Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO. XXVII et XXVIII Tractatus de causa quodammodo efficiente ipsiu. matrimonij absolita diiusio, & harum distinctionum non inepta subdiuisio, in quibus de effectu, ac perfectione huismodi sacramenti consensi peragitir.

ST haec aduertedum. Postquam Magister aliqua tetigit de ipsius matrimoni causa formali, nunc pro sequitur de eius causa quodam modo efficiente, puta, de consensu a voluntate vtriusque coniugi procedente. Et diuiditur in duas partes, nam primo tractat de ia dicti consensus effectu, & perfectione. Secundo de eiusdem consensus defectu, & imperfectione, ibi, Oportet autem consensum Prima in duas, quia primo ostendit, quod consensus contrahentium efficit matrimonium. Secundo innuit qualem oporteat esse huiusmodi consensum, ibi, Hic quaeri debet Prima in tres, quia primo pra mittit in vniuersali ordinem dicendorum. Secundo ostendit, quid sit matrimonium. Tertio quid sit matrimonii principium effectiuum. Secunda ibi, sunt enim nuptiaeTertia ibi. Efficiens autem. Et haec in duas, quia primo, circa principium matrimonii effectiuum ponit veritati determinationem Secundo huic veritati contrariam re itat opinionem, ibi, Quidam tamen asserunt. Et haec diuiditur in tres partes, quia primo magister recitat huius modi falsam opinionem. Secundo huiusmodi falsae opi- ni onis adducit probationem. Et tertio contra huiusmodi, p b ationem attentat solutionem. Secunda ibi, Quod vero inter sponsam. Tertia ibi His autem ita respondemus Sequitur illa pars, Hic queri debet, vbi incipit dist. 28. in qua Magister ostendit qualem oportet esse consensum matrimonii effectiuum Et diuiditur in duas partes, quia primo ostendit, qualis sit ille consensus, qui matrimonium efficit. Secundo inquirit, quae sit illa res, in quam matrimonium efficiendo, voluntas consentit, ibi, Hic quaerituir cum consensus. Prima in tres, Quia primo ostendit, quod consensus expressus per verba de futuro, matrimonium non efficit, quamuis huiusmodi verba causent quam doque sponsalia. Secundo, quo ad hoc solus consensus er verba de praesenti expressus sufficit, Et tertio contra vtrumque dictum oblicit, & soluit. Secunda ibi, Non autem sic est Tertia ibi, praemissae autem sententiae. Circa istas duas dist. quaero hanc quaestionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum