Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO. SLL ETLII Ab soluta harum distinctionum diuisio, in quibus de affinitate, siue cognatione spirituali, & legali pertrattatur.
VNC de affinitate Postquam magister tractauit de cultus disparita te, & cognatione carnali: nunc in his duabus distinctionibus vltimis tractatus de matrimonio incipit determinare de affinitate, & cognatione spirituali, ac etiam lega
1. Et diuiditur in duas partes: quia primo tractat de affinitatis circa matrimonium impeditione. Secundo de spirituali, ac le gali cognatione, ibi, De parentalium graduum. Prima in tres: quia primo ostendit, qualiter per affinitatem coniugales contractus impediantur. Secundo innuit, quod quibusdam peccatis iura affinitatis violantur. Et tertio, distinguit de aliquibus, quae ex gradibus affinitatis causantur, Secunda, ibi, Hic sciendum est. Tertia, ibi, Attendendum est. Prima in duas: quia primo tractat de impedimentis, & gradibus affinitatis. Secundo ostendit, quo modo separatur matrimonium huiusmodi gradibus vio latis, ibi, Et est sciendum. Prima in tres: quia primo ostedit, per quot gradus affinitatis impeditur matrimonium, Secundo obicit in contrarium. Et tertio respondet ex sententia Papae Cregorii ad quendam affinitatis casum. Secunda, ibi, Sed alit. Tertia, ibi lllud etiam non est pra tereundum. Sequitur dist. 22. In qua magister determinat de spirituali, & legali cognatione. Et diuiditur in tres partes, nam primo continuat dicta dicendis, Secundo tractat de impedimentis prouenientibus ex vinculo spiritualis, & legalis cognationis. Et tertio determinat de nuptiis iteratis,. Secunda, ibi, Spirituales filij sunt. Tertia, ibi. Sciendum est etiam. Istarum secunda diuiditur in duas partes: nam primo ostendit, qualiter, & quot modis spiritualis cognatio contrahatur. Secundo, quomodo per ipsam matrimonium impediatur, ibi Quod auten compater. Et haec in tres: nam primo ostendit, qualiter matrimonium impedit spiritualis cognatio directa. Secundo, quomodo indirecta. Tertio determinat quaedam incidentia. Secunda, ibi. Solet etiam quaeri, si commatrem. Tertia, ibi. Solet etiam quaeri, si vxor. Prima in duas; nam primo ostendit distincte, quomodo matrimonium patitur impedimentum ex cognatione spirituali, Secundo ostendit hoc idem simul ex spirituali, & legali, ibi. Quod autem spirituales. Prima in tres: nam primo determinat suum propositum, Secundo, infert quoddam corollarium Et tertio inducit, & soluit incidens dubium, quod praedictis videtur esse contrarium. Secunda, ibi, Ex his apparet Tertia, ibi, nis autem obuiare videtur. Haec est diuisio, & sententia istarum distinctionum, scilicet. 41. &42. in generali, circa quas quaero in speciali
On this page