Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An peccata per poenitentiam deleta recidivantis ingratitudine rursus redeant

Questio. 1. An peccata per poenitentiam deleta recidiuantis ingratitudine rursus redeant

VTRVM peccata dimissa per poenitentiae sacrame tum redeant propter ingratitudinem recidiuanti post huiusmodi dimissionem in aliquod mortale peccatum

Et videtur, quod sic, quia scum leges ciuiles libertus, seu seruus manumissus peccans contra dum suum, popter ingracitudinem, quia non recognouit beneficium sibi impensum, cetrudendus est in pristinam seruitutem, sed per sacramentum poenitentiae poenitens liberatur a seruitute diaboli, & rest tuitur in libertatem perditae gratiae: ergo si ingratus contra dum suum, qui eu liberauit a tali seruiture, peccat mortali peccato, tuc iuste retrudetur in pristinam seruitutem, & per consequens redeunt peccata, quibs primo seruiuit dia holo, Contra, quae ad nihilum sunt redacta, illa per hu nanum actum, seu per humaui actus defectum non pos sunt redire ad esse: sed virtute poenitentiae per influxum diuinae gratiae peccata dimissa, sunt ad nihilum redacta: ergo ingratitudo, quae vel est quidam actus humanus, vel quidam defectus actus humani non potest esse causa reuersionis huiusmodi peccatorum. Hic primo videndum est, vtrum per cata dimissa per poenitentiam redeant, quo ad culpam recidiuante ipso poenitente. Secundo, utrum redeant quo ad poenam Tertio, dato, quod aliquo modo redeant, vtrum causa huiusmodi reditionis sit ingratitudo. Quarro, quid sit sacramentum, & quid res sacramenti in poeni tentiae sacramento.

RESOLVTIO. Licet dimissa peccata, quo ad culpam seu maculam reuertantur, non tamen quo ad complet am sui malitiam vredire possant, hoc est, non in se sed in sequentis peccati aliquali aggrauatione ra rtomne ingrat itudinis annexae.

Articulus 1

Utrum peccata dimissa per poenitentiam redeant quo ad culpam recidente ipso poenitente

ARTICVLUS I. Vtrum peccata dimissa per poenitentiam redeant quo ad culpam recidente ipso poenitente.

QVANTVM ad primum est aduertendum, quod peccata dimissa, quantum ad cul pam, seu maci lam redire, potest intelligi dupliciter: vno modo, secundum suum esse proprium, & completam malitiam, scu infectionem, alio modo, quantum ad sequentis peccati ali qualem aggrauationem. Et secundum hoc pono duplicen conclusionem,

Prima est, quod peccata non re deunt primo modo. Quia si reuerterentur peccata dimissa secundum sus completam malitiam, vel hoc fieret actione hominis, vel actione Dei; non primo modo, quia quod annihilatum est virtute diuina, non potest humana actione reuerti; idi numero secundum esse completum, nec secundo modo quia secundum Aug. Deo auctore nemo deterior efficitur. Etiam hoc posito, Deus esset per se causa peccati, quod est inconueniens

2 Praeterea, si sit, tunc vnum oppositorum esset per si causa essendi alt erius oppositorum. Falsitas consequentis patet: probo consequentiam, quia quandoque contingit talem hominem peccare peccato prodigalitatis, cu prius per poenitentiam fuit dimissum peccatum auaritiae ergo si peccatum, quo poenitens recidiuat esset causa relitionis peccat orum dimissorum, tunc peccatum prod alitatis esset per se causa peccati auaritiae, & eodem mi do potest argui de timiditate, & audacia, & quibuslibet aliis oppositis vitiis, & peccatis.

Sed quamuis in ista conclusione satis concordent moderni doctores, tamen contra eam sunt tres opi. doctorum atiquorum. Quidam n absolute, &sine distinctione posuerunt, quod recidiuante poenitente, redeunt omni- peccata, quae per poenitentiam erant deleta, quod probant Sic

1 Sicut se habet gratia per poenitentiam acquisita ac merita per peccata precedentia deleta, & mortificata, sic se habet malitia per peccata post poenitentiam contracta ad peccata deleta per gratiam primitus acquisitam, sed per gratiam acquisitam omnia merita peccatis pra cedentious mortificata reuiuiscunt, & renouantur, vt pro tet per communem sanctorum doctrinam, ergo per malitiam sequentis peccati omnia demerita, seu peccata virtute poenitentiae, & praecedentis gratiae deleta penitus renouantur

2 Praeterea, Sicut caritas se habet ad uiuificandum, sis mortalis culpa ad mortificadum, sed caritas sic uiuificas quod reducit ad uitam talia mortificata, quae quandouuc suerunt viua: ergo mortalis peccati malitia reducet illa deleta peccata, quibus quandoque anima fuit mortua

3 Praeterea, subtracto tegmine, tunc apparent illa, quae prius fuerunt tecta: sed caritas, quae operit multitudinem peccatorum, vt dicit D. Pet subtrahitur per mortale peccatum sequens poenitentiam, ergo peccata, quae prius fuerunt deleta, vel cooperta caritate, iterum apparent in visione, & in putatione diuina.

4 Praeterea, remota causa, remouetur effectus: sed deletionis peccatorum praecedentium gratia est causa immediata: ergo abiata gratia per sequens peccatum tollitur deletio praecedentium peccatorum, & per consequens huiusmodi peccata ponentur, quia sublato vno priuatiue oppositorum, ponitur reliquum, eo quod sint opposita immediata.

3 Praeterea, poenitens recidiuans non est in meliori statu, quam fuit atequam poeniteret: ergo in omnibus peccatis est, in quibus fuit, antequam poeniteret antecedens ibatur, quia dicit Propheta. Si auerterit se iul a iusti. sua omnes iusti. quas fe non recor. Sed poenitentia est quaedam iustitia vindicatiua, vt patet ex dictis distin. I4t arti i. ergo status recidiuantis non est melior in recordatione, vel conspectu Dei, quam si prius non egisset poenitentiam consequentia patet, quia si poenitens recidiuans non est in meliori statu post recidiuationem, quam fuerat prius, quam poeniteret: ergo non habet pauciora, vel minora peccata, quam habuit antequam poeniteret

Praeterea, istud videtur esse de intentione Leonis Pape, qui ait, Iterata iniquitas misericordiam concessam exinaniuit: Multa alia dimitto, quae pro ista opi per Magistrum hic adducuntur in littera.

Sed contrarium istius opin expresse ponit August. 1t libr, de resposionibus Prosp. vbi ait, qui recedit a Christo, & alienatus a gratia viuit in hac vita, quid nisi in por ditionem vadit, sed non in id, quod dimissum est, redit

Ad primum dicendum, quod non est simile illud, quao in maiori assumitur pro simili. ln illis n terminis similiti do sic deberet sumi, quod sicut se habet gratia ad merita mortua viuificanda, sic se habet culpa ad merita viumortificanda, & tunc non plus habetur in conclusione, nisi quod, sicut gratia poenitenti collata viuificat merita per praecedentia peccata mortificata, sic peccatum sequens poenitentiam mortificat ea, quae inuenit viuificata per gratiam.

Ad secundum dicendum, quod concessa maiori, & minori, non sequitur concluno, quae infertur: sed sequitur ista, quod mortalis culpa ducit ad mortem talia viuifica ta, quae quandoque fucrunt mortua, & haec conclusio ess vera: quia culpa mortalis sequens poenitentiam, iterum mortificat merita viuificata per gratiam poenitentialem, quae etiam prius fuerunt mortificata per culpam poonitentiam praecedentem

Ad tertium dicendum, quod maior non est uera, si tegmen est illius conditionis, quod corrumpit, & penitus destruit illud, quod tegit, sed caritas dicitur cooperir; eccatum destructiue; quia expellit, & consumit peccarum & ideo, subtracta caritate, non remanet peccatum quod praecessit caritate, & dicebatur cooperiri caritates

Ad quartum dicendum quod quantum ad praesens, posi sumus dupliciter loqui de causa, quia quaedam est causa non solum effectus inductiua, sed etiam praecise con- seruatiua, alia sic est effectus inductiua, quod tamen eius dem effectus non est praecise conseruatiua primo modo gnis est causa sui splendoris in aere: secundo modo ess tausa sui caloris in ferro, vel in alia re calorem impressum absente igne retinente de causa primo modo dicta vera est maior: sed minor est falsa. Sed de causa secundo modo dicta maior est vera, quia gratia inducit hunc effectum, qui est deletio, vel non esse peccati praecedentis gratiam in subiecto rationali: maior tamen est falsa, quia quamuis impressio gladij inducat vulnus, tamen extracto gladio, manet vulnus: sic in proposito, ablata gratia, non aufertur non esse illius peccati, quod fuit deletum per gtatiam.

Forte dices minorem esse veram, accipiendo causam rimo modo: quia manente gratia, semper conseruatur lle effectus, qui est non esse peccati deleti per gratiam ergo videtur, quod gratia illius effectus non solum sit causa inductiua, sed etiam conseruatiua

Respondeo, quod qua nuis manente gladio in corpe re, cui infixus est, semper maneat vulnus: quia tamen subtracto gladio, adhuc manet vulnus: ideo fufficienter arguitur, quod gladius non sit precise causa vulneris con seruatiua: sic in proposito &c.

Ad quintum dicendum, quod antecedens non est verum, absolute loquendo: quii dato, quod recidiuet per vnum de leuioribus mortalibus peccatis, & antequam poeniteret, fuerit in multis, & grauissimis peccatis: tund post recidiuationem est in meliori statu, & dispositione quam fuerit antequam poeniteret de illis grauissimis peccatis.

Ad probationem dicendum, quod quamuis iustitia recidiuantis non veniant in recordationem De, secundum quod huiusmodi, quantum ad hunc effectum, qui est consecutio vitae aeternae: tamen semper sunt in recordatione Dei, quantum ad hunc effectum, qui est deletio peccati praecedentis ipsam poenitentiam. Etiam consequentia est neganda cum sua probatione: quia dato, quod homo postrecidiuationem non sit in meliori statu, vel sit in peiori statu, quam fuit antequam poeniteret, hos non erit pro tanto, quod habeat eadem peccata, que per poenitentiam fuerunt dimissa: ed hoc erit pro tanto: quirecidiuando de nouo commisit similia peccata prioribus per poenitentiam deletis, vel maiora, & grauiora.

Ad sextum dicendum, quo d quamuis iterata iniquitas possit exinanire minimam concessam, quantum ac effectum futurum, qui est vitae vternae consecutio: tamen non potest eam exinanire, quantum ad effectu iam preteritum, qui est preteriti peccati deletio: quia sicut illud quod est praesens, non potest non esse: quia omne, quod est, quando est, necesse est esse, v dicitur i perihermenias: sic illud, quod praeteritum est, non potest non fuisse, & per consequens peccata, quae poenitentia deleuit, non possunt non esse deleta

Alia opin, ponit, quod peccata per poenitentiam deleta, non redeunt propter quodlibet peccatum mortale, quo poenitens recidiuat: sed tantummodo propter 4 uorum vnum est fraternum odium, aliud apostatare a fide, tertium confessionem contemnere, quartum poen tentia poenitentiae, puta si dolet se poenituisse de praeteritis peccatis. Et haec opin roboratur omnibus auctoritatibus, quas Magister in c istius di adducit, & adeo fuit famosa ista opin, quod Magister non praesumpsit ei contradicere, sicut patet in littera. Pro ista opin argueb ant sui desensores sic.

1 Illud, quod conditionaliter dimittitur, hoc non astante conditione reuertitur, & non intelligitur esse di missum: sed Deus non dimittit peccata, nisi sub hac conditione, vt ille, cui dimittit, videlicet praedicta a. peccata: ergo si aliquod praedictorum a fecerit, tunc peccata reuertentur Maior patet. Minorem probant auctoritatibus, quas Magister hic adducit.

2 Praeterea, quicunque facit contra remissionis complementum, fundamentum, & sacramentum, illius peccatum vel non dimittitur, vel si dimissum est, reuertitur; Sed habens fraternum odium facit contra remissionis complementum, puta, contra caritatem, quae operit peccata, apostatans a fide facit contra remissionis fundamentum, scilicet contra fidem, sed spernens confiteri, & poenitens se poenituisse facit contra remissionis sacrame itum: quia confessio, & contritio, sunt partes poenitentiae, quae est remissionis sacramentum: ergo &c. Vnde sic suit famosa ista opin aliquibus temporibus, quod praedicta sub his duobus versibus fuerunt comprehensa. Fratre vodit, apostata fit, spernitque fateri. Peeuituisse pr ger, pristina culpa redit.

Sed nec ista opinio stare potest. Quia cum amne peccatum mortale repugnet gratiae, & caritati, non apparet aliqua sufficiens ratio, quare propter haec quattuor peccata redeant ea, quae sunt dimissa, & non propter alia

Praeterea, cum isti dicunt, peccata reuerti, vel intel lipunt, quod reuertantur eadem numero, & hoc est impossibile: quia per misericordiam Dei ad nihilum redacta sunt: vel intelligunt, quod reuertantur non caden numero, sed eadem specie; tunc arguo sic.

lsta peccata de non esse procedunt ad esse: aut ergo Deus producit ea ad esse, & hoc non, quia qui facit peccatum, seruus est peccati, sicut ait Apostolus: & sic Deus esset seruus peccati, & mortalis peccator, quod est abiu dum etiam cogitare: aut homo, & hoc non, quia isti actus, scilicet fraternum odium, & sic de aliis quattuor, non sunt de sua natura inductiui peccati adulteri, parricidis, matricidii, & sic de aliis grauissimis peccatis, quae quandoque per peenitentiam creduntur esse dimissa

Ad primum dicendum, quod minor non est vera, quia Deus dat gratiam, & caritatem, quae formale repugnantiam labent ad omne mortale peccatum: & ideo absolute ad nihilum redit omne mortale peccatum praeexitens in subiecto, cui gratia, & caritas, & infunduntur, & per consequens simpliciter, & non sub predicta conditione remittuntur peccata, vera, & non ficta existente hominis poenitentia. Verum est bene, quod vita spiritualis per gratiam datur homini poenitenti sub conditione vitandi omne mortale peccatum, & non solum praedictam quattuor, de quibus isti loquuntur. Vnde sicut Deus dixit homini existenti in paradiso, quacunque hora come deris ex eo, scilicet de pomo prohibito, morte morieris sic etiam intelligendum est, quod Deus dicat poenitenti, cum illi gratiam viuificantem influit, quacunque hora peccatum mortale commiseris, spiritualiter morieris, & vita gratiae priuatus eris. Et ex hoc tamen non sequitur, quod aliquod peccatum dimissum formaliter, & perfecte reuertatur.

Ad secundum concedo maiorem, quantum ad primi membrum illius disiunctionis: quia pro tunc quando actualiter facit contra illa tria, tunc nullum peccatum eiremittitur. Et quia ad veritatem disiunctiuae propositionis sufficit alteram partem esse veram, ideo maior proposito est vera. Et licet etiam minor sit vera, tamen conclusio est falsa, quia virtute illarum praemissarum non sequitur gratia formae altera pars disiunctionis, scilicet quod peccata dimissa redeant, sicut ista opi intendit concludere, sed sequitur ista tota disiunctiua proposito scilicet quod vel peccata non dimittuntur, vel si dimissa sunt, reuertuntur, & tunc ista disiunctiua verificatur gratia primae partis, & non gratia secundae partis, quia illper se accepta est falsa, vnde sicut dicendo, omne cutrens mouetur, vel quiescit: Sortes currit: ergo Sortes quiescit non sequitur conclusio, quamuis ambae praemissae sint vo re: quia proceditur a pluribus causis Veritatis ad vnam: sec bene sequitur concluso disiunctiue prolata, scilicet quod Sortes, vel mouetur, vel quiescit: sic in proposito, &c

Opinio tertia est, quod in recidiuante post penitentiam peccata dimissa non redeunt formaliter, & secundum propriam existentiam, sed redeunt secundum aequipollentiam, quia ita vitiatus, & a Deo elvngatus erit er mortale peccatum, quo recidiuat, sicut si peccata preterita non essent sibi dimissa Et isto modo intelligunt illud verbum P. Iac. Qui ofsenderit in vno, factus est omnium reus

Sed etiam ista opin. irrationabilis esse videtur, qui secundum i a dicta, sequeretur, quod peccatum simplicis fornicationis, quo ille recidiuat, qui primo penituit de centum homicidiis, aeque illum hominem vitiaret, & a Deo elongaret, sicut fecerant illa cetum, vel mille homicidia prius, quam peniteret, quod omnino absurdun esse videtur. Nec verbum S lacobi est ad eorum propositum. Debet enim hoc verbum intelligi non quantum ad aequipollentiam vitii, & offensionis Dei, sed quantum ad sententiam poenae damni: quia poena damni, quae conn sistit in carentia visionis diuinae essentiae secudum se, ess omnibus decedentibus in mortali peccato communis siue plura, & grauiora habeant peccata: siue pauciora, & minus grauia Poena vero sensus est inaequalis, & varia secundum varietatem delictorum. Etiam in ipsa pena damni potest esse aliqualis inaequalitas, secundum quo vnus ex carentia diuinae visionis magis torqueatur. quam alter, prout videt, quod ex suis demeritis plura, & maiora sibi ipsi praestitit impedimenta respectu beatificae visionis.

Conclusio 2. est, quod peccata dimissa possunt dici re dire non in se, sed in sequentis peccati aliquali aggrauatione: Quia ratione annexae ingratitudinis aggrauatu aliquo modo peccatum recidiuationis. Et isto modo redeundi debent intelligi auctoritates, quas Magister pro secunda opinione hic adducit in littera.

Articulus 2

Utrum peccata dimissa per poenitentiam, redeant quo ad poenam recidivante ipso poenitente

ARTICVLVS II Vtrum peccata dimissa per poenitentiam, redeant quo ad poenam recidiuante ipso poenitente.

QVANTVM ad secundum artic. pono duas conclusiones Prima est, quod poena dimissa non reuertitur tota, u in se, & secundum se¬

1 Quia homo nonrequirit debitum primo dimissum propter debitum de nouo contractum: ergo nec Deus Antecedens patet: quia in lure ciuili dicitur, quod obligatio semel extincta, amplius non reuiuiscit. Consequentia etiam patet, quia non est minus miserice rs Deus quam homo, nec iura eiuilia sunt magis clementia, quam lex diui na

2 Praeterea, culpa dimissa non redit secundum se, ex go nec pena. Antecedens patet ex prima concluncne primi arti, consequentia etiam nota est: quia poena datur propter culpam, intelligendo de poena, de qua ad praesens loquimur

Sed contra istud sunt omnes illi, quorum opiniones sunt recitatae in praecedenti ar quia, sicut dicunt redire culpam: sic & dicunt, redire penam Sed de his non plu dicam: quia motiuis eorum responsum est in praedictis.

Sunt etiam alii, qui dicunt, quod licet in recidiuante peccata non redeant quo ad culpam, ramen redeunt quo ad poenam: Quia sicut patet in fuan Dominus seruum nequam, cui omne debitum dimiserat, tradidit tortoribus, donec redderet nouisfimum quadrantem: sic quamuis poen tenti Deus dimiserit debitum poenae, tamen si poenitens efficitur nequam per recidiuationem, tunc Deus requirit ab eo omnem poenam dimissam

Sed ista opinio non valet, quia non consurget dupletribulatio, vt dicit prophetatigitur si propter praecedentem contritionem, vel confessionem, vel satisfactionem Deus ipsi penitenti penam dimisit, antequam recidiuauit, de huiusmodi poena vlterius nihil re quiret.

Ad illud, quod adducunt de Matthaeo dicendum, quod illa au ctoritas, & omnes aliae consimiles, intelligendae de aggratiatione pene debitae pecrate recidiuationis: nam sicut illud peccatum aggrauatur aliquo modo rationi annexae ingratitudinis: sic etiam pena huic peccato debita grauior erit, quam esset, si huiusmodi peccatum annexam ingratitudinem non haberet.

Secunda conclusio est, quod si penitenti non fuit tota pena dimissa, antequam recidiuaret, tunc quamuis pars dimissa non exigatur vlterius: totum tamen residuum de huiusmodi pena totaliter exigetur: Quia hoc exigi diuina iustitia, quod nullum malum maneat impunitum malum enim culpae non trahitur ad ordinem vniuersi, nisi per penam, & ideo vniuersum non esset bene ordi¬ natum, si alicui modo culpae non corresponderet aliquod malum penae¬

Forte dicetur, si non exigetur a recidiuante de pena peccati remissi, nisi illa pars poenae, quae non est remissa, & de qua nondum satisfecit, tunc si moritur in peccato. quo recidiuauit, non punietur perpetuo in inferno pro illis primis peccatis, pro quibus adhuc satisfacere in pat te tenebatur. Sed consequens estralsum, quia in inferno est perpetua poena Probatio consequentiae, quia in contritione poena aeterna mutata fuit in penam temporalem, ergo residuum illius penae, quod manet post contritionem, erit temporate Si enim non esset temporale, tund non esset residuum poenae manentis post contritionem, sed esset tota pena peccatis debita ante contritionem, quia illa fuit aeterna, & haberet praedicta opinio propositum, quae ponit, quod peccatum per recidiuationem reuertatur, quantum ad totam suam penam

Respondeo negando consequentiam. Ad probationem dicendum, quod licet illa pars poenae, quae remansit secundum se, sit temporalis, sil tamen ille, qui tenetur eam sustinere, non complet eam in hoc mundo, & moritur in mortali peccato, tunc per accidens perpetuatur, puta ratione, qua coniungitur penae perpetuae debitae mortali peccato, in quo talis homo moritur, Simile apparet de veniali peccato, cui licet debeatur pena temporalis secundum se:tamen si post mortem hominis annexum fuerit peccato mortati, tunc per accidens, scilicet, ratione mortalis peccati annexi perpetuo punietur, supposito, quod nulla temporalis poena sit in inferno, sicut supponit instantia supradicta.

Articulus 3

Utrum causa (dato quod aliquo modo redeant) huiusmodi reditionis sit ingratitudo

ARTICVLVS III Vtrum causa (dato quod aliquo modo redeant) huiusmodi reditionis sit ingratitudo.

QVANTVM Ad tertium articulum primo videndum est quid sit ingratitudo, secundo de quaesito.

Dico ergo primo, quod ingratitudo est quaedam hominis ineptitudo, quae voluntarie contingit, quod debitas gratiarum actiones reddere negligit, vel oppositum huiusmodi actionum impendit ei, a quo libere beneficium prius accepit. Possunt etiam distingui 4. gradus ipsius ingratitudinis: quia aliqui sunt, qui acceptum beneficium non retribuunt, quando retribuere possunt, alit sunt, qui retribuere contemnunt: tertu, qui beneficium adeo peruipendunt, quod penitus obliuioni tradunt Quarti sunt, qui opere indebito etiam ipsum suum benefactorem offendere praesumunt Contra primos ait bern ser. 35: Sratiarum cessat decursus, vbi non fuerit recursus. Contra secundos ait Bern ser. 52. peruersi cordis est occasiones ingratitudinis inuestigare: nemo illud facit, nisi ille, qui etiam oratis est ingratus. Contra tertios ait bernm de diligendo Deo, vuperbiae est, & delictu maximum vti datis, tamquam innatis. Contra quartos ait idem Dern. super cant. Ingratitudo est ventus vrens, siccans fontem pietatis, rorem misericordiae, & fluenta gratiae.

Quantum est de quaesito in isto. 3 artic teneo breuiter conclusionem affirmatiuam, scilicet quod ingratitudo est causa reditionis peccatorum praecedenter dimissorum modo, quo dicuntur redire huiusmodi peccata, quia aggrauatio contingit in peccato recidiuationis ratione, qua recidiuans ingratus est de praecedenti beneficio, quo Deus eum absoluit a peccato: sed peccata dimissa non reuertuntur in se, sed solum in sequentis peccati aggrauatione, ergo &c. Maior patet, quia quanto maior in recidiuante fuerit ingratitudo, tanto magis sui eccati accumulatur aggrauatio. Minor etiam patet ex dictis in 1. articulo.

Articulus 4

Quid sit sacramentum et quia res sacramenti in poenitentiae sacramento

ARTICVLVS IIII Quid sit sacramentum, & quia res sacramenti in poenitentiae sacramento.

QVANTVM ad quartum articulum est aduertendum, quod in sacramento ponitentiae est tria comsiderare, scilicet exteriorem actionem, interiorem contritionem, & peccati remissionem. Et secundum hoc po no triplicem conclusionem.

Prima est, quod poenitentia, quantum ad actus exteriores, qui sunt actus confitentis, & actus sacerdotis absoluentis, & satisfactionem iniungentis, est sacramentum tantum.

Secunda conclusio est, quod peccati remissio est res sacramenti tantum.

Tertia conclusio est, quod interior poenitentia, scilicet contritio est sacramentum, & res sactamenti; est enim sactamentum respectu remissionis, sed est res sacramenti respectu exterioris actionis tam confitentis, quam etiam absoluentis hic non insisto, quia ista satis hic patent in litter a.

Ad argumentum princ. potest dici, quod non est simi le de seruo manumisso &c. quia maioris clementiae est ex diuina, quam humana. vel potest dici, quod sicut manumissus peccans contra dominum suum, retruditur non in eandem seruitutem numero, sed specie, nec ex eadem causa, qua primo, sed ex noua causa, puta ex nouo crimine, quo offendit dom num suum: sic recidi uans relabitur in seruiturem peccati, non tamen in eadem numero, in qua prius erat, antequam peniteret, nec ex eadem causa, sed ex peccato pro nunc de nouo perpetrato: & ideo non oportet, ratione huius seruitutis, re dire peccata, quae prius suerunt dimissa, & in hoc terminatur tractatus de poenitentia.

PrevBack to TopNext