Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An consummato matrimonio, alter coniugum absque alterius licentia iuste vovere possit continentiam.

Quaestio 1. An consummato Matrimonio, Alter coniugum absque alterius licentia iuste vouere possit continentiam.

VTRVM, non obsta nte matrimonio consummato. vnus coniugum absque licentia alterius, possit iuste vouere continentiam.

Videtur, quod sic. Quia sine licentia vxoris potest vir crucem assumere, & ire in subsidium terrae sanctae, ergo potest sine licentia vxoris vouere castitatem. Antecedens patet extra de voto, & voti redemptione c ex multa, vbi dicitur, Ne terrae sanctae impediatur subsidium, viri praeter vxorum assen um huiusmodi peregrinationis propositsm vouere libe¬ re valent, & quod vonerunt lib ere adimplere. Consequentia probatur, quia in huiusmodi subudio terrae sanctae potest semper manere, & per consequens semper potest continere a propria sua vxore

In contrarium est Apostolus i. ad Cor. 7. vbi ait Noli te fraudare inuicem, nisi forte ex consensu vsque ad tepus. In quaestione ista quattuor sunt videnda. Primo vtrum reddere debitum exigenti coniugi semper sit necessarium. Secundo circa principale quaesitum. Et hos quantum ad dist. 32.

Tertio est videndum de matrimonio antiquorum patrum, Et quarto, de comparatio nevirginitatis ad matrimonifi

RESOLVTIO. Quamuis coniuns absque corporalis vit ae suae periculo, a conirge requisitus, semper debitum teneatur reddere, tunc vel maxime, si exigens nosset tunc abstinere: si tamen citra sui pernicien fitri nequit, non cogitur Vnde nentri eorum, Matrimonio per carnalum copulam consummato, sine alterius licentia licet continentiam vouere.

Articulus 1

Utrum reddere debitum exigenti coniugi semper sit necessarium

ARTICVLVS I Vtrum reddere debitum exigenti coniugi semper sit necessarium.

QVANTVM ad primum articulum est distinguendum. Quia coniunx exactus a coniuge, vel potest sine periculo suae personae reddere debitum, vel non potest, puta, quia verisimiliter timet, si reddit debitum, ex hoc sibi imminere aliquam grauem sui corporis debilitatem seu infirmitatem. Et secundum hoc pono duas conclusiones.

Prima est ista. Si coniuns sine suae corporalis vitae peritulo potest reddere debitum, tunc semper tenetur reddere, & maxime si exigens nullatenus vult pro tuc actu illo carere Cuius ratio est

1 Quia quilibet tenetur alteri reddere, vel dimitteri vsum rei, super quam habet legitimam potestate omni tempore, quo non vult carere tali vsu: Sed quilibet coniunx super corpere sui coniugis legitimam habet potestatem, vt patet ex dictis superius: ergo &c

2 Preterea, quilibet coniunx tenetur omni tempore ad hoc, quod non sit iniustus ergo tenetur omni tempore coniugi reddere debitum, si nullatenus vult carere nuiusmodi redditione, & iste potest reddere absque sui po riclitatione Antecedens est notum. Consequentiam probo, quia omnis ille est iniustus, qui non reddit alicui debitum, in quo sibi tenetur pro eo tempore, quo exigens debitum non vult carere tali redditione, & exactus potest reddere absque sui periclitatione: Sed coniunx tenetur coniugi reddere debitum corporalis copulae: ergo &c

Sed contra istam conclusionem potest argui multipli citer Primo sic

Nullus de necessitate salutis tenetur ad illud, per quod priuatur sacra communione: Sed coniunx reddens debitum carnis coniugi, excluditur a satra communione Maior patet: quia a sacramento salutis nullus debet exclud propter hoc, quod consentit in illud, in quod tonetur consentire de necessitate salutis Minor patet in littera auctoritate Beati Hiero qui ait. Quicunque vxori debitum reddit, vacare non potest orationi, nec carnes agni edere. Vbi per edere carnes agni, intelligit sacram communionem.

2 Praeterea, in ecclesia, vel in strata publica coram populo coniuns non debet reddere debitum coniugi exigenti: ergo non semper tenetur reddere. Antecedens patet: quia si redderet in ecclesia, hoc esset contra loci sanctitatem, & etiam etclesia esset per Episcopum reconci lianda, vt patet de conse dist. 1. Si redderet in strata, tume scandalixaret populum Consequentia etiam patet: quia saltem illo tempore, quo est in praedictis locis; non tens tur reddere: ergo non tenetur semper reddere

Praeterea, tempore festiuo non tenetur redderes uamuis hoc posset facere sine periculo sui corporis: ero non semper tenetur reddere debitum, quando potest sine periculo sui corporis. Antecedens patet per Auguin libus quaestionum veteris, & noui testamenti, vbi ait, Cnri stiano cum vxore sua aliquando licet conuenite, & aliquando non; propter processionis enim dies, & iciuniorum, aliquando conuenire non licet, quia etiam a licitis abstinendum est, vt facilius impetrari possit, quod postu atur Etiam Greg. in lib. Dialogorum recitat, quod mulier quaedam de nocte cognita a viro suo, de mane veniens ad processionem ecclesiae, arrepta est a diabolo.

1 Praeterea, tempore menstruorum nonlicet reddere debitum: ergo non tenetur coniunx semper reddere, quado pot sine periculo sui corporis. Consequentia patet. Probatur antecedens: quia illud non licet, pro quo secundum egem homo dehet occidi: Sed lex praecipit, quod tam, vir, uam mulier occidantur, si comnitu conuenerint tempore menstruorum, vt patet Leuit. 20. cap. ergo &c.

3 Praeterea, istud confirmatur, quia hoc nonlicet, quod est contra bonum prolis: Sed reddere debitum tempore menstruorum est contra bonum prolis: quia super ilo verbo, quasi pannus menstruatae, dicit hieronymus quod tempore menstruorum viri ab vxoribus debent abstinere, quia tunc concipiuntur membris damuati, caeci, claudi, leprosi, vt, quia parentes non erubuerunt in conclaui commisceri, eorum peccata pateant cunctis, & perte redarguantur in paruulis.

o Praeterea, mulier post partum, antequam trabscant. dies purgationis, non tenetur reddere debitum. Antecedens patet 3. quaest. 2. cap. Si causa, vbi dicitur, quod in diebus purgationis, vir non debet coire cum muliere. Idem patet: 2. quaest. 4. c origo.

3 Praeterea, si vnus coniugum, postquam commisit adulterium, petit sibi reddi debitum, alter coniuns non tenetur sibi reddere: & tamen hoc posset sine peritulo corporis sui: ergo non semper tenetur reddere debitum, uando sine periculo corporis sui potest reddere. Conse uentia est n ta. Antecedens habetur: x quaest 1.catis vbi dicitur, quod adultera, donec poeniteat, non est tenenda in consortio coniugi. Et eadem quaestione cap. 2. dicitur. Sicut iniquus est, qui castam dimittit, ita fatuus & iniustus est, qui tenet meretricem. Nam patronus ess urpitudinis, qui caelat crimen vxoris.

Ad primum dicendum, quod minor vniuersaliter accepta non est ver;

Ad probationem dicendum, quod secudum communem doctrinam, ac etiam secundum Magistrum hic in ittera, dictum Hieronvmi debet intelligi non de quoliet coniuge, sed solum de his, qui sunt ministri ecclesiae, sicut in ecclesia Craecorum aliqui sacerdotes habent lesitimas vxores, qui prohibentur a celebratione missae pro illa die, qua suis vxoribus debitum reddiderunt Alii autem fideles, dummodo alias sint idonei, non debent a sacra communione prohiberi, ex hoc, quod debitum con ugale suis coniugibus reddiderunt. Sed potius in hoc sunt suae deuotioni, & conscientiae relinquendi

Ad secundum, nego consequentiam: ex illo enim antecedente non sequitur necessario, nisi, quod nontenetur in omni loco reddere debitum. vnde est ibi fallacia accidentis, & figurae dictionis. Ad probationem dicendum, quod illo tempore, quo est in praedictis locis, tenttur reddere: licet on teneatur, vt est in praedictis locis Etiam antecedens deficit in parte: quia dato, quod nullo modo possent habere alium locum, quam locum consecratum, & alter coniunx nullatenus vult carere illo actu, tunc reddens lebitum non peccat, dummodo non reddat sponte, sed cum cordis sui dolore. Nec etiam ecclesia ex hoc necessario erit reconcilianda, si istud factum fuerit secretu, sicut patet per Host. & per multos alios doctores iuris.

Ad tertium, nego antecedens Ad probationem dicendum, quod aliquid non esse li citum, potest dupliciter intelligi. vno modo, quia est contra prohibitionem. Alio modo, quia est contra dissuasic nem. Et isto secundo modo intelligendum est dictum Aug. & non primo modo, quod patet ex verbo sequenti, cum subdit, quia etiam a licitis est abstinendum &c ergo quod primo dixit non licere, tamquam dissuasum, postea videtur dicere licere, inquantum licitum distinguitur contra prohibitum.

Ad dictum oreg dicendum, quod ex hoc non habetur, quod illud malum euenerit illi mulieri propter hoc praecise, quia viro suo reddidit debitum: quia multis modis potuit se habere inordinate, vel circa illum actum, vel circa alios actus, ex quibus inordinationibus huiusmodi vexatio sibi poterat euenire.

Ad quartum, nego consequentiam: Quia quod poena mortis est puniendum, hoc non potest quis facere sine periculo corporis sui: sed, vt dicitur in probatione ante cedentis, coitus tempore menstruorum, quantum ad vtrumque coniugem, puniebatur poena mortis.

Etiam, secundum communiorem opinionem, negamdum est antecedens, quia si petens debitum nullatenu vult carere, tunc reddens debitum non peccat, secundum quod communior doctrina tenet

Ad probationem dicendum, quod tunc praecipiebantur ambo occidi, quando ambo sponte consentiebant in actum carnalis copulae, ita, quod nulla istarum personarum reddidit quasi inuita, & exacta ab altero coninge

Ad quintum, quod est confirmatio istius antecedentis, dicendum, quod aliquid esse contra bonum prolis, potesi dupliciter intelligi. Vno modo, simpliciter, & absolut sicut ante tempus generationis procurare foetus abor. tum, vel post generationem prolem genitam exponere periculo, & non nutrire, & sic maior est vera, sed minor non vera. Alio modo, secundum quid, sicut est in proposito, & sic minor est vera, quamuis maior non sit vsquequaque vera, quia quandoque non solum licet reddere, verum etiam exigere actum carnalis copulae, quamui secundum quid modo praedicto sit contra bonum pro lis. Coniuges enim leprosi possunt exigere actum carna lis copulae, dato, quod ab eis non generetur proles, nis leprosa, vt patet extra de coniugio leprosorum cap 1. 8

2. Tempore vero menstruorum, quamuis propter praed ctum prolis periculum non liceat exigere, tamen coniuns exactus sine peccato potest reddere, quia etsi exigere si in voluntate coniugis, & per consequens circa ipsum, ta quam circa actum, qui est in potestate hominis, potes esse peccatum, tamen reddere est de necessitate iuris, & per consequens, vt sic, circa ipsum non est peccatum Forte dicetur, quod quicunque consentit alicui mortaliter peccanti, ille peccat mortaliteri sed coniunx exi gens actum carnalis copulae tempore, quo mulier patitur menstruum, peccat mortaliter, & reddens debitun consentit illi exigenti, ergo reddens debitum tempo e menstruorum mortaliter peccat. Maior patet ad homa vbi ait Apostolus Qui talia agunt, digni sunt morte; ni solum autem qui faciunt, sed & qui consentiunt facient bus. Prima pars minoris patet ex iam dictis, ac etiam ex communi doctrina. Patet etiam, quantum ad secundam partem: quia dans alicui, quod perit, consenti petenti

Dicendum, quod secunda pars minoris non est vera quia coniunx reddens debitum ab eo exactum non spo te, sed propter ius praecipiens, vt debitum reddatur exi genti, & carere nolenti, in hoc non consentit exigenti sed consentit iuri praecipienti: consentit enim in passionem, ad quam tenetur ex praecepto iuris, quamuis non consentiat in actionem ipsius exigentis

Forte adhuc dices, quandocunque aliqua sunt inseparabilia, tunc non potest quis consentire in vnum, nisi comsentiat in alterum. Sed actio, & passio, sunt inseparabi¬ lia : ergo non potest conluns consentire in passionem, nisi etiam consentiat in actionem,

Dicendum, quod aliqua esse inseparabilia potest dupliciter intelligi, Vno modo, secundum rem. Alio modo, secundum rationem, & voluntatem. Primo modo actio, & passio, sunt inseparabiles, sed non secundo modo, quia, sicut dictum est in tertio libro, crucifixio acto quae se tenuit ex parte crucifigentium, displicuit Deo pro tri: & tamen crucifixio passio, quae se tenuit ex parte Christi, placuit licet illa actio, & ista passio inseparabiles fuerint ex parte rei: Sic mulier exacta potest consentire in passionem, ad quam sustinendam de iure tenetur, cum non habeat potestatem corporis sui, vt dicitur i, ad Co7. quamuis non consentiat in actionem exigentis. Et por hoc patet ad formam argumenti, quia accipiendo inseparabilia primo modo, tunc maior est falsa, licet minor sit vera. Sed secundo modo, tunc minor est falsa, vt patet per iam dicta¬

Ad sextum, nego antecedens, maxime sivir non vult pro tunc illo actu carere, & vxor timet, quod ipse cadat in fornicationem, vel adulterium

Ad probationem dicendum, quod verba illorum capitulorum non sunt praeceptiua, sed solum persuasiua Etiam dato, quod vir prohibeatur per huiusmodi verba, ne exigat: tamen si contra prohibitionem exigeret, mulier per huiusmodi verba, non intelligeretur prohibita, quin debitum exactum reddere deberet. Etiam isto primo potest responderi ad casum praecedentem de tempore menstruo.

Ad septimum, dicendum, quod toto argumento concesso, nihil habetur contra praedictam conclusionem, quia illo casu, posito, puta, quod vxor publice perseueret in meretricio, tunc ipso iure maritus est absolutus a toro illius mulieris, licet non sit absolutus a vinculo coniugali : Sed conclusio posita est de talibus coniugibus qui nec a vinculo tori, nec a vinculo coniugali sunt absoluti ipso iure.

Conclusio secunda est, si coniunx sine corporalis sua vitae periculo non potest reddere debitum exigenti, tums non tenetur, nec obligatur ad reddendum

Quia in actibus naturalibus nullus tenetur de necessitate, nec obligatur ad illud, ad cuius oppositum inclinat ipsa natura: Sed actus carnalis copule est actus valde naturalis, & tota natura inclinat vnumquodque indiuiduum humanum ad desideradum suam conseruationi in esse: ergo quantum ad actum carnalis copulae, nullus coniugum tenetur neddere debitum cum periculo sua vitae, quod opponitur suae conseruationi in esse¬

Forte dicetur, si ista conclusio esset vera, tunc si vnus coniugum efficeretur leprosus, alter, qui remaneret sanus, non teneretur sibi reddere debitum consequentia patet quia cum lepra sit morbus contagiosus, videtur, quod in tali commiatione mundus ab immundo inficiatur: Sed oppositum istius consequentis expresse habetur extra de coniugio leprosorum cap. peruenit, & cap. quoniam nemini, ex quo sequitur oppositum antecedentis, quod est oppositum conclusionis

Dicendum, quod consequentia non valet, quia sine periculo vitae potest persona munda reddere debitum canalis copulae personae leprosae. Ad probationem dicendumque, vt communiter dicitur, per hoc, quod persona muda tepore congruo redderet debitum personae immudae non inficeretur, dummodo eorum cohabitatio non esset sempe continua: & ideo sicut iura abstringunt personam mundam ad reddendum debitum personae leprosae, sic eadem iura permittunt, quod persona munda pro suae sanitatis conseruatione non habitet continue cum leprosa, sed habeat habitationem seorsum: in tali tamen propinquitate, quo persona leprosa non defraudetur a debito, in quo sibi per sona munda tenetur. Et dato etiam, quod persona reddes debitum efficeretur leprosa, per hoc tamen non esset in periculo suae corporalis vitae quia, sicut dicit beatus Augustinus in quadam omelia super Cucam, Cepra colori; quippe vitium est non valetudinis, vel integritatis sensuum, atque membrorum.

Articulus 2

Utrum consummato matrimonio, alter coniugum absque alterius licentia iuste vouere possit continentiam

ARTICVLVS II. Vtrum Consummato matrimonio, alter coniugum absque alterius licentia iuste vouere possit continentiam.

QVANTVM ad secundum articulum pono duas > conclusiones.

Prima est, quod matrimonio consummato per earna lem compulam, tunc non licet vni coniugum absque licentia alterius taliter vouere continentiam, quod nec petat debitum, nec reddat exigenti.

Quia sicut iniqua est eleemosvna, quam facit quis de re non sua, sic inualidum est votum, & inutile sacrifitium, quod facit quis de re, quae non est in sua potestate: Sed, vt patet prima ad Cor, neuter coniugum habet potestatem corporis sui, sed quilib et super corpus alterius habet potestatem, quantum ad actum carnalis copulae ergo nullus potest tali voto se astringere, quo eximatur ab alterius coniugis potestate, quantum ad redditionem debiti carnalis copulae, nisi ille renunciet iuri suo, vouendi licentiam concedendo.

2 Praeterea, si, consummato matrimonio, vnus coniugum intraret religionem sine licentia, vel consensu alterius, per huiusmodi introitum non excusaretur a redditione carnalis copulae: ergo nec per votum continentiae emissum sine consensu alterius coniugis, de huiusmodi redditione poterit excusari, Consequentia patet per locum a maiori negatiue, quia si per aliquod votum deberet excusari, hoc maxime videretur per votum religionis Nam iura, quantum fas est, semper fauent his, quae spectant ad religiones approbatas. Antecedens probatum est superius dist. 27. art. 2. conclusione prima.

Praeterea, istud potest probari quattuor auctoritasibus Augustini, quas Magister hic adducit in littera

Forte dicetur, quod hoc de iure potest aliquis vous re, a quo non potest per alium impediri absque mortali

eccato illius, qui impedit: Sed conius non potest coniu pem impedire a voto continentiae, nisi praestando impo dimentum mortaliter peccet: ergo de iure, & absque licentia cuiuscunque conius se potest astringere ad obseruandum votum continentiae. Maior patet. Probatur minor, quia mpedire bonum spirituale est peccatum mortale: sed votum continentiae est quoddam bonum spirituale, ergo &c 2 Praeterea, votum de accipienda cruce pro subsidio terrae sanctae potest commutari in ingressum religionis: Sed vir potest absque consensu mulieris facere votum de accipienda cruce pro faciendo iam dicto subsidio : ergo vir potest ingredi religionem, & per consequens vouere continentiam, quantum ad non reddere debitum, sine licentia, vel consensu suae vxoris. Maior conceditur com muniter: quia nullum uotum est adeo magnum, vel arduum, quin in votum religionis approbatae possit commutari. Minor probata est in primo argumento, quo proposita est ista quaestio.

Ad primum, nego minorem Ad probationem dicendum ad maiorem, quod licet aliquis peccet, impediendo bonum spirituale, quod quis vellet facere absque impedientis iactura, & praeiudicio: tamen non peccat, impediendo tale bonum: quod, si fieret, sibi caederet in damnum, & praeiudicium. Licite enim possum impedire aliquem protunc a dandis eleemosvnis, quando de rebus meis furaretur illud, quod vellet distribuere per modum eleemosvnae. Vnde talia impediendo homo proprie non impedit bonum, sed praeuenit pro prium damnum: Sed conius non potest facere votum de non reddendo debitum, sine praeiudicio alterius coniugis, cui tenetur reddere debitum: ideo &c Etiam potest dici ad minorem istius probationis, quod quamuis votum continentiae sit quoddam bonum spirituale, vt procedit ab illo, qui potest vouere sine alterius praeiudicio: tamen, vt est alteri praeiudiciale, non est bonum, sed malum: Sicut dare eleemosvnam de dantis sub stantia, est bonum, sed dare eleemosvnam de aliena, & surtiua substantia, non est bonum, sed malum: Sic autem est in proposito, ergo &c

Ad secundum dicendum, quod licet maior sit vera de eo, qui habet potestatem super corpus suum: tamen non est vera, loquendo de eo, cuius corpus est in potestate alterius: & ideo in proposito illa maior est falsa; quia corpus vnius coniugis est in potestate alterius coniugis, & econuerso, vt patet per Apostolum dicentem, Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Simi liter autem & vir sui corporis potestatem non habet, ed mulier,

Conclusio secunda est, quod vnus coniugum altero non requisito potest vouere continentiam, quantum ad noc, quod non petat debitum sibi reddi. Quia quamuis homo non possit licite facere votum de seruando oppositum illius, ad quod tenetur de necessitate, tamen licite potest votum emittere deseruando oppositum illius quod dependet ab eius libera voluntate: Sed ad reddendum debitum conius tenetur ex necessitate, petere autem sibi reddi debitum est in sua libera voluntate, ergo quamuis non possit vonere continentiam, quantum ad non reddere: tamen licite potest continentiam uouere, uantum ad non petere debitum

Sed contra istam conclusionem sunt aliqui magni doctores, qui dicunt, quod non solum de non reddendo debitum, sed etiam de non petendo, coniux non potest facere votum absque consensu alterius coniugis, & sifecerit huiusmodi votum non tenet, & poenitentia sic vouenti debet iniungi tamquam de illicito voto. Ratio istorum punctaliter stat in hoc

Quia petere debitum est aliquo modo verecundum, & istud onus verecundiae, quod debet esse duorum com nune, maneret siper vno solo, si altet emitteret votum de debito non petendo.

2 Praeterea, propter muliebrem verecundiam vxor uandoque non petit, quamuis indigeat, ergo si vit non peteret propter votum, quod fecisset de non petendo, tunc vxori propter votum mariti saepe posset periculum fornicationis imminere.

bed ista, vt videtur, non concludunt. Quia quandocunque aliquid est licitum alicui sine voto, hoc propter. potum adiunctum non efficitur illicitum: Sed non petere sibi reddi debitum carnalis copulae, hoc licet vtrique coniugi, antequam de hoc faciat aliquod votum: ergo dato, quod hoc voueat, tunc ex huiusmodi voto non erit llicitum. Maior patet: Quia sicut votum adiunctum ei, uod de se est illicitum, non facit ipsum licitum, sed mo is auget peccatum, sic votum adiunctum ei, qued le se est licitum, non facit ipsum illicitum, sed mais auget meritum. Minor patet auctoritate Augustiniquae ponitur hic in littera istius distinctionis, & accipitur ex libro Augustini super psalterio, vbi sic ait. Redde debitum, etsi non exigis, redde pro sanctificatione perfecta, Deus tibi computabit, si non, quod tibi debetur, exigis, sed reddis, quod debes vxori

Ad primum, potest negari maior: quia petere debitum non est verecundum, dummodo debite petatur, cilicet, quando debet peri, & eo modo, quo debet peti, & a quo iuste petitur, Nec etiam petere ab eo, qui prom te debet reddere, est onus: Si enim esset ibi aliquid one tis, vel ponderis, hoc esset, quia ille, a quo petitur, non expedite redderet illud, quod petitur, & tunc huiusmodi onus magis se teneret ex parte redditionis, quam ex parte petitionis.

Ad secundum dicendum, quod si mulieri aliquod pe iculum imminet, ex eo, quod non petit, quando indiget, hoc non esset imputandum viro: sed ipsi mulieri Nam vit non potest prophetare de mulieris indigentia, nisi ipsa reuelet aliquo modo, & ideo si ex se vir peteret, tuo ita cito posset petere tali hora, quando mulier non indieret, sicut quando indigeret

est etiam circa hoc aduertendum, quod mulier debitum praedictum dupliciter potest petere. Vno modo expresse, sicut quando verbis indicat cirea praedicta suam voluntatem. Alio modo significatiue, sicut quando aliquibus euidentibus signis reuelat illud, quod intendit et secundum vtramque petitionem vir tenetur satisfacere mulieri: Et ideo per secundum modum petendi, sufficienter succurritur verecundiae muliebri, etiam posito quod vir votum emiserit de non petendo.

Articulus 3

De matrimonio antiquorum patrimi

ARTICVLVS III De matrimonio antiquorum patrimi.

QVANTVM ad tertium articulum duo sunt videnda, de quibus magister tractat in di. 33. scilicet de pluralitate vxorum respectu eiusdem viri, & de libello reudii. Quo ad primum, pono duas conclusiones. Prima est, quod numquam licuit vni viro simul habe re plures vxores absque diuina dispensatione quia quod est contra ius naturae, hoc nulli licet sine diuina dispensatione: Sed vnum virum habere plures vxoes est contra ius naturae, ergo &c. Maior patet. Minorem probo, quia de Tege naturae est illud praeceptum, quod tibi non vis fieri, alteri ne seceris: sed vir nollet, quod vxor sua alium virum haberet, ergo contra legem naturae est, quod vit propria auctoritate plures vxores accipiat. Ei confirmatur ista minor sic, lllud, quod inditum est homi nia principio suae creationis, hoc videtur esse de iure natur ali: Sed vnum virum habere vnam vxorem est homini inditum a principio suae creationis: Nam, sicut patet in Sent immediate creatis primis hominibus, dixit Adam, Quamobrem relinquet homo patrem suum, & matrem suam, & adherebit vxori suae & erunt duo in carne vna conclusio secunda est, quod ex diuina dispensatione vnus vir licite potest habere plures vxores. 1. Quia conditor legis potest in preceptis legis dispensare, maxime, Ptalia sint, quod in eis dispensatio non deroget honori dispensantis: Sed Deus est conditor legis naturae, & di- pensatio super vxorum pluralitate, respectu vnius viri; mon derogat diuino honori, ergo non obstante, quod vnam vxorem esse vnius viri sit de lege naturae: tamenpooperante diuina dispensatione, vnus vir licite potess llures vxores habere. Maior patet, quia est vulgata proposito in iure tam canonico, quam ciuili. Minor etiam patet, quantum ad primam suam partem, quia cum deus Ereonditor naturae, igitur ipse solus est conditorilegis aturae Patet etiam, quantum ad secundam parte, quia en apparet aliqua derogatio diuini honoris ex eo, quod eo dispensante, vnius viri essent olures vxores. Torte dicetur, quod ista secunda conclusio repugnes rob ationi primae conclusionis. Quia ius naturale non rapit dispensatio nem: Nam, vt ait August. conditor naturae nihil facit contra naturam: lgitur si vnum virum habere plures vxores est contra legem naturae, vt dicit mi nor rationis adductae pro prima conclusione, igitur diui ia dispensatione non potest vnus simul plures habere, mius oppositum afferitur in secunda conclusione. 2 Praeterea, contra eandem minorem arguitur fic. eiuris naturalis est eadem apud omnes: Sed de vna ore habenda ab vno viro non fuit semper eadem lex spud omnes, quia sancti patres veteris testamenti habuerunt plures vxores, vt apparet de Abraham, lacob, Danid, & communiter etiam alij viri illius testamenti plues habuerunt vxores.

Praeterea, ius naturale est, quod natura omnia ani lalia docuit, vt dicitur in iure ciuili : Sed vnum marem esse vnius femelle natura non docuit omnia animalia: Vnus enim gallus comiscetur multis gallinis, vnus tauus multis vaccis, vnus aper multis porcis. Et sic de pluribus aliis animalibus : ergo vnum virum habere vnam solam vxorem non videtur esse de iure naturali

Ad primum, nego maiorem loquendo de talibus, in uibus dispensatio non est contra honorem diuinum.

Ad probationem dicendum, quod natura potest dupliciter considerari: Vno modo, quantum ad cursum conmunem, seu potentiam naturalem. Alio modo, secundum potentiam obedientialem. Et de isso secundo modo intelligendum est dictum beati August. & non de primo. Quia contra naturam, quantum ad eius potentiam obedientialem, deus numquam facit: Sed contra naturalem cursum naturae deus saepius facit, Conseruauit enim pueros illaesos in camino ignis, contra naturalem cursum naturae ignis Et isto modo etiam ipse deus, secundum assumptam naturam genitus fuit de virgine gloriosa

Ad secundum dicendum, quod ius naturale, quantum ad praesens spectat, consistit in dictamine rectae rationis, ita, quod istud est de lege naturae, seu de iure naturali, uod recta ratio dictat: Et ideo sicut deficit de facto apud multos dictamen rectae rationis, sic etiam de facto multi faciunt contra legem naturae, vel contra ius naturale: Et ideo licet lex naturae sit eadem secundum se apud omnes, non tamen omnes operantur secundum legem aturae, & hoc quia, vel lex naturae est obfuscata in mentibus ipsorum propter peccata, vel demerita eorum, vel quia scientes ea, quae legis sunt, ex certa malitia faciunt contra legem : Propter quod multi Paganorum, & Sentilium tenent plures vxores, quamuis hoc faciant contra legem naturae, & in hoc grauiter peccant. Quia sicut dicit Innocentius extra de diuortiis. c. gaudemus. Nulli vmquam licuit simul plures vxores habere, nisi cui fuerit diuina reuelatione concessum.

Ad formam igitur rationis dicendum ad minorem, quod licet de facto ista lex non fuerit ab omnibus obser tata:tamen sic fuit apud omnes, quod omnes ad sui obseruantiam obligabat, exceptis his, cum quibus conditor legis, scilicet ipse deus dispensabat, de quorum numero fuerunt illi sancti patres, de quibus procedit) illius minoris probatio : Cum illis enim patribus deus dispen auit explicite per apertam reuelationem, & cum aliis eiusdem gentis, qui ad exemplum istorum habuerunt pluritatem vxorum ad multiplicandum populum. qui vnum verum deum coleret dispensauit implicite.

Ad tertium dicendum, quod aliquid dicitur de iure naturali dupliciter. Vno modo, secundum naturam generis, & sic maior est vera. Alio modo secundum naturam speciei determinatae, puta secundum naturam rationaem : sicut est in proposito de vnitate vxoris. Hoc enim lictat recta ratio, quod in specie humana vna debeat es se vxor vnius viri, nisi ex aliqua certa causa conditor naturae in hoc dispenset. Et isto secundo modo maior non est vera

De libello repudii est aduertendum, quod nonlice bat in veteri lege mulierem repudiare, nisi ex aliqua causa eueniente post contractum matrimomum, nec indifferenter licebat propter quamlibet causam euenientemn, ed solum propter tales causas, quibus bonum prolis po terat aliquatenus impediri: Et hoc, vel quantum ad cor pus, puta, si mulier apparuit sterilis, vel fuit leprosa, vel aliqua alia notabili foeditate: maculata. Vel quantum ad animam, puta si fuit mulier mali moris. Propter continuam enim cohabitationem prolis cum matre vt plu timum proles sequitur mores Matris. Et quia viri Hepraei fuerunt durissimi cordis: ideo, ne propter mortale pdium ipsi occasione praedictorum defectuum vxores peciderent, permisit Movses diuortium fieri inter vi rum, & vxorem, declaratis causis praedictis, & in libello conscriptis, quilibellus re pudiij dicebatur.

Articulus 4

De comparatione virginitatis ad matrimonium

ARTICVLVS IIII De comparatione virginitatis ad matrimonium.

QVANTVM ad quartum articulum essent duo videnda. Primo, vtrum virginitas sit virtus, Secundo, vtrum, bonum matrimoniale sit melius virginitate.

De primo ad praesens nihil dicam, ne nimis praesentem quaestionem teneam, & etiam quia intendo illam inquisitionem, domino concedente, quandoque seriosius pertractare. De secundo est aduertendum, quod virginitas, & matrimonium possunt dupliciter ad inuicem comparari. Vno modo secundum tempus praecedens virginem Mariam. Alio modo secundum tempus sequens, & maxime secundum tempus gratiae, quo veritas cuangelica fuit diuulgata. Et secundum hoc pono duas conclusiones.

Prima est, quod in tempore praecedenti, matrimonim fuit laudabilius virginitate.

Quia illud, quo diuinum praeceptum impletur, esi laudabilius eo, quod nec cadit sub praecepto, nec sub com silio: Sed in veteri lege & in tempore precedenti ortum virginis Mariae matrimonio implebatur diuinum praeceptum, & toto illo tempore virginitas, nec cadebat sub praecepto, nec sub consilio: ergo &c Maior est nota. Minor patet ex dict s superius di. 20. ar:

2 Praetere a. status corporaliter secundior illo tempore fuit virtuosior, & commendabilior: Sed matrimonium est corporaliter foecundius virginitate, maior patet quia mulieres, & viri carentes foecunditate corporali illis diebus, maledicti putabantur. Minor autem de se est nota

Conclusio secunda est, quod pro tempore sequenti, & specialiter, quando lex euangelica fuit diuulgata, tunc virginitas fuit nobilior, & commendabilior matrimonio.

1 Quia illud, quod in lege euangelica consulitur, tanquam pertinens ad statum summae perfectionis, hoc ess perfectius, & nobilius eo, quod indulgetur, taquam pertinens ad statum vitae communis: Sed in lege euangelica virginitas consulitur, tamquam ad statum summae perse ctionis pertinens, & matrimonium indulgetur, taquam pertinens ad statum vitae communis, ergo &c. Maior esi nota. Minor etiam patet cuilibet intuenti textum Apo stoli dicentis. De virginibus praeceptum Domini non habeoe, consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Deo, vt sim fidelis.

2 Praeterea, illud, quod instatu legis euangelicae es magis meritorium altero, hoc est virtuosius, & perfectius eo : Sed virginitas respectu matrimonii est huiusmodi, ergo &c. Maior patet. Probatur minor, quia, quod in vita futura maioris est, praemii, hoc in vita praesenti maioris est meriti: Sed virginali statui in vita futura datur praemium, correspondens centesimo fructu; & matrimonio datur praemium, correspondens trigesimo fructu vt patet per glo super illo verbo euangelit, quod autem cecidit in terram bonam, fecit fructum centuplum

Praeterea, Cvprianus de virginitate ait sic, Flos est iste ecclesiastici germinis, de cus, & ornamentum gratiae spiritualis, illustrior portio gregis Christi. Ex quo patet, quod in statu Christiano, virginitas est laudabilior matrimonio.

Forte contra istud dicet aliquis ludaeus, quod sicut se habet terra fecunda ad terram sterilem, sic se habet matrimoniale coniugium ad virginitatem: Sed terra secunda est laudabilior sterili, ergo &c

2 Praeterea, ilsud est laudabilius, quod congruit sta tui magis laudabili: sed status innocentiae est magis laudabilis inter omnes status viae, & huic statui congruit matrimonium, & non virginitas, nam si mansissent homines in statu innocentiae, nulla seruata virginitate, o mnes matrimonium contraxissent

3 Praeterea, illud, quod a deo est institutum, laudabilius est eo, quod ab hominibus est excogitatum, sine dictamine rectae rationis: Sed matrimonium est a deo institutum, vt patet ex dictis superius, & virginitas est ab hominibus excogitata sine dictamine rectae rationis Nam recta ratio est indagatrix medii, quia dissuadent o extrema, dictat medium inter superfluum, & diminutum esse tenendum, & ideo virtus consistit in medio, eoquod sit habitus elecitiuus, prout recta ratio dictat, vt patet secundo ethicorum: Sed tale medium tenet matrimonium inter passiones venereas, & non virginitas, tenet enim virginitas alterum extremum simpliciter contra intemperantiam, quia nec quando oportet, nec vbi oportet, admittit huiusmodi delectationes, sicut econtra intemperantia facit hominem talibus delectationibus se dare, quando non oportet, & vbi non oportet: Et istorum medium obseruatur ab his, qui tenet matrimonium, secundum quod a deo est institutum, igitur &c

Ad primum dicendum, quod quamuis maior contineat aliquid ueritatis, loquendo de corporali fecundita te, est tamen falsa, loquendo de spirituali fecunditate Nam, quantum ad fructum spiritualem loquendo, virginitas est multo fecundior matrimonio, eo, quod virgo secundissimum habeat sponsum, scilicet dominum lesum Christum, iuxta quod ait Apostolus. Respondi enim vos vni viro, virginem castam exhibere ChristoVnde huiusmodi spiritualem virginitatis fecunditatem, & corporalem sterilitatem tangens ille sapiens, ait, relix sterilis, & incoinquinata, quae non sciuit torum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Et infra ait, Oquam pulcra est casta generatio cum claritate

Ad secundum dicendum, quod maior non est omnibus modis vera, quia non oportet, quod illud, quod congruit statui nobiliori, esse nobilius in quolibet statu, alias enim sequeretur, quod pro nunc in isto statu non pati propter deum esset laudabilius, quam pati propter deum; & non ieiunare propter deum esset laudabilius, quam iciunare propter deum, quia in statu innocentiae nullus fuisset passus propter deum, nec aliquis ieiunasset propter deum Item, laudabilius esset viros, & muieres pro nunc penitus ire nudos, quam vestitos, quia in statu innocentiae omnes iuissent nudi, & absque vestitu Etiam minor non est vsquequaque vera. Nam licet status innocentiae fuisset commodiosior, & securior, tamen status gratiae videtur esse laudabilior, & finaliter vtilior, & nobilior propter maius meritum, quod homo potest acquirerae in statu gratiae, quod forte non habuisset in statu innocentiae.

Ad tertium, nego secundam partem minoris: nam situt matrimonialis fecunditas primo homini fuit a deo naturaliter indita, sic pura virginitas Mariae virgini fuit deo supernaturaliter inspirata, & cum magno rationis dictamine ab illa gloriosa virgine, & a ceteris ipsam imitantibus ob seruata. Ad probationem dicendum, quod medium virtutis, cuius recta ratio est indagatris, non ci sistit semper in medietate quantitatis illius, circa quod est virtus, quia tunc magnificentia non esset virtus, cum psa sit circa sumptus, & dona, & tamen non inclinat hominem ad faciendum mediocres sumptus, sed ad facier dum maximos sumptus, quia vt patet quarto ethicorum nullus maiores sumptus facit, quam magnificus. Et ideo medium virtutis in talibus oportet accipere, quantum ad circumstantias modificantes ipsum actum secundum dictamen rectae rationis, puta, ille est vere magnificus qui dat maxima dona, quando oportet, seu decet, & cui decet, & propter quid decet. llle vero non esset magnificus, qui aeque magna daret, quando non deceret, & cus non deceret, & propter talem finem, propter quem non deceret

Et eodem modo dicendum est de virginitate, quod licet, quantum ad materiam, circa quam est, teneat simpliciter extremum declinando, & refroenando, ac re futando omnes venereas delectationes, tamen, vt tene medium, quantum ad circumstantias, iuxta dictamen re ctae rationis vere debet dici virtus, puta, si aliquis seruat virginitatem, quando debet, scilicet, in tempore gratiae, quando virginitate autenticando filius Dei nasci voluis ex virgine; & propter quid debet, puta ad laude Dei, & propter amorem Dei. Vnde extremum deuians ab isto medio fuisset virginaliter continere, quando homines ex praecepto diuino in veteri lege se debeant matrimonio dare; vel etiam nunc propter laudem humanam, sicut fatuae virgines lampades sine oleo portantes, vel propter honorem idoli continentes, sicut virgines aliqua Homanae Deam vestam soleb ant honorare. luxta quod dixit Praefectus homanus ad sanctam Agnetem. lam te praeparare ad venerandam deam vestam necesse est, vt si perseuerantia virginitatis placet, die, noctuque eius satrificiis venetandis insistas

Ad argumentum principale, nego consequentiam. Ad probationem dicendum, quod si mulier voluerit, tuc potest sequi virum, & sic in itinere, & vbicunque moram contraxerit, potest a viro suo exigere debitum, & ipse tenetui reddere, supposita tamen ex parte sui possibilate, & exteriori debita honestate, puta, quod tali loco, & tempore reddat, vt ex huiusmodi redditione nullus scandalixetur.

PrevBack to TopNext