Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO. XXXII ET XXXIII Dilucida harum distinctionum diusio in quibus peculiariter agitur de bono fidei ipsius matrimonij.
VOD vero sine consensu. Postquam Magister simul tractauit de tribus bonis matrimonii; nunc tractat per se de vno illorum, puta, de bono fi- dei. Et diuiditur in duas partes: quia rimo tractat de bono fidei, prout debet esse in omni matrimonio consum ato vniuersaliter. Secudo, prout habuit esse in matrimonio antiquorum patrum specialiter, ibi, Quaeritur hic de antiquis, Prima in duas: nam primo ostendit, quomodo bonum fidei abstringit coniugem ad debitum reddendum. Secundo ostendit, quod huiusmodi debitum aliquibus temporibus non est petendum, ibi, Et licet debitum. Prima in duas: quia primo ostendit, quod vnus coniugum absque licentia alterius non potest se ad votum continentiae obligare. Secundo inquirit, posito, quod ad faciendum votum continentiae se mutuo licentiauerint, vtrum huiusmodi licentiam possint reuocare, ibi, Si vero quilibet eorum. Sequitur illa pars, Et licet. Et diuiditur in duas: quia primo ostendit, quod aliquando cesandum est a carnalis copulae exactione. Secundo, quod quandoque cess ndum est a nuptiarum celebratione, ibi, Nec solum. Tunc seuitur dist. 32. in qua Magister &c. Et diuiditur in duas partes: quia primo tractat de fide coniugali patrum anti uorum legem Movsis praecedentium. Secundo de fide patrum tempore legis existentium, ibi, Legis vero tempore. Prima in duas: quia primo bigamiae, seu pluralitatis vxorum patrum antiquorum ponit exculationem, Secundo castitatis ipsorum adiungit commendationem, ibi, Quod vero castitas. Et haec in duas: quia primo deerminat veritatem Secundo contra praedicta inducit, & soluit quandam dubietatem, ibi, Si quis opponat. Seuitur illa pars, Cegis Vero tempore. Et diuiditur in tres partes: quia primo ostendit, quomodo tempore legis dovsis quantum ad matrimonium quaedam fuerut pro cepta, & quaedam propter duritiam aliquorum permissa. Secundo inquirit de patrum tempore legis existentium bigamia Et tertio tangit quaedam ad commendationem virginitatis spectantia Secunda, ibi, Sed nuquid Tertia, ibi, Melior est autem. Et haec est diuisio 3 2. & 35. distinctionis, atque sententia in generali. Circa quas diuaero in speciali.
On this page