Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO. XXIIII Tractatus de sacramentis commimemstatum ecclesic iuuantibus generalis diuisio, ac praesentis distinctionis aperta subdiuisio, in qua de facramento on dinis exacte pertractatur.
VNC ad considerationem. Postqua Magister tractauit de3. sacramentis respicientibus in specia i vtilitatem fidelis personae : nunc incipit tractare de duobus sacramentis valentibus in generali pro statu totius Ecclesiae. Et diuiditur in duas partes: nam primo tractat de sacramento erdinis, quod valet ad fidelium generationem spiritualem. Secundo de sacramento matrimonii, quod pertinet ad eorum gene rationem naturalem, ibi, Cum alia sacramenta. Prima n duas: nam primo considerat de ordinum distinctione: Secundo considerat de eorum collatione, ibi, Solet etiam quaeri Prima in duas: quia primo agit de quibusdam dispositonibus sactamentum ordinis praecedentibus Secundo de officiis, & dignitatibus huiusmodi sacramentum consequentibus, ibi, Sunt & alia Prima in duas; quia primo insinuat huiusmo di dispositones sacramentum ordinis ordinare praecedentes Secundo de clarat, qualiter istud sacramentum comprehendit diuersos ordines, ibi, Hostiarii. Prima in tres: quia primo Maister ostendit, quid requiritur ex parte animae; Secundo, quid ex parte totius personae; Tertio, quid requiritur in corpore Ostendit enim, quod ordinandus debet habere in anima spiritus sancti gratiam, in persona tota doctrinam, & honestam vitam, & in capitis tonsura clericalem coronam, vecunda, ibi, Tales autem Tertia, ibi, Corona decus regale. Sequitur illa pars, Hostiarii Et diuiditur in 7. partes, secundum quod Magister tractat de 7 on dinibus, quorum primi quattuor dicuntur ordines minores, tres autem sequentes dicuntur ordines maiores. Et partes patent inlittera. Sequitur illa pars, cunt & alia. Et diuiditur in duas partes: nam primo tangit sacramentum ordinis consequentia ad dignitatem pertinentia. Secundo tangit nomina quaedam officia specialiter exprimentia, ibi, vates a vi mentis Prima in duas; nam primo tangit de Episcopali dignitate, Secundo de illius dignitatis distinctione, & diuersitate, ibi, Or do autem. Haec diuisio, & per consequens sen tentia istius 23. dist. n generali, circa quam quaero in speciali
On this page