Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An extrema vnctio sit sacramentum.

Quaestio I An extrema vnctio sit sacramentum.

VTRVM extrema vnctio sit sacramentum.

Videtur, quod nonQuia quodlibet sacramentum videtur habere vnum determinatum effectum: sed extremae vnctionis non est vnus effectus, ergo &c. Maior patet, quia ab vnitate effectus arguitur vnitas causae: igitur quod non habet vnum effectum sacramentalem, non est vnum sacramentum. & per consequens non est sacramentum: quia secudum Doe, omne quod est, ideo est, quia vnum numero est Mi nor etiam patet, quia duo sunt effectus valde differetes ipsius extremae vnctionis, vt apparet in Epist. lac. scilicet infirmitatis corporalis alleuiatio, & ipsorum pecca torum remissio.

Contra illud, quod est spiritualis medicina ordinata n remedium peccatorum, hoc vere est sacramentum: extre ma vnctio est huiusmodi, ergo &c. Maior patet ex dictis Hug. de 8. Vict. minor etiam apparet ex dictis S. lac. 5. c. suae canonicae.

Hic primo, videndum est de principali quaesito. Secundo de causis extremae vnctionis. Tertio de eius effectibus. Et quarto de eius ordinata dispensatione.

RESOLVTIO. cum extrema vnctio ad spiritualis morbi cur ationem ordinata sit, vere erit sactamentum: Et cum sit vnum de septem sacramenris nouae legis, const at huiusmodi saccamentum fuisse inflitutum a chyisto, cuius materia propria dicitur esse oleum olinae, forma vero secundum ritum Nemanae etcesiae, ista, v: delicet per istam sanctam vnctionem, & suam piissimam misericordiam parcat tibi Deus quicquid eculis deliquirti ec

Articulus 1

Utrum extrema unctio sit sacramentum

ARTICVLVS I Vtrum extrema vnctio sit sacramentum.

QVANTVM ad primum articulum, cum queritur, vtrum extrema vnctio sit sacramentum, pono duas conclusiones,

Prima est, quod huiusmodi vnctio vere est sactamentum, quia illud, quod per se, & immediate ordinatur ad urationem morbi spiritualis, hoc est sacramentum vere, & non solum sacramentale: extrema vnctio est huiusmodi, vt apparet hic in litera Maior etiam patet, quia icet illud, quod ordinatur ad sacramentum, & mediante sacramento, ordinatur ad huiusmodi curationem, non sit sacramentum, sed tantum sacramentale, sicut apparet de exorcismo, & catechismo, quae, mediante baptismo, ordinantur ad regenerationem hominis, & ad curationem morbi spiritualis, propter quod non dicuntur sacramenta, quamuis dicantur sacramentalia: tamen ilud, quod secundum se, & immediate ordinatur ad huiusmodi curationem, hoc vere est, & dicitur sacramentum.

Forte dicetur contra minorem sic. lllud, quod est medicina corporalis, hoc secundum se, & immediate non ordinatur contra morbum spiritualem: sed vnctio extrema videtur esse medicina corporalis, quia Apostoli pleo vnxerunt infirmos, & sanabantur, vt patet in fuangelio. Patet etiam ista minor laco. 5.

Respondeo, quod istud sactamentum principaliter, & per se ordinatur contra spiritualem infirmitatem, hotamen non obstante, ordinatur contra infirmitate corporalem ex consequenti, quia quandoque infirmitas con poralis causatur ex infirmitate spirituali, sicut patet in glo. 10. 5. vbi Saluator ait ad illum, quem curauerat, vade, & amplius noli peccare, ne deterius tibi contingat: Propter quod Innors extra de poe. & re. cum infirmitas praecipit medicis corporum, vt cum eos ad infirmos vocari contigerit, ipsos ante omnia moneant, & inducant vt medicos aduocent animarum, vt postquam fuerit infirmo de spirituali salute prouisum, ad corporalis medicinae remedium salubrius procedatur, cum causa cessante, cesset effectus. Et idem districte praecipitur ipsi medicis in constitutionibus Clementinis.

Ad solutionem igitur argumenti dicendum, quod maior est intelligenda de tali medicina corporali, cuius principalis effectus est sanitas corporis, & non ex consequenti, sicut est in proposito.

Conclusio secunda est, quod extrema vnctio est vni sacramentum, quia si esset plura sacramenta, tunc non essent tantum 7. sacramenta. consequentia patet, quis praeter extremam vnctionem sunt alia sex sacramenta vt superius est declaratum, falsitas etiam consequentis patet ex communi doctrina, quae habetur in sancta Dei Ecclesia.

2 Praeterea, fi non esset vnum sacramentum, hoc maxime videretur pro tanto, quia quando istud sacramentum infirmo administratur, tunc fiunt plures vnctiones sed hoc non obstat, quia sicut baptismus est vnum sacramentum, non obstante, quod cum aliquis baptixatur, plures fiant immersiones: Sic istud est vnum sactamentum, non obstante, quod cum infirmus inungitur, plures fiant inunctiones.

Forte contra istud dicetur, quod vnitas cuiuslibet rei consistit in vnitate formae, sed forma verborum in isto si cramento saepius iteratur, puta, in qualibet vnctione, qua vngitur infirmus, in oculis, in naribus, in labiis, in auribus, in manibus, in pedibus, & in renibus, ergo non videtur esse vnum sacramentum.

Dicendum, quod cum sacramentum sit sacrae rei signum vnitas sacramenti consistit in vnitate signi. Et quia plura, & diuersa possunt coniungi in ratione vnius signi prout alias declaraui: ideo non obstante praedicta diue sitate vnctio extre ma est vnum sacramentum.

Ad formam etiam argumenti dicendum, quod lices maior sit vera, loquendo de rebus, non tamen de signis;

Vel dicendum, quod licet maior sit vera, loquendo de forma totius, non tamen de forma partis: licet enim hoc indiuiduum humanum sit vnus homo vnitate forma totius: magnam tamen habet diuersitatem in partibus sicut apparet in carne, & sanguine, ossibus, & neruis: sic licet in proposito sint diuersae vnctiones, & diuersae orationes, ista tamen omnia habent vnam formam totius; prout vniuntur in ordine ad vnum finem. De ista etiam vnione sacramenti dictum est superius dist. 8. in solutione argumenti principalis.

Articulus 2

De causis extremae unctionis

ARTICVLVS II De causis extremae vnctionis.

QVANTVM ad secundum articulum 4. sunt videnda secundum quadruplex genus causae, & primo de genere causae efficientis, seu instituentis istius sacramenti.

Et quantum ad hoc dico, quod Dominus lesus Christus per se ipsum instituit istud sacramentum: quia, vt alias declaraui, ipse instituit omnia sacramenta nouae legis: er. go instituit istud sactamentum. consequentia patet, quia istud est vnum de sacramentis nouae legis. Antecedens etiam quo ad praesens probo sic. lllorum institutio, qua principaliter respiciunt aliquam lege, principaliter spe¬ ctat ad legislatorem illius legis, sed 7. sacramenta, de quibus tractatur in isto. 4 lib principaliter respiciunt lepem nouam, seu Euangelicam, cuius legislator est Dominus lesus Christus : ergo &c. Et confirmatur, quia a quo sacramenta habent virtutem, & efficaciam, ab illo sunt instituta: sed omnia sacramenta a Christo habent virtutem, & efficaciam, & a nulla creatura citra Christum, vt notum esse debet apud quemlibet fidelem, ergo &c.

Sed contra istud est quaedam opin. quae ponit quod Christus per seipsum non instituit istud sacramentum sed ipsis Apostolis commisit instituendum. Et isti videt tur habere Magistrum hic in littera pro se, vbi expresse dicit, quod istud sacramentum ab Apostolis fuit institutum

2 Praeterea, in fuan fit mentio de illis sacramentis quae Christus instituit per seipsum, sed de isto sacramento nusquam fit mentio in Fuang. ergo &c

3 Praeterea, omne sacramentum, quod Christus instituit, illius executionem commisit suis discipulis, vt appa tet de baptismo, Fucharistia, & poenitentia: sed nusquam legitur istius sacramenti execunionem commisisse discipulis, ergo &c

Sed istud non valet, quia quod quis per alterum facit per se ipsum fecisse videtur, vt patet in multis locis lutis canonici, & ciuilis: ergo dicere, quod Christus per seipsum non instituerit istud sacramentum: & tamen ipsu instituerit per Apostolos, est contradictoria implicare

2 Praeterea, quando Apostoli promulgauerunt istud sacramentum, vel hoc fecerunt tamquam auctoritate Christi institutum, vel auctoritate propria ipsorum Apostolorum. Si primo modo, tunc habemus intentum: quia il se per se, & proprie alicuius rei institutor, cuius auctoritate hoc denunciatur, est tenendus. Si secundo modo tunc auctoritate Ecclesiae posset istud sacramentum reuocari, & annullari, quod nullus sanae mentis diceret, consequentiam probo, quia auctoritas Apostolorum ess auctoritas Ecclesiae : sed quod auctoritate Ecelesiae potest institui, hoc auctoritate Ecclesiae potest destitui¬

Praeterea, cum isti dicunt, qued Christus commisit Apostolis istud sacramentum instituendum, vel ipsi intelligunt istam commissionem fuisse determinatam, & non mutabilem, vel contingentem sic, scilicet quod in corum potestate esset istud instituere, & non instituereSi primo modo, tunc ipsa commissio fuit institutio, & per consequens Christus immediate ipsum instituit. Si enim Imperator decreuisset immutabiliter aliquid esse faciendum, & hoc suo haliuo indicaret exequendum, & denunciandum, quamuis baliuo deberet attribui illius facti executio: tamen eius institutio esset ab Imperatore: sic in proposito &c. Si secundo modo, tunc Ecclesia posset mutare istud sacramentum, quia quod quantu ad suum esse, & non esse est positum in arbitrio principum Ecclesiae, hoc auctoritate Ecclesiae potest destitui, & abrogari, hoc autem est inconueniens, ergo &c

Ad primum cum dicitur Magister esse pro ista opinio ne, nego : cum enim dicit Magister istud sacramentum esse ab Apostolis institutum, intelligendum est instrumentaliter, & executiue. & non principaliter, & auctori tatiue, quia sic istud sacramentum vna cum ceteris sacramentis nouae legis immediate fuit a Christo institutum

Ad secundum dicendum, quod non est bona conseuentia, qua infertur aliquid non esse a Christo, quia non est scriptum in Euangelio, sicut declarat Inno in lib, de celebratione missarum. Et hoc etiam patet loan. vlt. vbi dicitur: Sunt autem, & alia multa, quae fecit lesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum posse capere eos, qui scribendi sunt, libros

Et eodem modo dicendum est ad 2. Posset etiam dici, quod minor istius rationis, ac etiam praecedentis rationis non est vera: quia Mar. 8. scribitur, quod Apostoli oleo vnxerunt infirmos, & sanabantur. Sed non est dubium, quod hoc fecerunt Apostoli ex Christi iussione. Vnde sicut bapticauerunt, Christo iubente: sic etiam infirmos inunxerunt, ipso praecipiente, vt videtur.

De causa materiali dico, quod suit oleum non qualecunque, sed oliuae. Quod enim oleum sit matetia istius sacramenti, patet Iac. 5. c. Quod autem ol uae, probo: quia inter omnes liquores olei, olcum oliuae obtinet princiatu, & ideo quandocunqe in scripturis absolute dicitur, oleum sine additione, tuc semper debet intelligi de olec oliuae. Alii autem liquores olei cum additione, & non absolute nomine olei proferuntur, puta, dicedo, oleum nucum, oleum papaueris: & sic de aliis.

Forte dicetur, quod vbi maius imminet periculum, ibi magis commune debet esse remedium, sed in extremo nortis maius est periculum hominis, & oleum oliuae non habetur in omnibus terris: ergo &c

Respondeo, quod licet oleum oliuae non crescat in omnibus terris, tamen a nulla terra habitabili est tantum elongatum, quin de facili possit ad ipsam transportari: ergo &c

Quantum ad causam formalem, quae est forma verborum, quibus traeditur istud sacramentum, dico, quod secundum vsum Homanae Ecclesiae, sacerdos in vnctione oculorum debet dicere, Per istam sanctam vnctionem, & suam piissimam misericordiam induigeat tibi Deus quicquid oculorum vitio deliquisti. Etiam eadem verba epetat vngendo nares, addendo quicquid narium vitio deliquisti. Et sic de aliis mebris vngendis, scilicet labiis, auribus, manibus, pedibus, & renibus Sed contra istud est quaedam opi quae dicit, quod nulla forma est de necessitate istius sacramenti 1Quia nulla forma eodem, & eodem modo seruatur de necessitate apud omnes Christianos in tradendo istud sacramentum, ergo nulla forma verborum est de necessitate istius sacramenti Consequentia patet: quia ad oppositum consequentis sequitur oppositum antecedentis Patet etiam antecedens, quia multae Ecclesiae non vtuntur praecise verbis praedictis, sed aliis. Vnde, vt refertur, in Ecclesia Ambrosiana sacerdotes vtuntur oratione indicatiua dicentes, vngo hos oculos oleo sanctifica. to in nomine patris, & filii, & spiritus sancti. Haec autem oratio est totaliter alia a praedicta, quia haec est indicatiua: praedicta vero est deprecatiua

2 Praeterea, forma verborum predicta non inuenitur tradita a Christo, nec ab Apostolis : ergo non est de necessitate sacramenti. Consequentia patet: quia quando forma est de necessitate sacramenti, tunc debet tradi forma ab eo, qui instituit sacramentum antecedens se se patet.

3 Praeterea, formae verborum in omnibus aliis sacramentis sunt orationes indicatiuae: ergo dato, quod aliqua forma sit de necessitate istius sacramenti, illa non est oratio deprecatiua, sed potius indicatiua. Antecedens patet, discurrendo per singulas formas ceterorum sacra mentorum. Consequentia etiam patet: quia non apparet ratio, quare forma istius sacramenti minus debeat esse indicatiua, quam quaecunque alia forma cuiuscunque alterius sacramenti: ergo &c

Sed ista opi. a conmunibus doctoribus reputatur erronea: & ideo a nullo catholico estteneda. Derogat, enim sta opi. effectui huius sacramenti: quia sacramenta nouae legis efficiunt, quod figurant: Sed istud efficere non potest eis competere praecise ratione materiae, nisi materia determinetur, & applicetur per determinatam formam verborum: ergo &c

2 Est etiam ista opin contra August. qui ait, Accedi verbum ad elementum, & fit sacramentum. Est etiam contra Magistrum qui dist. 1. huius lib. 4. ait, quod in omnibus sacramentis nouae legis omnem esse res, & verba.

Ad primum dicendum, quod eadem forma verborum debet seruari apud omnes Christianos in conferendo istud sacramentum, quantum ad illa verba, quae inteprant illam orationem deprecatiuam, quae profertur sevundum vtum Homanae Ecclesiae: & ideo nego antece¬ dens quia illud, quod sentit, &tenet Romana Eeclesia de omnibus ecclesiasticis sacramentis, hoc quilibet Christianus sentire, & obseruare tenetur, sicut districte praecipitur extra de h reti c. Ad abolendam

Ad probationem dicendum, quod licet aliquae Ecclesiae addant quedam alia verba praecedenter, vel subseuenter se habentia ad illam orationem deprecatiuam uae pro forma verborum profertur in Romana Ecclesia, tamen propter hoc non dimittunt, nec omittere debent iam dictam orationem: quia verba illius orationis sunt de essentia istius sacramenti: & ideo dato, quod in ccclesia Ambrosiana sacerdos premittat haec verba, vngo hos oculos &c.tamen propter hoc non debet om- mittere formam praedictam a homana Ecclesia obseruatam Sicut enim aliqui sacerdotes, absoluendo confitentem, praemittunt aliqua, quae sunt de congruitate, & non de necessitate absolutionis, sicut est haec oratio, Misereatur tui &c. Et haec, Indulgentiam & absolutionem &c. &tamen, propter praemissionem istorum, ipsi non debent dimittere verba absolutionis, quae sunt de necessitate, & essentia sacramenti: sic in proposito &c

Ad secundum dicendum, quod consequentia non est vera: quia, sicut dicit Inno de missarum celebratione, multa receperunt Apostoli a Christo, & Ecclesia ab Apostolis, quae tamen non fuerunt redacta in scriptis, ad quorum autenticationem sufficit illorum vsus a temporibus Apostolorum in Ecclesia continuatus. Etiam a tecedens non est vsquequaque verum: quia lac. sais datur intelligi ista oratio deprecatiua, cum dicituri nfirmatur quis in vobis, inducat praesbiteros Ecclesiae., & orent super eum, vngentes eum oleo in nomine Domini, & oratio fidei saluabit infirmum, & alleuiabit eum Dominus; etsi in peccatis sit, remittentur ei.

Ad tertium nego consequentiam. Ad probationem, cum dicitur, quod non apparet ratio, quare &c, nego. Ratio enim quo ad hoc est satis apparens, vel euidens, prout talis materia patitur rationem euidentem. nam suscipiens sacramentum extremae vnctionis est propriis viribus destitutus, indigens aliorum deprecatione, & existimatur exire de soro Ecclesiae, & intrare forum Dei: ideo rationabile esse videtur, quod forma verborum, secundum quam traditur istud sacramentum, sit oratio deprecatiua, per quam ille, cui confertur sacramentum, misericordiae Dei suppliciter, ac deprecatiue commendetur. Est etiam alias illa forma satis rationabilis: quia per hanc formam verborum tagitur primo acramentum, cuius est forma: cum dicitur, per hanc vnctionem sanctam. Iy sanctam non est de essentia formae.¬ ed adiectum de congruo, quia aliqua esse supponunt, & aliqua non. Tangitur secundo virtus, quae operatur in sa tramento, cum additur: per suam piissimam misericordiam. Et tertio tangitur effectus istius sacramenti ex di uina misericordia causatus, vel causandus in eo, qui suscipit satramentum, cum vltimo postponitur: indulgeat tibi Deus &c Quae autem sit causa finalis istius sacramenti, patebit in 3 art. quia effectus cuiuslibet sacramenti est finis eius immediatus.

Articulus 3

De effectibus extremae unctionis

ARTICVLVS III. De effectibus extremae vnctionis.

QVANTVM igitur ad tertium articulum dicendum, quod sicut Magister hic in littera concludit ex dictis D. lac: duplex est effectus istius sacramenti, quorum vnus est peccatorum remissio, alter est corporalis infirmitatis alleuiatio. Istorum primum respicit istud sacramentum, taquam principalem effectum, secundum respicit est consequenti: Et sic habemus in proposito tres conclusiones.

Prima est, quod istud sacramentum valet ad spirituaem sanitatem eius, qui suscipit ipsum

Quia illud, quo peccata remittuntur, & reliquiae peccatorum aliquo modo tolluntur valet ad spiritualem hominis sanitatem: sed istud sacramentum est huiusmodi. Maior est nota de se: minor etiam patet, quantum ad primam partem ex dictis Apostoli lac cum ait. Etsi it peccatis fuerit remittentur ei. Patet etiam, quantum ac secundam partem, quia multi sancti homines receper unt & etiam in futurum recipere poterunt istud sacramentum, qui nullum habet peccatum pro tunc, quando iltud sacramentum recipiunt, ergo saltem tunc istud sacramentum sanat a reliquiis peccatorum Da oppositum, tunc in talibus hominibus istud sacramentum non hab: ret aliquem specialem, & determinatum effectum, quod in conueniens esse videtur,

Forte contra istud dicetur, quod Toan. Apostolus ait, Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, & veritas in nabis non est: ergo non videtur, quod aliquis homo ita sanctus sit, quod nullum peccati habeat, cuius oppositum tu hic assumis

2 Praeterea, baptismus, & poenitentia valent ad remittendum omne peccatum: Sed frustra ordinantur plura re media, vbi sufficiunt paucioratergo non videtur, quod istud sacramentum sit in remedium peccatorum.

Praeterea, si isto sacramento peccata remitruntur, & reliquiae peccatorum tolluntur, tunc non minus istud sacramentum deberet dari sanis, quam infirmis: Sed consequens est falsum, vt apparet de esus vsu communi: quia non debet dari, secundum consuetudinem, nisi infirmis & etiam talibus infirmis, de quorum conual escentia dubitatur prob atio consequentiae, quia vbi aequalis, vel maior est morbus, & vbi aequalis, vel maior est indigentia medicinae, ibi aequaliter, vel magis debet fieri adhibitio medicinae; sed sani non minus, sed magis laborant morbo peccatorum, & reliquiarum eorum, nec minus indi gent medicina horum remissiua, vel curatiua, quam infirmi, ergo aequa ratione, vel potiori deberet istud sucra meutum ministrari sanis, sicut infirmis, si minor assumpta pro ista conclusione esset vera

Ad primum nego consequentiam quia antecedens potest esse verum, falso existente consequente, quamuis enim aliquis sanctus homo sit sine peccato, tamen quia hoc de certo non constat sibi, nescit enim homo, vtrum dignus sit odio, vel amore: ideo si diceret se esse sine nec cato, iam ipso suo dicto caderet in peccatum, quia affirmaret illud, quod sibi de eerto non constaret : Propter quod dixit Apostolus Paulus: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum, quasi dicat, Possibile est me habere huiusmodi culpam, de qua propter meam nescientiam non habeo conscientiam.

Ad secundum dicendum ad minorem, quod licet sit vera, vbi pauciora remedia aeque bene sufficiunt, sicut plura: est tamen falsa, vbi non aeque bene sufrciunt: sic autem est in proposito: Nam licet in necessitatis attici lo vera poenitentia sufficiat ad consequendam salutem, tamen si tempus affuerit adhibendi istud sacramentum, remittuntur venialia, ratione cuius remissionis breuiatur hominis purgatorium

Ad tertium nego consequentiam Ad probationem dicendum, quod cum istud sacramentum sit quaedam spiritualis curatio, ideo suam significationem debet habere in illo, cui confertur: talem autem significationem habet in infirmo, qui indiget curatione, & non in sano, qui non indiget corporali curatione Et ideo licet sit maior quandoque necessitas spiritualis sanationis in sano, quam in infirmo, tamen quia huiuimodi sacramenti representatio, vel significatio deficit in sano, & non in infirmo, ideo institutum est, vt istud sa tramentum non detur sanis, sed infirmis. Sufficienter ptiam prouisum est sanis per alia sacramenta, quorum vsu, & perceptione ipsi ab omni peccato, ac etiam a poena peccati poterunt expurgari

Conclusso secunda est, quod istud sacramentum, valet ad recuperandam sanitatem corporalem, maxime quando ex tali corporali sanitate non impeditur sanitas spiritualis. Prima pars istius conclusionis probatur: quia scriptura sacra mentiri non potest: Sed sacra scriptura ex ore De at. laco, prolata, pronumciando istud sacramentum, ait, Oratio fidei saluabit infitmum, & alleuiabit eum Dominus Patet etiam secunda pars istius conclusionis: quia, vt plurimum moriuntur homines postquam sunt nuncti: ergo ad saluandam sacram scripturam, seu veritatem sacrae scripturae oportet illam propositionem, qua dicitur, Dominus alleuabit infirmum, accipere sub illa conditione, quod corporalis alleuiatio, seu sanitas non deroget spirituali

Conclusio tertia est, quod sanitas spiritualis est princ palis effectus istius sacramenti; sanitas autem corporali. est eius effectus accessorius, & quasi ex consequenti

Quia sacramentum nouae legis semper principalem consequitur effectum suum in eo, qui digne, & non ficte recipit huiusmodi sacramentum: Sed multi sancti viri, recipientes istud sacramentum, moriuntur, & non consequuntur per istud sacramentum sanitatem corporalem; ergo sanitas spiritualis, & non corporalis erit principalis effectus huius sacramenti.

Forte dicetur, quod minor istius rationis destruat secundam conclusionem: quia corporalis sanctitas vir sancti non impedit, sed promouet eius spiritualem sanitatem: sed per sacramentum extremae vnctionis vir sanctus quandoque non consequitur corporalem sanitaten vt dicitur in ista minori propositone: ergo quandoquo sacramentum extremae vnctionis non valet ad recuperandam corporalem sanitatem, posito, quod huiusmodi corporalis sanitas non impediat, sed potius promoueal spiritualem sanitatem, cuius oppositum affirmatur acenclusione.

Hic possum dupliciter respondere: Primo, quod si maior istius instantiae intelligitur vniuersaliter, tunc est falsa: quia in multis viris sanctis corporalis sanitas praestiti impedimentum sanitati spirituali, sicut expresse patet in legenda. ier qui multas tentationes passus fuit, quas non sensisset, si corporalem sanitatem non habuisset, Etiam ait Apostolus, quod virtus in infirmitate perficitur. 1intelligitur particulariter, sicut etiam debet intelligi, cum sit indefinit, nam indefinita aequipollet particulari, secundum doctrinam libus priorum, tunc nihil concluditur, quia etiam minor est particularis: ex puris autem particularis nihil sequitur, vt patet in eodem lib

Secundo potest dici, quod spiritualiter in proposito maior non est vera, supposito, quod Deus talem hominem sanctum praedestinauerit ad certum gradum sancti tatis, quia postquam aliquis adeptus est supremum gradum sanctitatis sibi praedestinatum a Deo, tunc nulla corporali sanitate eius sanctitas ad vlteriorem gradum potest promoueri: sed quilibet electus in hora mortis suae attingit supremum gradum sanctitatis, ad quem est praedestinatus ergo non videtur, quod secundum legen communem eius sanctitas per corporalem sanitatem valeat vlterius promoueri

Forte dicetur istud repugnare his, quae dixi lib. 1. distin. 17. vbi posui, quod caritas viatoris possit augeri in infinitum.

Respondeo, quod ibi loquebar de potentia Dei ab soluta, hic autem loquor de potentia Dei praedestinati ua, quae est potentia ordinata: & ideo in his dictis nulla est repugnantia.

Articulus 4

De ordinata dispensatione extremae unctionis

ARTICVLVS IIII De ordinata dispensatione extremae vnctionis.

VANTVM ad quartum articulum duo sunt vi eodenda

Primo, quis sit idoneus, & debitus minister conferendi istud sacramentum. Secundo, vtrum idem homo in pluribus infirmitatibus, & etiam in eadem diu durantu licite possit istud sacramentum saepe recipere.

Et secundum hoc pono duas conclusiones. Prima est, quod solus sacerdos est istius sacramenti idoneus d spensator: quia conferre sacramentum, cuius

effectus est remissio peccatorum, solis conuenit sacerdotibus: Sed effectus istius sacramenti est peccatorum re- missio, vt patet ex dictis.

Forte dicetur, quod oratio boni laici est efficacior, quam mali sacerdotis: sed essic acia istius sacramenti consistit in oratione, cum eius forma sit oratio deprecatiua, sicut dictum est in 2 ar. erro videtur, quod bonus laicus melior, & magis idoneus sit dispensator istius sacramenti, quam malus sacerdos

Respondeo, quod de oratione possumus dupliciter loqui, Vno modo, vt est publica conueniens alicui ex officio; Alio modo, vt est priuata conueniens alicui ex vitae merito Primo modo maior est falsa, licet secundo modo sit vera: Et ideo in proposito maior est neganda: quia sacerdos dicens orationem, qua confert istud sacra mentum, quae oratio sibi conuenit ex officio, orat in per sona totius Ecclesiae & ideo, vt sic, eius oratio est efficacior oratione cuiuscunque laici, qui orat tamquam persona priuata, & singularis

Conclusio secunda est, quod istud sactamentum licite poterit iterari: quia sacramentum non derelinquens effectum perpetuum, & indelebilem licite potest iterari: sed istud sacramentum est huiusmodi, quia nullum effectum indelebilem imprimit recipienti: ergo &c. Maior patet, quia illa sola causa communiter assignatur, quare baptismus, confirmatio, & ordo, non debent iterari, quia in illis tribus sacramentis confertur recipienti character indelebilis Minor etiam patet ab opposito sensu, quia in collatione istius sacramenti non consertur charactet ipsi recipienti, pro vt communiter omnes concedunt.

Forte dicetur contra minorem istius ra ionis, quod saepe contingit, quod alicui homini istud sacramentum suscipienti confertur gratia, vel augmentum gratiae, qui immediate moritur suscepto sacramento: ergo isti sacra mento conuenit habere perpetuum effectum, & indelebilem, Co sequentia patet: quia nullus post morte perdit gratiam, in qua decessit.

2 Praeterea, extremum vitae hominis est vnum tantum, nec potest multiplicari: ergo extrema vnctio vnius homims debet esse vna, & non debet iterari. Antecedens patet: quia extremum vitae est finis vitae, sed vnius vita vnus est finis. Patet etiam consequentia, quia extrema vnctio correspondet extremo vitae.

Ad primum dicendo nego consequentiam, loquendo de eo, quod per se conuenit isti sacramento, & non per accidens

Ad probationem dicendum, quod illa indelebilitas gratiae per accidens recipit sacramentum vnctionis, quia si per se causam haberet istud sacramentum, tunc cuicunque conferretur gratia mediante isto sacramento, illi indelebiliter conferretur, quod est falsum: quia tunc quilibet, qui isto sacramento gratiam reciperet, ille confirma tus esset in gratia, quod est falsum, vt de se patet. vnde illa indelebilitas non contingit ratione sacramenti, sed ratione status, in quo incipit esse homo, vel anima hominis: quia sic Deus ordinauit, vt in illo statu, scilicet post hanc vitam nullus perdat gratiam

Ad secudum dicendum, quod e tremum vitae potest dupliciter accipi; Vno modo, in re; Alio modo, in huma na reputatione. Primo modo antecedens istius instantiae est verum cum sua probatione, sed non secundo modo, quia idem homo etiam in eadem infirmitate, si diuturna est, saepius potest ad talem debilitate venire, quod verisimiliter humana opinione videtur, quod quasi immediate debeat mori Cum igitur extrema vnctio sit dam da homini in extremo vitae laboranti, accipiendo extre mum humana reputatione: ideo neganda est consequentia. Ad probationem consequentiae dicendum, quod extrema vnctio correspondet extremo vitae non praecise secundum rem, sed secundum ordinatam humanam exstimationem, & secundum desiderium, ac indigentiam infirmantis

Ad argumentum principale dicendum, quod lices maior sit vera, loquendo de effectu principali:tamen nihil repugnat, quin vnum sacramentum possit habere vnum effectum principalem, & cum hoc alium effectu ex consequenti: sic autem est in proposito, vt patet ex praedictis in pluribus locis istius conclusionis

PrevBack to TopNext