Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO. XXXV. ET XXXVI perspitua harum distinctionum diuisio n quibus au tur de impedimentis tam sequentibus contractum Matrimonij quam concomitanter incidentibus

OC etiam notandum est. Postquam Magister tractauit de impedimentis contractum matrimonii praecedentibus, hic determinat de impo dimentis huiusmodi contractum sequentibus, & concomitanter incidentibus Et diuiditur in duas paraI tes, quia primo determinat de impedimento matrimonium verum consequente, puta, de separatione, quae solet fieri propter fornicationem: Secundo de impedimento matrimonium simulatum concomitante, puta, de errore, & deceptione circa seruitutis conditionem, ibi, Nunc de conditione. Prima in duas; quia primo ostendit, quomodo inter coniuges causa fornicationis qu andoque celebratur diuortium. Secundo inquirit, vtrum aduiter cum illa possit habere matrimonium, quam prius possuit per adulterium ibi, Solet etiam queri. Prima in tres, quia primo ostendit, quod propter fornicationem licet vxorem dimittere. Secundo quod dimittens a tali vitio debet immunis existere. Tertio quod dimittenti, dimissa viuente, non licet aliam ducere. Secunda ibi Si vero quaeritur. Tertia ibi, Si quis autem. Sequitur distin. : 8. Nunc de conditione. In qua magister determinat de impedimento incidente circa contractum matrimonum, propter ignorantiam seruilis conditionis. Et diuiditur in duas partes. Ad cuius intellectum est ad uertendum, quod aliqui homines sunt veri serui, aliqui non veri serui, licet aliquo tempore teneantur ad modum seruorum, puta heredes paruuli. Nam, sicut ait Apostolus, Quanto tempore heres paruulus est, nihil differt a seruo. Primo ergo magister tractat de primis, puta, de habe tibus seruilem conditionem. Secundo de secundis, scilicet de habentibus puerilem conditionem ibi, Hoc etiam sciendum est. Prima in duas nam primo ostendit, quod error seruitutis precedentis concomitans matrimonialem contractum huiusmodi contractum impedit. Secundo ostendit, quod si seruitus post talem contractum acciderit, hic matrimonium prius contractum non dirimit, ibilllud etiam notandum est. Prima in in duas, quia primo ostendit, quomodo seruilis conditio impedit matrimonium. Secundo inquirit, vtrum seruus vnius domini cum ancilla alterius domini possit habere coniugium, ibia Queritur etiam si seruus. Circa istas duas distinctiones quaero.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum