, quod excommunicatio non sit aliud, quam clericorum fictio. Et istud potest colorari sic
4 Nullus potest separari a dilectione, & caritate fidelium, ergo nullus in veritate potest excommunicari. Antecedens patet: quia Christus precipit fidelibus, quod etiam inimicos diligant, dicens, Diligite inimicos vestros, & benefacite his, qui vos oderunt. Consequentia etiam patet quia excommunicatio est a fidelium communione exclusio: sed fidelium communio est in caritate, & dilectione.
3 Praeterea, si excommunicatio esset aliquid, vel esset morbus, vel medicina. Si est morbus, tunc non est in fligenda alicui, quia omnium salus est desideranda. Si est medicina, tunc esset affectanda, quod falsum est, quia nullus debet desiderare, quod sit excommunicatus
Sed, quod isti haeretice loquantur, patet. 1 Quia omnis opinio directe repugnans satrae scripturae est haeretica; ista est huiusmodi; quia expresse inuenimus in sacra scriptura Apostolos tulisse sententiam excommunicationis contra aliquos rebelles peccatores. Nam Apo stolus Paulus tulit sententiam excommunicationis contra illum, qui fornicatus fuit cum vxore patris sui, sic dicens, Ego absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicaui ut praesens eum, qui sic operatus est, in nomine domini nostri lesu Christi, congregatis vobis, & meo spiritu cum virtute dini lesu tradere huiusmodi homine Satha nae in interitum carnis suae, vt spiritus saluus sit in die domini nostri lesu Christi.
2 Item. ad Cal, excommunicauit illos, qui falsam di ctrinam praedicant sacrae scripturae repugnantem, dicens. Si quis vobis euangelix auerit praeter id, quod accepistis, anathema sit.
3 Item, idem Apostolus excommunicauit quosdam apostatantes a fide, dicens, Quidam circa fidem naufragauerunt, ex quibus est Hyminaeus, & Alexander, quos tradidi Sathanae, ut discant non blasphemare. Vnde tales haereticos quasi iam per ipsum excommunicatos, mandat esse vitandos, ad Titum dicens Haereticum hoiinem post primam, & secundam monitionem deuita 4 Et similiter loan. Euangelista in secunda sua canonica falsae doctrinae seminatores denunciat excommunicatos, & esse vitandos, dicens. Si quis uenit ad vos, & hanc doctrinam non affert, nolite cum recipere in domo, nec aue dixeritis ei, qui enm dixerit illi aue, commun cat eius operibus malignis. Auctoritatem etiam excom. municandi Apostoli, & per consequens ceteri in ecclesia Dei praelati videntur accepisse a domino Tesu Christo Mat. 1. vbi cum de eo, qui maudata contemnit ec tlesiae saluator dixit ad D Petrum. Si autem ecclesia non audierit, sit tibi sicut etfinicus, & publicanus. Quo dicto immediate conuertit sermonem ad Apostolos dam ei auctoritatem ligandi vinculo excommunicationis huiusmodi rebelles, & contumaces, & soluendi ab huiusmodi vinculo dicens, Amen dico uobis, quemcumque ligaueritis super terram, erit ligatus & in caelis, & quemcumque solueritis super terram, erit solutus & in telis. Autoritates etiam valde multae Aug. & ceterorum doctorum, ac sanctorum, quae habentur in variis li tis libri decretorum, possent adduci contra istos temerarios, & praesumptuosos haereticos, quas tamen non ad duco causa breuitatis.
Ad primum dicendum, quod consequentia est falsa Ad consequentiae probationem dicendum, quod valet ad nostrum propositum: quia ex hoc, quod ludaeus, vel Paganus est magis extraneus ab vnitate ecclesiae: ideo ecclesia non habet eum corrigere: Et hoc videtur innus re Apostolus dicens Quid enim mihi de his, qui foris sunt, iudicare: quasi dicat, Non spectat ad personam ecclesiasticam iudicare de his, qui sunt extra ecclesiam, sed ille, qui est membrum ecclesiae debet corrigi per praelatum ecclesiae & hoc recto ordine, puta primo conn rectione leniore citando, & admonendo. Secundo conrectione seueriori, puta excommunicando, & a partici atione fidelium separando. Sicut enim fidelis medicus quando tanta est infectio, quod non prodest emplastrum leue, tunc vtitur remediis asperioribus, & quandoqua rese cat unam partem, ne totum corrumpatur, & inficiatur, sed praeseruetur, & ad ple niorem sanitatem reducatur;i sic in proposito, quando aliquis contumax est post admonitionem, tunc non restat aliud, quam quod acrius resecetur a communione fidelium per sententiam excom municationis.
Ad secundum dicendum, quod excommunicatio, ratione simplicis participationis, non extendit se vltra si cundam personam, quia excommunicatus minori excu municati one non est prohibitus a communione fidelium, licet sit prohibitus a perceptione sacramentorum
Ad tertium dicendum, quod sicut non excommunicatus in articulo necessitatis potest sine peccato communicare excomunicato ab eo petendo, emendo, & ac tipiendo talia, quibus occurritur, siue suceurritur suae ne tessitati: sic excommunicato in tali necessitate posito, quod ex praecepto caritatis homo tenetur ei subuenire, tunc subueniens bona intentione, & pure ex caritate, nec contrahit excommunicationem, nec peccatum. reducitur enim actus talis ad quintum, in quo dispensaui ecclesia, quod tangit in verium superius dicto, cum dicitur, necesse
Ad quartum nego consequentium. Ad probationem dicendum, quod triplex est fidelium communio. Vna mentalis, Alia sacramentalis, Et tertia corporalis. Prima consistit in caritatiua dilectione. Secunda in sacramentorum perceptione. Et tertia in conuictu, & exteriori conuersatione. A prima communione non separatur homo per aliquam excommunicationem: quia etm excommunicatos tenemur diligere. A secunda, licet non a tertia, separatur homo per minorem excommunicationem: quia existens in iminori excommunicatione prohibetur a sacramentorum perceptione, quamuis non arceatur a fidelium conuictu, & conuersatione. Sed ex- communicatus maiori excommunicatione separatur a secunda, & tertia communione, dato, quod non separetur a prima. Et sic apparet, quod mutatur medium in illa prob atione, quia maior est vera modo, quo dictum est de secunda, & tertia communione: sed minor expresse loquitur de prima communione.
Ad quintum dicendum, quod quantum est ex parto ferentis sententiam excommunicationis, tunc exconmunicatio debet dici medicina: quia sub hac intentione iudex debet ferre sententiam excommunicationis, vt excom municatus emendetur, & a sua pertinaci rebellione resipiscat, & corrigatur, quod si fecerit excommunicatus, tunc etiam ex parte excommunicati debet dici medicina. Si autem excommunicatus non corrigitur, & tamquam inobediens medico ingerit se temerarte diuinis officiis, & fidelium communionibus sibi prohibitis, tunc taliter facienti excommunicatio est morbus. Nec mirum: quia raro est aliqua medicina ita bona, quin ex eius abuium contra mandatum medici commisso, morbus possit augeri: sed cum dicitur, si est medicina, tunc est affectanda, ista non est vera: quia quando quis potest adipisci sanitatem sine medicina mordente, tunc huius modi medicina non est appetenda; sic autem est in pro posito. Propter hoc enim praemittitur citatio, & admonitio, quatenus citatus se excuset, vel post citationem dmonitus componat, antequam excommunicetur pro sua contumacia: & ideo, si vult, tunc potest sanari ante quam excommunicetur, vel in sanitate manere, sine ex communicatione.
Forte dicetur, quod aliquis pauper citatur pro soluendis debitis, quae soluere non potest: ideo talis non potest praeuenire excommunicationem
Praeterea, forte citatur ad respondendum illi, cu ini hil tenetur; ideo non curat parere coram iudice.
Ad primum dicendum, quod licet non possit soluere: tamen potest, si vult, excommunicationem praeueni re: quia si declarauerit coram iudice, quod non habeat ad praesens, vnde possit soluere, & curationem fideiussoriam, vel iuratoriam praestiterit de hoc, quod soluat quamto citius pessit, tunc iudex non debet eum excommunicare, immo si haec fecerit, etiam postquam excommunicatus est, iudex tenetur sententiam relaxare, vt ex presse habetur in iure¬
Ad secundum dicendum, quod quamuis nihil teneatur illi tamen debet parere, & coram iudice citante sua innocentiam declarare, alias pro contumacia potest iu ste excommunicari.
Forte dices, quod multum distat a iudice : propter. quod magnas oporteret eum facere expensas, si deberet comparere.
Respondeo, propter hoc non debet omittere, quin compareat: quia declarata sua innocentia, tunc iudex tenetur partem aduersam in huiusmodi expensis condemnare, & istum innocentem reddere immunem ab omni damno.¬
Ad argumentum in contrarium neganda est consequentia: quia Apostolis non solum datae sunt claues ordinis, quae conueniunt sacerdoti verum etiam claues iurisdictionis, quae possunt conuenire talibus, qui non sunt sacerdotes;
Ad probationem dicendum, quod licet soli sacet dotes sint Apostolorum suceessores in his, quae secundum ecclesiasticam dignitatem respiciunt claues ordinis: tamen aliqui qui non unt sacerdotes, possunt esse Apostolorum suceessores quantum ad ea, quae respiciunt ecclesiasticam dignitatem, secundum claues iurisdictionis.