Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO. XXVI. Tractatus de sacramento matrimonij vtilis diuisio, ac praesentis distinctionis non obscura subdiui sio, n qua tum de ustitutione, tum de si giificatione huius sacramenti prin cipaliter peragitur.

VM alia sacramenta. Postquam Magister determinauit de sex sacramentis nouae legis, & specialiliter in distinctionibus duabus immediate praecedentib. de sacramento ordinis, quo generantur filij spi rituales: nunc in 15. distinctionibs proxime sequentibus determinat de septimo nouae legis sacramento, scilicet de matrimonio, quo multiplicantur filij carnales. Et diuiditur in quattuor partes, secundum quod tractat de quattuor causis id veritatem matrimonii vniuersaliter concurrentibus, Primo enim tractat de causa formali istius sacramenti, Secundo de efficiente, Tertio de finali Et quarto de materiali, Secunda incipit ibi, Post haec aduertendum. Tertia ibi, Post haec de bonis. Quarta ibi. Nunc superest osten dere. Quantum ad primum est aduertendum, quod matrimonium, sicut etiam quodsibet aliud sacramentum, e sacrae rei signum diuinitus institutum ideo formam institutionis istius sacramenti declarando, Magister duo facit primo enim tractat verba a primo homine prolata istius sacramenti institutione, Secundo tractat de eiusdem sacramenti significatione, ibi, Cum igitur coniugium Prima in tres: Quia primo, verborum, quibus istud sacra mentum fuit institutum exprimit veritatem. Secundo huius institutionis innuit veritatem. Tertio quendam etrorem refellit ad insinuandum matrimonii honestate Secunda ibi Coniugii autem institutio. Tertia ibi, fuerumt autem nonnulli. Sequitur illa pars, Cum igitur. Et diuid tur in duas partes Nam primo manifestat matrimonii significationem. Secundo incidenter recitat quandam falsam opinionem, ibi, Inde est quod quidam Et heci tres quia primo huiusmodi opinionem cum suis motiuis recitat. Secundo eandem opinionem improbat. Et tertio auctoritates, in quibus illa opinio se fundat, explanat. Secunda ibi, Haec si secundum verborum. Tertia ibi, Sed superius posita Circa hanc distinctionem quaero.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum