Text List

On this page

Circa textum

Prev

How to Cite

Next

Circa textum

Circa textum

DISTINCTI O. xIII preuissima bitius distinctionis duusio, in qua agitur de extrema onctione.

RAETER praemissa. Postquam Magister determinauit de 4 sacramentis, scilicet de baptismo, confirmatione, fucharistia, & poenitentia; nunc prosequitur de 5 sacramento, puta de vnctione extrema, & diuiditur in duas partes, quia primo tracta de istius sacramenti institutione secundo de eius iteratione, vel administratione, ibi. Quaerunt aliqui : Prima in duas quia primo ostendit istius sacramenti causae subiectiuae materialem conditionem. Secundo, innuit causae institutiuae specialem autenticationem, ibi, Hoc sacramentum: & haec in duas, quia primo tangit causas, a quibus institutum est istud sacramentum instrumentaliter. Secundo tangit causas, propter quas institutum est finaliter, ibi, Duplici ex causa. Sequitur illi pars, Quaerunt aliqui: & diuiditur in duas partes, secundum quod circa iterationem istius sacramenti Magister recitat duas opi. Secunda incipit, ibi, Quidam autem de omni sacramento. Et haec est diuisio, & sententia istius 22 distin in generali circa quam in speciali quae ro hanc quae stionem.

PrevBack to TopNext