Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An impedimentum aliquod dissoluat matrimonium iam contractum.

Quaestio 1. An impedimentum aliquod dissoluat Matrimonium iam contractum.

VTRVM aliquod impedimentum dissoluat matriV monium iam contractum Et videtur, quod nonQuia, quod de sui natura est indissolubile, hoc nulli impedimento dissolui potest: Sed matrimonium de sui natura implicat indissolubile vinculum, vt patet ex dictis superius, ergo &c.

In contrarium sunt iura canonica, quae multa matrimonii assignant impedimenta, vt in processu istius qua stionis patebit. Hic quattuor sunt videnda. Primo de impedimentis matrimons in generali Secundo in speciali de impotentia comeundi. Tertio de inhabilitate ad contrahendum hominis furiosi. Et quarto de impedimento accidente ex vitio hominis incestuosi

RESOLVTIO. Impedimenta quidem Matrimonij in duplici constituutur casse,

In altera enim prohibitiones Ecclesiae esse ferimtur, imn altera vero feriae: quarum vtraeque us complectuntur carminibus.

Error, Conditio, Votum, cognatio Crimen cultus disparitas, vis, ordo, ligamen, Honestas. Si sit Affinis, si forte coire nequibis Haec socianda vetant connubia, iicta retractant. lmpediunt, sed non dirimunt vetitum feriaeque

Articulus 1

De impedimentis matrimonii in generali

ARTICVLVS 1. De impedimentis matrimonij in generali.

QVANTVM ad primum est aduertendum, quod quaedam sunt impedimenta, propter quae prohibetur matrimonium contrahendum, sed non dirimitur com tractum. Alia, propter quae prohibetur contrahendum, & etiam dirimitur, quod videbatur esse contractum

Prima impedimenta sunt in genere duplicia, quia quaedam dicuntur prohibitiones ecclesiae. Alia dicuntur feriae. Et istud comprehenditur hoc versu. Impediunt, sed non dirimunt vetitum feriaeque

Ad intellectum primi impedimenti, scilicet, cum dicitur vetitum, idest prohibitum, est aduertendum, quod ecclesia quandoque prohibet per modum statuti, irritando omne illud, quod in contrarium attentatur, & sic non accipitur in proposito prohibitio: quia talis prohibitio non solum impediret matrimonium contrahedum, sed etiam dirimeret contractum, sicut quandoque ecclesia prohibet ne aliquis ducat suam consanguineam, vel affinem in vxorem. Quandoque autem prohibet prohibitione simplici sine irritatione eius, quod fit in contrarium, sicut extra de e. & re, prohibetur ille, qui sacerdotem occidit, ne vmuam contrahat matrimonium omnibus diebus vitae suaeet sic est in proposito: quia dato, quod contra huiusmodi simplice prohibitionem homo contrahat matrimonium, tunc quamuis fic contrahens mortaliter peccet, tamquam transgressor Apostolici praecepti, tamen matrimonium manet contractum, & non dirimitur in futurum Ad intellectum etiam secundi impedimenti, scilicet de feriis, est aduertendum, quod dies feriati sunt tribus vicibus in anno, vt patet. 3; q4.4e. non oportet, scilicet ab aduetu Domini, vsque post Epiphaniam, & septuagesima vsque ad octauam paschae, & tribus septimanis ante festum loannis Daptistae, quae tres septimanae debent incibi tribus diebus ante Ascensionem domini, & terminari in octaua penthecostes, vt determinatum est extra de feriis, c Capellanus. Et nota, quod praedictis diebus non prohibetur contractus sponsalium, vel etiam matrimonii fieri, sed prohibetur sollenixatio matrimonii per sacerdotalem benedictionem, ac etiam consummatio matrimonii per carnale copulam, sicut patet 33. q4u 4 coportet, & duobus capitulis sequentibus, Concordant etiam in hoc docto res iuris, ac etiam theologiae. Et ratio illius prohibitionis comuniter assignatur, quia in illis tribus festiuitatibus, scilicet, Natiuitatis domini, Paschae, & Penthecostes, homines debent se parare ad recipiendum sacram communionem, & ideo circa illa tepora debent sibi cauere

4 talibus mundanis negotiis, quibus solito modo occupantur homines in sollemnitatibus nuptiarum.

Alia impedimenta, propter quae dirimitur matrimonium, quod videtur esse contractum. 12 esse videntur, & his versibus comprehenduntur.

Error, conditio, votum, cognatio, crimen, Cultus dispatitas, vis, ordo, ligamen, honestas, Si sis affinis, si forte coire nequibis. Haec socianda vetant connubia, iuncta retractant. lsta duodecim impedimenta notauit Hostiensis in ru bricella de matrimonio, c 8. qualiter impediatur

Ad pleniorem igitur intellectum eorum, quae in ian dictis versibus continentur, est sciendum,

Quod error significat errorem personae, de quo dictu est superius, dist. 30.

Conditio significat seruitutem, de qua patet ibidem Dicetur etiam de hoc infra dist. 30.

Votum non accipitur hic qualitercunque, sed votun continentiae sollemne: Votum enim continentiae priuatum quamuis impediat matrimonium contrahendum, tamen non dirimit contractum, vt patebit infra, dist. 38.

Cognatio est triplex, Vna catnalis, & de hac videbitur dist. 2c. Alia spiritualis. Et tertia legalis. Et de his duabus patebit, dist. 4.2.

Crimen. Aliqua crimina prohibent matrimonium contrahendum, & dirimunt contractum. Aliqua vero non dirimunt contractum, quamuis prohibeant contrahendum, vt patebit dist. 37.

Cultus disparitas, puta, quando de duobus coniugibus infidelibus vnus conuertitur ad fidem chr istianam, alio perseuerante in sua infidelitate, tunc fidelis potes cont rahere matrimonium de nouo cum persona fideli& dissoluitur primum matrimonium, eo modo, quo dictum est supra, di. 27 ar. 1 in solutione quintae instantiae Et de hoc etiam patebit infra, di. 30.

vis, idest violentia, vel coactio, de qua dictum est, di¬ 28. artic. 1

Ordo non quilibet, sed sacer ordo prohibet contrahendum, & dirimit contractum, vt patebit dist. 37

Ligamen, puta, si habet legitimam vxorem viuentem & contrahit cum alia, tunc propter ligamen vinculi matrimonialis, quo alligatus est vxori primae, non tenet matrimonium, quo se alligauit vxori secundae, quia de iure naturali, vna debet esse vxor vnius, vt dictum est, d ist. 3 conclusione prima: De isto etiam impedimento patebit dist. 35. & 27. circa finem.

Honestas, idest publicae honestatis iustitia, de qua patebit, dist. 4i

Affinis, De isto impedimento, quod dicitur affinitas similiter dicetur, dist. 4i.

Coire nequibis, hoc significat impotentiam coneundi, de qua dicetur immediate in articulo sequenti.

Articulus 2

De impotentia coeundi

ARTICVLVS II De impotentia coeundi.

QVANTVM igitur ad hoc est aduertendum, quod huiusmodi impotentia tripliciter potest accide re. Vno modo ex parte viri; Alio modo, ex parte mulieris. Tertio modo, ex parte vtriusque. Ex parte viri tripliciter. Vno modo, ex frigiditate naturali, puta, si ex nimia suae complexionis frigiditate non potest habere tantam er- ctionem virilis virge, quod possit naturali modo coniungi cum aliqua muliere, Secundo modo ex laesione accidentali, puta, si ex sectione caret vtroquetestitulo, vel alias sic laesus est in membris genitalibus, quod omnino est inutilis ad actu carnalis copulae. Tertio modo, ex prauitate sortilegiali, puta, si ex diabolica deceptione, seu incantatione est maleficiatus. Sed primo modo, vel illa frigiditas est temporalis, & transitoria, & tunc propter impoti tiam ex tali frigiditate contingentem non sunt diuortia matrimonii celebranda. Si aut huiusmodi frigiditas est perpetua, tunc ratione eius prohibetur matrimonium contrahendum, & dirimitur contractum, eo, quod via naturae sit impossibile talem hominem debitum carnalis copulae redde re alicui mulieri. Est tamen valde necessarium, vt episcopus, vel eius vicem gerens inter aliquas personas celebrans diuortium propter huiusmodi perpetuam frigiditate naturae, & diligenter percipiat veritaten, ante, quam ferat sententiam, quia calor naturalis in aliquibus hominibus ex suceessu temporis vigoratur, quando per corporale crementum debitam staturam corporis adepti sunt, qui prius debilis videbatur quantum ad officium virtutis generatiuae, quando natura huiusmodi calorem, quasi totaliter direxit ad officium virtutis nutritiuae, pro perficiendo corpore vsque ad mensuram debitae staturae. Et ideo praecipitur in iure extra de frigidis, & maleficiatis, c. laudabilem, quod per triennium debent simul cohabitare, & sine fraude, quantum aptiori modo possunt, debent probare, vtrum possint carnaliter conuenire. Et, si, elapso trier nio, conuenire non poterunt, tunc si ab inuicem volunt separari, oportet eos ambos iurare de predicta impotentia cum septima manu, idest cum septem hominibus propinquis, vel vicinis, qui septem homines iurabunt, quod credunt istos coniuges verum dicere de praedictis. Et hoc fasto episcopus, vel eius vicem gerens dabit mulieri licentiam, vt alteri possit nubere, si noluerit continere, virum autem prohibebit, ne de cetero contrahat matrimonium Si tamen contra huiusmodi prohibitionem alibi contraxerit & repertum suerit, quod possit mulierem carnaliter cognoscere, tunc separandus est a secunda, & cogendus est, quod reuertatur ad primam, etiam non obstante, quod prima vxor fuerit interim altero viro matrimonialiter copulata. Nota etiam, quod secundum gloss. super praedicto, capitulo, si ante triennium posset haberi euidens certitudo per experientiam medi corum de perpetuitate praedictae frigiditatis, tunc iam dictum tempus triennii posset per iudicem abbreuiari. Si secundo modo, tunc sine dilatione temporis immediate mulier potest licentiari vt contrahat cum alio viro, si a primo petierit separari, & noluerit continere, & vir perpetuae priuandus est matrimoni ali coniugio: quia ex successu temporis non potest esse spes, quod carens vtroque testiculo, vmquam fiat aptus ad matrimonium consummamdum. Si tertio modo, tunc eodem modo faciendum esti sicut praedictum est de frigiditate, & per easdem distinctiones respondendum Perpetuum enim reputatur maleficium, & non temporale, quando per triennium coniuges commorantes, probauerunt se fideliter, quantun potuerunt & tamen numquam actum carnalis copulae perficere potuerunt. Vnde in hoc solo videtur esse diffe tentia, faciendo diuortium propter maleficium perpetuum, & propter frigiditatem perpetuam, quod quamuis frigido negetur licentia cum alia contrahendi, tame in diuortio propter maleficium non solum mulier, sed etia vir in hoc relinquitur suae voluntati. Cuius ratio esse vi detur, quia per maleficium non efficitur quis impotens respectu cuiuscunque mulieris, sed respectu huius mulieris, cum qua deberet, si posset, matrimonium consum mare Si enim esset impotens respectu cuiuscunque mu lieris, tunc talis impotentia non imputaretur maleficio, sed potius frigiditati: Et ideo, elapso praedicto triennio, quamuis non concedatur frigido, quod cum alia muliere possit contraheret eo, quod ita inutilis esset secundae, sicut fuit primae, tamen hoc conceditur maleficiato, eo quod possit esse vtilis mulieri secundae, quamuis inutilifuerit primae

Sed contra istud sunt duae opiniones: Quarum vnapo nit, quod maleficium nihil sit in rei veritate, sed solum in talium hominum aestimatione: qui effectus, quorum tausae quandoque sunt occultae, maleficiis demonum so sent deputare. Sicut et am terrores, quos homo ex sua timida aestimatione sibiipsi facit, imputat daemoni.

Sed ista opinio est contra dicta sanctorum, vt apparet expresse ex his, quae dixi. lib. 2. dist. 8. artic. 2. Oppositum etiam istius opinionis expresse apparet in legenda de 8 Cvpriano, & lustina virgine. Est etiam ista opinio contra acram scripturam, quae in Exo. facit mentionem de maleficis regis Pharaonis, & 1. Reg. 28. de phitonissa. Et in bial, fit mentio de veneficio, seu serpentum incantatione. lgitur multo magis potest esse maleficium, seu hominum incantatio.

Alia est opinio, quae ponit, quod quamuis maleficium vere quandoque contingat circa aliquos homines, quamtum ad carnalis copulae impedimentum, nullum tamen m aleficium dirimit matrimonium contractum, quia, vt dicunt, nullum maleficium est per petuum: nam diabolus non habet potestatem, nisi super peccatores, & ideo, dleleto peccato per peenitentiam, tollitur maleficium, etiam vnum maleficium potest tolli per altetum maleficium Potest etiam tolli per exorcismos ecclesiae, qui sunt ordi nati ad reprimendum daemonis potestatem.

Sed nec ista opinio valet, quia expresse est contra ius canonicum, & contra determinationem sanctae matris ecclesiae, quae habetur 33 qei c. si per sortiarias, vbi dicitur, quod si maleficiati sanari non potetunt, tunc ab inuicem separari valebunt. Etiam istud expresse habetur extra de frig. & male. c.litterae vestre in quo capitulo idem modus separationis ponit de maleficiatis post triennium, qui prius positus est de incurabili frigiditate, in capitulo laudabilem

Ad rationem dicendum, quod ex permissione diuina quandoque remanet poena, & vexatio, daemonis, etiam cessante culpa. Nec etiam licet christiano vnum maleficium tollere per alterum maleficium, quia non posset procurare secundum maleficium sine mortali peccato. Etiam dato quod aliquis se exponat huiusmodi mortali peccato, tentando vnum maleficium tollere per alterum, adhuc sua intentione frustratur, prout quandoque aliqui sunt experti: Propter quod etiam quandoque aliqui malefici dicunt, quod non quodlibet maleficium potest tolli per alterum maleficium. Etiam, Deo permittente, saepe visum est, quod exorcismi, & coniurationes ecclesiae non valent semper ad tollendum corporales molestias, illatas hominibus ab ipsis daemonibus, nec sunt ordinati exorcismi ad tollendum quaslibet molestias diaboli, sed determinate ad hoc sunt ordinati, vt diabolus non auertat homines a perceptione baptismi, vt patet ex dictis magistri, circa finem. vi dis: istius quarti libri.

Si autem ex parte mulieris accidit predicta impotentia, puta, quia mulier est ita arta, quod vir non potest es carnaliter coniugi, hoc potest esse dupliciter. Quia, vel illa mulier sine sui corporis periculo potest per arte medicine, vel qualitercumque aliter absque mortali peccato taliter aptari, quod vir, cum quo contraxit, ipsam pos fit carnaliter cognoscere, & tunc non est dirimendum matrimonium inter huiusmodi persona contractum, vel non potest illa mulet ab huiusmodi impedimento curari sine sui corporis piculo, vel etm sine mortali peccato, tums sufficienter probata huiusmodi incurabilitate, si vir petit diuortium, debent ab inuicem separari, & licitum est viro contrahere matrimonium cum alia muliere, mulier vero innupta debet perpetua manere. Si tamen contraxerit de facto cum alio viro, & ab illo carnaliter fuerit cognita, tunc si ex vsu istius secudi viri facta est apta, pro primo viro, cogenda est, ut reuertatur ad primum, & dinittat secundum, quia ecclesia decepta fuit in ferendo sententiam diuortij. Nam impedimentum, quod huius modi mulier habuit respectu primi viri, non fuit incurabile, sicut probatur. Ista patent extra de frigidis, & male fic. c fraternitatis.

Sed intertio casu, puta, quando vir impotens contraxit cum muliere nimis arcta, tunc simul debent cohabitare, sicut frater, & soror, quia istud consulitur, quando impedimentum solum est ex parte vnius, puta, quando vir potens contraxit cum muliere nimis arta, vel mulier ad matrimonium apta contraxit cum viro impotente: er go multo magis istud est obseruandum, quando impedi mentum coeundi est ex parte vtriusque. Consequentia patet. Antecedens autem expresse habetur extra de fri& malefi. c. consultationi, vbi dicitur: Romana ecclesia consueuit iudicare, vt quas tamquam vxores habere non possunt, habeant ut sorores. Et ne ista decretalis videatur contradicere dictis precedentibus, vbi allegatum est pro viro potente, quod sibi debet darilicentia, seu libera facultas contrahendi cum alia muliere, est aduerte dum, quod secundum iuristas, ista decretalis loquitur de eo, qui contraxit cum muliere, quam ante, quam contraheret, nouit esse ineptam, & nimis artam: decretalis autem praecedens loquitur de eo, qui hoc igncrauit, & per consequens, magis benigne est agedum cum eo, qui per huiusmodi ignorantiam excusatur. Est etiam secundo non tandum, quod ista decretalis consultationi non est absolute preceptiua, sed persuasiua, & io posito, quod contra mandatum iam dictum ipse vir contraheret cum alia tunc debet manere cum secunda, quia cum prima non nabuit matrimonium supposito, quod impotentia concum di se tenens ex parte primae fuerit simpliciter incurabiis, vt patet extra de frigi. & malefa. c. quod sedem, vbi di citur, Qui impotentes sunt, minime apti ad contrahendum matrimonium reputantur.

Forte dicetur, quod actus carnalis copulae non est de esse matrimonit: ergo impotentia coeundi, siue se teneat ex parte uiri praecise, siue ex parte mulieris praecise: siueex parte utriusque simul, non impedit matrimonium contrahendum, nec dirimit contractum. Antecedens potest probari per ea, quae dicta sunt, distin. 30. de matrimonio Mariae virginis. Consequentia etiam patet, quia propter impotentiam illius, quod non est de esse alituius non vi detur illud dissolui, erg o &c

Dicendum, quod consequentia non est bona, quia quamuis actus carnalis copulae non sit de essentia matrimonii tamen potestas reddendi huiusmodi actum, est de essentia, vel de necessitate matrimonii, propter quod impotentia coeundi, excludens huiusmodi potestatem, impedit contractum veri matrimoni. Nec valet probatio, quia quam uis ridere non sit de necessitate hominis, tamen non posse ridere sufficienter tollit hominem, quia necessaria consequentia sequitur, hoc non est risibile, ergo non est homo. Etiam creare, non est de essentia Dei, cum Deis ab aeterno fuerit, & tamen ab aeterno non creauerit, tamen non posse creare sufficienter infert non esse Deum: Sic in proposito, ergo &c.

Articulus 3

De inhabilitate ad contrahendum hominis furiosi

Articulus 3 De inhabilitate ad contrahendum hominis furiosi.

QVANTVM ad tertium articulum est aduertendum, quod furiosus, vel habet aliqua lucida interualla, & tunc pro tempore, quo liberum habet vsum rationis, potest contrahere matrimonium, quia pro tali tepore potest se obligare ad ea, quae ad uerum matrimonium requiruntur vel furor eius est continuus absque omni lucido interuallo, tunc huiusmodi furore durante, non potest contrahere matrimonium, & dato, quod contrahat, tamen huuismodi contractus non obligat contrahentes.

1 Quia deficiente libero consensu, non contrabitur matrimonium, Sed talis furiosus non potest habere liberum consensum: ergo non potest contrahere matrimonium. Maior patet ex his, quae dixi dist. 2vtartic.1. Minorem probo, quia vbi tot aliter deficit vsus rationis, ibi nec consensus, nec aliquis actus voluntatis potest esse vere liber: Sed continuo existente surore, tunc totaliter deficit vsus rationis, ergo &c

2 Praeterea, carens usu rationis non potest se in his; quae ad uerum spectant matrimortum, perpetuo obliga re: ergo non potest matrimonium contrabere. Antecedens patet, & similiter consequentia. Cum igitur continue furiosus continue careat vsu rationis, ergo &c

Forte dicetur, quod furor non est aliquod de illis duodecim impedimentis recitatis in primo artio. istius quaestionis: ergo vel ista conclusio est falsa, vel numerus impedimentorum in primo arti. positus exstitit diminutus Consequentia patet. Antecedens probatur, quia disturrendo per singula, non inuenietur, quod furor sit aliquoc illorum impedimentorum.

Dicendum, quod iste furor reducitur ad primum illorum impedimentorum, scilicet ad errorem: quia qui totaliter caret vsu rationis, ille in omni suo contractu videtur errare, & dato, quod quandoque non erret, hoc non est per se, & ex sua industria, sed est per accidens, & a casu¬

Articulus 4

De impedimento euidente et vitio hominis incestuosi

ARTICVLVS IIII De impedimento euidente & vitio hominis incestuosi.

QVANTVM ad quartum articulum est sciendum, quod incestus potest dupliciter considerari. Vno modo ratione criminis, quo incestuosus inficitur, & sic prohibet matrimonium contrahendum, licet non dirimat contra huiusmodi prohibitionem contractum. Alio modo, ratione atfinitatis, quam interdum ipse incestuosus acquirit, & sic non solum prohibet matrimonium contrahendum, sed etiam dirimit contra huiusmodi prohibitionem contractum. Istorum primum declarabitur dist. 37. vbi agit magister de impedimento criminis, Secundum dist. 2. vbi agit magister de impedimento affinitatis. Ideo ad praesens circa horum declarationem non insisto.

Ad argumentum principale dicendum ad minorem, quod quamuis matrimonium inter fideles personas legitime, & vere contractum, & carnaliter consummatum sit indissolubile, tamen quocumque istorum trium non existente, tunc non est indissolubile. Si enim vnus coniugum ad fidem Christi conuertitur, altero in sua infidelitate permanente, tunc dissolui poterit matrimonium tuius ratio patebit dist. 38. Etiam si matrimonium est fictum, & non verum, seu legitimum, tunc non est indissolubile: sed matrimonium fictum est, & non verum, seu legitimum, quando contractum matrimonium praecedit aliquod praedictorum impedimentorum Etiam quamuis verum sit matrimonium, tamen si per catnalem compulam non est consummatum, tunc sollemni voto continentia infra duos menses a prima die contractus ipsius matrimonii potest irritari, sicut patet ex dictis superius, distin37. articul, tertio.

PrevBack to TopNext