Quaestio 1
Quaestio 1
An affinitas Matrimonium impediat.
videtur quod non, quia quod de se nihil est, hoc non potest aliquid impedire: sed affinitas de se nihil esse videtur, ergo &c. Maior videtur esse nota. Probatur minor: quia omne, quod est, vel est res absoluta, vel relata: sed affinitas non est res absoluta, vt de se patet, nec re lata, quia relatio non potest conuenire alicui, sine aliquo absoluto fundamento: sed aliquis potest acquirere affinitatem absque acquisitione cuiuscunque rei absolutae, vt ex dicendis patebit: ergo &c.
Contra non minus impedit matrimonium affinitas, uam publicae honestatis iustitia, vel spiritualis, & legalis cognatio: sed ista tria impediunt matrimonium, vt in processu istius questionis patebit: ergo &c. In isto vltimo argumento quattuor tanguntur, de quorum vnoquoque in praesenti questione videndum est, quid sit in se, & vtrum matrimonium valeat impedire. Et primo de publicae honestatis iustitia, Secundo de affinitate. Et hoc quantum ad distinctionem 4i. Tertio de spirituali cognatione. Et quarto de legali cognatione. Et hoc quantum ad distinctionem. 4v.
RESOLVTI O. Publicae quidem honestatis iustitia Matrimonium vsque ad quin vm gradum consanguinit atis excliasiue contrabendum pyrolobet: quod tamen consanguinitas esque ad quartum inclusius sustinet : & si spiritualis affinitas omnino contrahendum neget, contractum tamen in personis quibus iam non rescindit.
Articulus 1
De publicae honestatis iustitia
QVANTVM ad primum est aduertendum, quod secundum theologos, ac etiam canonistas, publicae honestatis iustitia sic diffinitur. Publicae honestatis iustitia est propinquitas ex sponsalibus proueniens, robur trahens ab ecclesiae institutione propter eius honestatem.
Ad intellectum istius diffinitionis oportet videre, quid sint sponsalia, & qualiter contrahantur. Et de hoc requi re dist. 27 art. 4. In iam dicta diffinitione propinquitas, ponitur pro genere: nam in hoc publicae honestatis iustitia conuenit cum affinitate, & cognatione, sed cetera ponuntur pro differentiis: nam per hoc, quod publicae honestatis iustitia a sponsalibus prouenit, differt ab afrinitate, quae est propinquitas proueniens a carnali copula& a spirituali cognatione, quae prouenit ex his, quae fiut circa aliquorum sacramentorum collationem: & a legali cognatione, quae prouenit per legalem adoptionem Et per hoc, quod additur robur trahens ab ecclesiae institutione, differt ab illa propinquitate, quae dicitur consanuinitas, quae non prouenit ab ecclesiae institutione, sed a naturali generatione
vlterius est hic aduertendum, quod ista propinquitas, quae dicitur publicae: honestatis iusticia extendit se d omnes consanguineos, ita quod sponsus hac propinquitate dicetur propinquus omnibus consanguineis sue ponsae, & sponsa est propinqua omnibus consanguineis sui sponsi. Et ideo dato, quod sponsalia dissoluantur, ita quod matrimonium inter sponsum, & sponsam non perficiatur, tamen ratione iam dictae propinquitatis, quae di citur publicae honestatis iustitia, sponsus non potest contrahere matrimonium cum aliqua consanguinea suae spoae, nec econuerso sponsa cum aliquo consanguineo sui sponsi. Et istud patet. 27. q. 2. c. Si quis vxorem. Et idem patet extra de sponsatione impuberum c. Continebatur, vbi circa finem illius capituli, Alexander tertius ait sic. Si vero puella infra nubiles annos alicui desponsata fuerit, non licet alicui de consanguinitate illius, cui deponsata fuit, eam ducere in vxorem; nec fas est eidem sponso de consanguinitate sponsae sibi aliqua copulare. Cum igitur consanguinitas, prohibens matrimonium, duret vsque ad quartum gradum inclusiue, vt patuit in praecedenti quaestione, ideo dicunt doctores iuris, quod publicae honestatis iustitia prohibet matrimonium, vsque ad quintum gradum consanguinitatis exclusiue
Est etiam aduertendum, quod sponsalia de facto contracta sine iure, & contra prohibitionem ecclesiae etiam causant praedictam propinquitatem. Verbi gratia Si aliquis contrahat sponsalia cum aliqua sua consanguinea, hoc de iure non potest, quamuis de facto hoc faciat, talinumquam potest contrahere cum aliqua consanguinea illius sponsae: nec illa cum aliquo consanguineo illius sposiEt idem dicendum est in omnibus aliis casibus, in quibus sponsalia non sunt vera, sed solum praesumpta; nec le iure, sed solum de facto contracta, hoc dumtaxat exepto si pueri, contrahentes sponsalia, fuerunt infra se tem annos, & non approbauerint contractum factum, ostquam septennium attigerunt: tunc enim ex tali conn tractu, nec aggeneratur impedimentum masculo, quin possit matrimonium contrahere cum sorore ipsius puelae nec ipsi puellae, quin possit contrahere cum fratru psius masculi. Haec patent. 37. 4 2 c. quidam desponsauit & extra de spon & matrimon. c. ad audientiam.
Articulus 2
De affinitate
QVANTVM ad secundum articulum est sciendum, quod affinitas sic diffinitur. Affinitas est personrum pr oximitas, proueniens ex carnali copula, carenomni parentela Hic proximitas ponitur pro genere, ce fera pro differentiis: nam per hoc, quod prouenit ex canali copula, differt a publicae honestatis iustitia, & spiri uali, ac legali cognatione. Sed per hoc, quod caret pare tela, differt a cognatione carnali Notanter etiam dicitur ista diffinitione cathalis copula, & non coniugalis: quia siue compula sit fornicaria, siue legitima, dummodo hrnaturalis, & completa, semper generatur ista proxi hitas, qua m asculus efficitur affinis omnibus consangui teis ipsius mulieris, quam carnaliter cognoscit, & muser efficitur affinis omnibus consancuineis illius maris patet3s qetertia. c. nec eam. Patet etiam extra de eo. idi cognouit consanguineam vxoris suae. ctuae fraternictis Dixi etiam notanter, dummodo fuerit naturalis, qu ompleta: quia si vir cum corpore suo attingeret infra orpus mulieris, &tamen ab actu illo desisteret, ante uam semen virile ab eo procederet, nulla ex hoc gene aretur affinitas inter virum, & consanguineas mulieris inter mulierem illam, & consanguineos viri illius. Etilto, quod semen a viro procedat, si tamen non recipinm loco naturali ipsius mulieris, quamuis huiusmodi mine mulier extrinsece polluatur, & innaturaliter, seu tra naturam, nulla ex tali copula generatur affinitas
patent:. 4. 3. c extraordinaria. Istud etiam tenent Nones iuris, scilicet Canfredus, Itinocentius, Hostien Ravmundus, ac etiam doctores theologiaeNota tamen, quod hic a iam dictis doctoribus excipi Snus casus, puta, si illa extraordinaria pollutio facta erit cum consensu matrimoniali, tunc enim tanta ast tas contrahetur, quod mulier non poterit contrahert atr imonium cum consanguineo viri, nec vir poterit intrahere matrimonium cum consanguinea mulieris t dicunt iidem doctores, istud probatur extra de eo. Teognouit consanguineam vxoris suae, c fraternit ati RVb. Innoc entius tertius archiepiscopo Disuntino sit Pon det. Diuortii sententiam approbamus, quam in m cano nice promulgasti, qui illam sibi postea compuprae sum psit, cuius antea sororem adhuc septennem ntractis, sponsalibus extraordinaria libidine noscitur luisse: Po sset tamen dici contra praedictos doctores; Po casu posito, vir non impediretur contrahere masenium eu illius mulieris consanguinea, propter hu modi extrinsecam pollutionem, sed impediretur pro pter publicae honestatis iustitiam, quam concernit consensus matrimonialis Et hoc bene dat intelligi decretalis ia proxime allegata, cum dicit, contractis sponsalibus.
Est etiam hic aduertendum, quod antiquitus fuerunt tria genera affinitatis. Quorum primum habnit septem gradus, quibus omnibus matrimonium prohibebatur aequali modo, sicut in gradibus consanguinitatis Secundum genus habuit quattuor gradus. Et tertium genus habuit duos gradus. Ista patent:5 q4. Contradicimus, ped quia postea per generale concilium abrogatum est ius antiquum quantum ad secundum, & tertium genus ffinitatis, quo ad omnes suos gradus, & quantum ad primum genus, quo ad quintum, & sextum, & septimum gradum, sicut patet extra de consanguinitate, & affinitate c. non debet, vbi Innocentius Papa sic ait, Non debet ra prehensibile iudicari, si secundum varietatem tempori statuta quandoque variantur humana, praesettim cum v gens necessitas, vel euidens vtilitas illud exposcit: Quoniam ipse Deus ex his, quae in veteri testamento statuerat, non nulla mutauit in nouo. Cum ergo prohibitiones de coniugio in tertio, & secundo affinitatis genere mini me contrahendo difficultatem frequenter inducant, & quandoque periculum pariant animarum, cum, cessante prohibitione, cesset effectus, constitutiones super hoc editas sacri approbatione concilij reuocantes, praesenti constitutione decreuimus, vt sic contrahentes de cetero libere copulentur ed quantum ad reuocationem trium graduum primi generis affinitatis, sequitur ibidem immediate. Prohibitio quoque, & cetera Require in quaestione proxime praecedente, art. 2. concl.
lstis igitur abrogatis, omnibus praetermissis, solum quatuor primos gradus primi generis affinitatis, pro nunc impedientes matrimonium, sic possumus exemplariter declarare. Sint duo fratres, quorum vnus vocetur Petrus & alius Toannes: Et loannes accipiat vxore, siue legitime, siue fornicarie, quae vocetur Derta: tunc Derta attine it Petro in primo gradu affinitatis, & filio Petri in seculo gradu, & nepoti Petri eadem berta attinebit in tertio gradu affinitatis, & pronepoti eiusdem Petri attinebit eadem berta in quarto gradu affinitatis & ideo vsque ad hunc gradum inclusiue prohibetur ipsa perta contra here matrimonium cum Petro, & cum his, qui per naturalem generationem a Petro descendunt. Et ratio omniu istorum esse potest, quia Derta, & loannes per carnalem copulam sunt quasi vna taro effecti: ideo in quocunque gradu consanguinitatis prohibetur loannes contrahere matrimonium cum aliqua persona, si est mulier; eodem gradu affinitatis prohibetur berta contrahere cum eadem persona, si fuerit masculus Et ideo sicut loannes in primo gradu consanguinitatis prohibetur, ne contrahat cum sorore sua, sic Derta vxor loannis in primo gradum iffinitatis prohibetur contrahere cum Petro, qui est frater loannis. Et sicut dictum est de Derta respectu Petri eorum, qui a Petro per naturalem generationem descendunt, sic eodem modo dicendum est de loanne, respectu sororis ipsius bertae, & earum, quae ab huiusmodi sorore descendunt Nam postquam loannes carnaliter cognouit ipsam bertam, tuc sicut berta cum sorore sua est in primo gradu consanguinitatis, sic loannes est cum eadem sorore in primo gradu affinitatis, & cum filia illius sororis est in secundo gradu affinitatis, & cum nepti in tertio, & cum pronepti in quarto.
Notandum est etiam, quod quamuis post carnalem copulam generetur affinitas, per quam vir attinebit omni pus consanguineis vxoris, & vxor omnibus consanguineis ipsius viri, modo, quo iam dictum est: tamen ex hoc no oritur aliqua affinitas inter consanguineos viri, & consanguineos vxoris; & ideo pater, & filius possunt legitime accipere matre, & filiam, & duo fratres possunt legi time duabus sororibus copulari. Ista omnia recitantur, & approbantur. 35 q.3. c. Sane, & 35. q4. 5. c. porro. Forte contra praedicta dicetur sic. Quando aliquis con gnoscit consanguineam vxoris suae, non dirimitur matri monium, quod habet cum vxore sua: ergo vel non contrahitur semper affinitas inter virum, & omnes consanguineas mulieres, quam cognoscit, velaffinitas non sen per impedit matrimonium. vtraque pars istius consequentis est contra praedicta, ergo praedicta non sunt vera. Antecedens clare habetur extra de eo, qui cognouit consanguineam vxoris suae, in pluribus capitulis illius tituli. Consequentia etiam patet: quia postquam talis homo cognouit consanguineam suae vxoris, vel per talem incestum efficitur affinis vxori suae, vel non. Si sic, tuns affinitas non impedit matrimonium: quia propter huius modi incestum, vxor sine sua culpa non debet priuari vro, cum quo verum ante huiusmodi incestum habuit matrimonium, sicut dicitur extra de eo, qui cognouit consanguineam vxoris suae, c. discretioni tuae, & capitulo fraternitati tuae. Si non, tunc per actum carnalis copulae vir non efficitur affinis cuilibet consanguineae illius mulieris, quam cognouit: quia vxor illius supponitur esse consanguinea eius, quam cognouit.
2 Praeterea in lege veteri praecepit dominus, vt mortuo viro sine prole, frater eius reciperet vxorem suam ad suscitandum semen fratris sui: ergo ex carnali compula primi viri vxor non habuit affinitatem ad fratrem illius viri. Consequentia patet, quia si inter fratrem viri, & vxorem fuisset affinitas, cum affinitas, sicut praedictum est ampediat matrimonium, lex non precepisset alicui, quod acciperet vxorem fratris sui¬
Praeterea, possessor bonae fidei praescribit in re etiam non sua, ita, quod ex lapsu temporis erit sua. Ista patet ex his, quae dixi, distinctione decimaquinta, artic. 4. Sec possibile est, quod aliquis bona, & simplici fide habuerit vxorem viginti annis, quibus nuquam percepit ipsam uisse fornicatam cum aliquo suo consanguineo prius, quam duceret eam in vxorem, & postea de certo perciperet ipsam fuisse fornicatam cum fratre suo, vel alio com anguineo suo, antequam esset vxor sua: ergo dato, quod propter affinitatem ex illa fornicatione subortam, iste homo bonae fidei non habuerit ius super ista muliere: tamen quia ex lapsu temporis praescripsit, videtur, quod ex vi praescriptionis ipse habeat ius super illa muliere, & per consequens affinitas non poterit impedire huiusmodi matrimonium
Praeterea, cessante causa, cessat effectus: sed per cat nalem compulam, vit est causa affinitatis in muliere, respectu suorum consanguineorum, & mulier est causa affinitatis, qua vir dicitur affinis consanguineis mulieris: ergo mortuo viro, cessabit affinitas in muliere; & mortua mu liere, cessabit affinitas in viro, & per consequens, mortuo iro, mulier poterit nubere suo consanguineo, absque affinitatis impedimento; & eodem modo mortua muliete, vir poterit nubere consanguineae huius mulieris.
Sed ista non concludunt contra praedicta. gitur ad primum dicendum, quod affinitas dupliciter potest contingere. Vno modo ex actu carnalis copi lae, quae praecedit matrimonium. Alio modo, ex actu carnalis copulae, quae sequitur matrimonium. Primo modo, accipitur affinitas in praesenti proposit7. Sic enim affinitas impedit, & dirimit, seu non sinit contrahi matrimonium Sed de secudo modo procedit instantia: & ideo nihil arguit contra praesens propositum. Etiam falsum assumitur cum dicitur, quod vtraque pars consequenti est contra praedicta: nam ista pars, qua dicitur, quod non emper affinitas impedit matrimonium, ista non est contra praedicta: quia in praedictis non sum locutus de omni iffinitate, sed solum de illa, in qua contractus affinitatis praecedit contractum matrimonii.
Est tamen hic aduertendum, quod affinitas, quae contrahitur post matrimonium, quamuis non dissoluat matrimonium, tamen impedit personam, quae suo incestu huiusmodi affinitatem contraxit, quantum ad exigere debitum. Licet enim cum cordis sui dolore, & contritio ne debeat reddere debitum, quando coniux innocens hoc exigit: tamen numquam debet exigere debitum car¬ nalis copulae, sicut patet in supradictis capitulis, discretioni tue, & tuae fraternitati
Ad secundum, nego consequentiam. Ad probationem dicendum, quod quamuis de lego communi; affinitas impediat fratrem, ne vxori fratris sui opuletur tamen quia conditor legis potest in lege dispensare, & Deus, qui fuit conditor illius legis, datae per Movsen, dispensauit in hoc casu, quando frater decessit ib hac vita sine prole: ideo non obstante affinitate, vxor carens liberis, post mortem mariti, poterat fratri huius mariti licite compulari.
Ad tertium dicendum ad maiorem, quod duplex est possessor. vnus, qui sic possidet, quod tamen non possiletur ab eo, quod possidet. Alius, qui sicut possidet, sic possidetur ab eo, quod possidet. De primo possessore procedit maior, & ea, quae predicta sunt, distinctione 15- sed loquendo de secundo possessore, maior potest esse falsa quia ex quo non possidet verius, quam possideatur ab eo quod possidet; igitur tota mutua possessio potest impediri ex mala fide illius, quod ipse possidet, & a oud ipse mala fide possidetur, & per consequens, non obstam, te sua bona fide, ex nullo transitu temporis, ipse potest praescribere in huiusmodi possessione. Sic autem est in proposito: quia quantum ad mutuam possessionem sui corporis vir, & vxor ad paria iudicantur Praedicto autem casu posito, licet coniux innocens fuerit bonae fidei propter ignorantiam sceleris: tamen coniux nocens numuam fuit bona fide, eo, quod semper fuerit conscius sce eris, & per consequens sicut iste, qui est malae fidei, non raescribit ex lapsu temporis, sic nec altet, qui est bonae fidei. Et istud satis apparet auctoritate lonocentu, quam adduxi in quaestione proxima praecedenti, articulo quarto, conclusione prima
Ad quartum dicendum, quod maior non est vera, nisi loquendo de tali causa, quae non solum est causa effectus in fieri, sed etiam in conseruari. Sic autem non est in pro osito: quia quamuis persona, mediante qua, consanguinei contrahunt affinitatem, sit causa huius affinitatis in fieri: tamen non est causa eius in consetuari: & ideo mortua tali persona, adhuc manet affinitas inter suos conanguineos, vel consanguineas, & personam, quae sibi fuit carnaliter copulata
Articulus 3
De Spirituali cognatione
QVANTVM ad tertium articulum est aduertendum, quod spiritualis cognatio tres habet species. Quarum vna dicitur paternitas spiritualis Et haec attenditur inter patrem spiritualem, & filium spiritualem Est autem pater spiritualis, quantum ad presens, ille, qui baptizat, & ille, qui suscipit baptizatum de baptismo, ac episcopus, qui confirmat, & ille, qui tenet eum, qui contirmatur coram episcopo Filius autem spiritualis dicitur lle, qui baptizatur, vel confirmatur
Secunda species est compaternitas, & haec attenditur inter parentes carnales ipsius baptixati, vel confirmatia & iam dictos patres spirituales eiusdem
Tertia species dicitur fraternitas spiritualis, & haec at tenditur inter filium spiritualem, & filios carnales sui patris spiritualis.
Vnde omnes filii baptix antis, & omnes filij suscipientis aliquem hominem de baptismo, sunt fratres spirituales illius, qui baptixatur, & suscipitur de baptismo. Ista atent trigesima quaestione tertia, capitulo primo, & ca itulo 2 Datent etiam extra de cognatione spirituali in luribus capitulis.
Ex his etiam patet descriptio spiritualis cognationis, qua lurisperiti dicunt, quod cognatio spiritualis est propinquitas, proueniens ex sacramenti datione, vel ad ilud retentionei. His praemissis secundum ordinem ista¬ rum specierum, restat videre quomodo per eas impeditur matrimonium,
Quantum igitur ad primam speciem est sciendum quod pater spiritualis non potest contrahere matrimonium cum filia spirituali, nec mater spiritualis cum filic spirituali. dato, quod contrahant penitus est dirimendum. Istud patet trigesima, quaestione tertia, capitulo Pi tacium,
Hic tamen nota, quod si pater spiritualis contrahit cum sorore suae filiae, vel filii spiritualis, tale matrimonium not est dirimendum, vt expresse patet trigesima, quaestione tertia, cap. illud etiam. Nec etiam esset matrimonium dirimendum, si pater spiritualis contraheret cum filia cat naliter genita a suo filio spirituali: quia spiritualis cognatio non habet aliquos gradus, sicut ait Innocentius in glosa super primo capitulo, extra de spirituali cognatione.
Est etiam hic notandum, quod paternitas spiritualis adueniens alicui, postquam carnaliter cognouit vxorem suam, praestat impedimentum vxori, ne contrahat matrimonium cum filio spirituali ipsius mariti. Secus tamen esset, si huiusmodi spiritualis paternitas marito ante ad uenisset, quam cognouit vxorem: quia ante illud tepus, vir non fuit vna caro cum vxore: ideo exactione sua, qua huiusmodi spiritualem filium de sacro fonte suscepit, nihil communicabatur vxori. Et istud patet trigesima quo stione quarta, capitulo, qui spiritualem.
Forte dicetur, quod sicut notauit rugo trigesima, questione prima, capitulo omnes, conferens sacramentum poenitentiae, si aliud obstaculum non haberet propter sacrum ordinem, ipse posset contrahere matrimonium cum ea, quam recipit ad huiusmodi sacramentum: sed planum est, quod talis est pater spiritualis huius mulieris: ergo pater spiritualis ratione huiusmodi paternitatis non prohibetur, quin possit contrahere matrimonium cum sua filia spirituali: cuius oppositum asseritur in pra dictis Maior patet, non solum per Hugonem, sed etian per Hlostien vnde secundum istos doctores, etiam filius carnalis sacerdotis potest contrahere matrimonium cum ea, quam pater suus audiuit, & absoluit in foro poeniten tiae. Ratio istorum doctorum potissima est ista, quia istud in iure nusquam inuenitur esse prohibitum. Minor etiam patet quia ex communi vsuloquendi confessor dicitur pater spiritualis illorum, quos audit, & absoluit in contessione. Patet etiam ex quibusdam antiquis versibus quibus dicitur sic¬
Quem de fonte leuas tangendo, siue tenendo, Vel confirmando, sua vel peccata fatendo, Filius ille tibi spiritualis erit
Respondeo, quod ista instantia nihil concludit contra praedicta: quia, vt patet in ingressu istius tortii articuli, ego patrem spiritualem ad praesens limitaui, quantum ad paternitatem, quae acquiritur ex his, quae fiunt circa duo sacramenta tantum, scilicet, circa sacramentum baptismi, & confirmationis : & ideo de quocunque alio patre spitituali arguitur, hoc non est contra praedicta.
Quantum ad secundam speciem est aduertendum quod ratione compaternitatis pater spiritualis non potest contrahere matrimonium cum matre carnali sui spi ritualis filii; nec mater spiritualis cum patre carnali; & s contraxerint, huiusmodi matrimonium est penitus diri mendum. Istud patet trigesima, quaestione prima, capitulo primo. Idem patet extra de cognatione spirituali, capitulo veniens. Et sicut compaternitas directe patrem prohibet spiritualem, ne possit nubere matri carnali sui filiij spiritualis; sic eadem compat ernitas indirecte prohibet vxorem patris spiritualis, ne post mortem eius ipsa possit nubere patri carnali praedicti filij spiritualis: hoc supposito, quod iam dicta compaternitas non prius aduenerit illi viro, quam per catnalem copulam fuit quodammodo effectus vna caro cum vxore sua: quia si priu fuit compater, quam accepit vxorem, tunc vxor post mortem eius licite potest contrahere matrimonium cum illo, qui compater erat mariti sui. Et sicut dictum est, quo modo compaternitas, directe conueniens viro, se extendit ad vxorem, & quomodo non: sic eodem modo a mu liere extenditur ad virum, si mulier suscipit puerum de b aptismo, vel baptixat in necessitate, vel tenet in confirmatione Istud patet trigesima, quaestione quarta, capitulo sciscitatur.
Nota etiam circa istam materiam, quod si aliquis homo habet prolem ab alia muliere, quam ab vxore sua; tunc pater spiritualis illius prolis non impeditur, quin mortuo illo homine, ipse possit contrahere matrimonium cum vxore sua, ita, quod in isto casu vna mulier potess habere duos compatres suceessiue. Et eo modo iudicandum est ex parte viri, si vxor sua habet prolem ex alio viro, quia tunc mortua vxore, vir poterit contrahere cum matre spirituali illius prolis, quae erat commater vxoris suae; & sic vnus vir potest suceessiue duas commatres habere in vxores Ista patent trigesima, quaestione quarta, capitulo qui spiritualem.
Nota etiam, quod vir & mulier, simul leuantes eandem prolem de baptismo, non prohibentur inter se matrimonium conti ahere: quia quamuis eadem proles sit vtriusque filius spiritualis, tamen ex hoc mater spititualis, & pater spiritualis nullam contrahunt inter se compaternitatem, seu spiritualem cognationem. Et istud po nit Innocentius extra de cognatione spirituali in glosa super c. Martinus. Et idem ponit Hostiensis in glosa super. c. veniens
Quantum ad tertiam speciem, est sciendum, quod quam uis circa impedimentum spiritualis fraternitatis antiquitus fuerint diuersae opiniones, iura tamen moderna hoc clare determinauerunt, quod omnes liberi duorum compatrum legitime possunt contrahere, excepta sola prole spirituali: quae, si est masculus, numquam potest legitime copulari alicui carnali filiae sui patris spiritualis; nec alicui eiusdem patris filio, si fuerit femella. Ista atent extra de cognatione spirituali, capitulo primo. Patent etiam trigesima, quaestione tertia, capitulo, Non oportet, capitulo super quibus
Nota etiam, quod cum sacerdos baptixans, sit patet piritualis ipsius baptixati: ideo, si sacerdos habet filium carnalem, ille ron potest legitime contrahere matrimonium cum aliqua filia ab eodem sacerdote bapti cata, eo, quod omnium eorum, quos huiusmodi sacet dos Daptixauit, praedictus carnalis filius sit frater spiritualis. Istud habetur extra de cognatione spirituali, capitulo vltimo Et idem est iudicandum de filio carnali laici, qui in necessitate baptixaret: ipse enim esset verus ater spiritualis illius filiae, quam baptixaret: & ideo filius suus non posset ducere illam filiam in vxorem: quia ipse esset frater suus spiritualis: nec pater posset eande filiam accipere in vxorem, quia ipse esset pater eius spiritualis: nec idem pater posset accipere matrem illius filiae, eo quod vera compaternitas esset inter huiusmodi personas. Haec omnia possunt haberi ex dictis Hostiesin glo, super capitulo proxime allegato.
Nota etiam, quod ista prohibitio non extendit se vsue ad nepotes: quia quamuis filius tuus spiritualis non possit accipere filiam tuam carnalem, tamen bene potest accipere neptim tuam, puta, filiam filiae tuae, & etiam fi- ius tuus carnalis potest accipere filiam fuii tui spirituais Ista patent ex dictis lnnocenti extra de cognatione pirituali; in glosa super primo c.illius tituli,
Articulus 4
De legali cognatione
QVANTVM ad quartum articulum est aduerten edum, quod secundum theologos, ac etiam lurisi peritos, cognatio legalis est quaedam humana proximitas ex adoptione proueniens sed adoptio est extranea persone in filium, vel nepotem, & deinceps legitima as¬ sumptio. Quae autem requirantur ad adoptionem, qui etiam ad quandam aliam adoptionis descriptionem, require librum tertium, distinctione decima, art 3. Quibus omnibus ad praesens praesuppositis possumus triplice notare speciem legalis cognationis.
Prima est inter patrem adoptante, & prolem adoptatam Secunda est inter prolem adoptatam, & naturalem prolem adoptantis.
Tertia est quasi per modum affinitatis inter vxorem filij adoptiui, & patrem adoptiuum, & inter filium adoptiuum, & vxorem patris adoptiui: Et omnes istae species legalis cognationis impediunt matrimonium, quamuis hoc faciant inaequaliter. Nam licet secunda species, qua potest dici fraternitas legalis cognationis, impediat matrimonium inter prolem adoptatam, & prolem naturaem, quamdiu vtraque proles est in patris potestate; tamen mortuo patre, possunt legitime contrahere; vel etiam, adhuc viuente patre, si vna earum, vel vtraque fuerit emancipata, nullum habent vlterius ex parte legalis cognationis impedimentum contrahendi legitimum matrimonium. Et ista patet extra de legali cognatione, vbi dicit Hicolaus papa sic. Si qua per adoptionem mihi soror esse coepit, quamdiu durat adoptio inter me & ipsam, nuptiae consistere non possunt. Et super eoden capitulo argnit glosa ab opposito sensu, quod non duram te adoptione, non prohibentur inter prolem naturalem & adoptiuam nuptiae. Sed, vt patet per eandem glosam tunc non durat inter huiusmodi proles vinculum adoptionis, quando vna earum, vel vtraque fuerit emancipata. Emancipata vero tunc dicitur esse proles, quande data sibi hereditaria portione, quae secundum leges ipsam prolem contingit, ipsa ponitur extra familiam patris. Praedicta etiam patent trigesima, quaestione tertia, capitulo, Ita diligere, &c Post susceptum. Patent etiam iam dicta, frde ritu nuptiarum c. Per adoptionem. Sed prima, & tertia species cognationis legalis, absque dictinctione perpetuo impeniunt matrimonium. Nam pater ndoptiuus numquam potest contrahere matrimonium cum filia adoptiua, siue talis filia adhuc sit in patris adu ptantis familta, siue extra familiam fuerit emancipata Etiam pater adoptiuus numquam potest legitime matr monium contrahere cum vxore filii adoptiui, post mortem huius filii: nec filius adoptiuus vmquam potest contrahere matrimonium cum vxore sui patris adoptiui, post mortem huius patris; etiam dato, quod ante mortem patris fuerit emancipatus. Ista patent. fr: de ritu nuptiarum c. adoptiuus filius
dic etiam est notandum, quod Hugo dicit in glosa, trigesima, questione tertia, quod sicut duae proles spirituales eiusdem patris spiritualis possunt legitime inter se contrahere, dum modo alias non habeant impedimentum contrahendi, quam ex cognatione spirituali, sic etiam duae proles adoptiuae eiusdem patris adoptiui, inter se possunt legitime matrimonium contrahere, dummodo aliunde non prohibeantur, quam ex legali cognatione
Forte contra praedicta dicetur, quod ius positiuum non debet praeiudicare iuri naturali: sed legalis cognatio est ex iure posituo, & matrimonium est de iure naturali: ego legalis cognatio non potest matrimonium impedire
Praeterea, verum sacramentum ecclesiae non debet talibus subiacere, quae ex secularibus legibus suam vin probantur habere, sed matrimonium est verum sacramentum ecclesiae, & adoptio, ac etiam legalis cognatio, quae ex adoptione procedit, totam vim suam habent ex aecularibus legibus, & statutis, ergo & cetera
Ad primum dicendum, quod quamuis matrimonium sit de iure naturali, tamen sine omni praeiudicio iuris na turalis leges positiuae possunt determinare personas ma trimonialiter copulandas pro gentis, & temporis congruitate: & ideo sicut patet ex dictis aliquae personae pro nunc isto tempore possunt legitime contrahere, quae quamdoque fuerunt prohibitae; & aliquibus christianis propter ecclesiae honestatem, non licet contrahere, quos tamer finagoga, vel status dentilium, propter sui catnalitatem contrahere non solet prohibere
Ad secudum dicendum, quod hoc sacramentum, quod est matrimonium, legibus subiacere potest dupliciter intelligi. vno modo, secundum se. Alio modo, quantum ad determinationem habilitatis contrahentis personae. Leges etiam seculares dupliciter possunt considerari. Vno modo, vt a secularibus principibus sunt conditae. Alio modo, vt sunt canonixatae, & ab ecclesia sunt approbatae. Et ex his ad formam argumenti, dicendum ad maiorem, quod quamuis sacramentum ecclesiae secundum se non debeat saecularibus legibus subiacere, consideratis huiusmodi legibus, secudum quod seculares sunt, tamen quantum ad determinationem personarum contrahentium ipsum matrimonium, potest subiacere secularibus legibus, non vt seculares sunt, sed vt per ecclesiae approbationem canonixatae sunt
Ad argumentum principale dicendum, quod minor est falsa. Ad probationem dicendum, quod iterum minor est falsa: quia cum affinitas sit proximitas: ideo oportet, quod sit vera relatio. Ad probationem illius dicendum, quod licet relatio non possit alicui conuenire sine fundamento, tamen non est necesse, quod in quocunque relatio de nouo acquiritur secundum suam actualem ten dentiam ad terminum, quod in eodem fundamentum de nouo acquiratur. Vnde si hodie esset vnus solus homo albus, & cras fieret alter homo albus, tunc ille, qui primo fuit albus, cras sine fui mutatione, & absque noua fundamenti acquisitione acquireret similitudinem secundum suam actualem tendentiam ad terminum, quam uis praehabendo albedinem praehabuerit etiam similitudinem, secundum habitualem tendentiam ad terminum. Sufficit enim mutationem fieri in altero terminorum, ad hoc, quod in ambobus oriatur realis relatio, secundum tendentiam actualem: sic autem est in proposito, quia nullo absoluto de nouo acquisito in consanguineis alicuius viri, ex sola mutatione facta in aliqua muliere, quae per carnalem copulam adiungitur illi viro, & quodammodo vna caro efficitur cum eo, oritur affinitas in ipsis consanguineis, respectu huius mulieris, secudum actualem tendentiam proximitatis.