Text List

Circa textum

Circa textum

DISPINCTIO. LII Secunde partis principalis huius quarti voluminis generalis diuisio, ac praesentis distinctionis distincta subduusio, in qua de mortuorum vresurrectione determinatur

OSTREMO de conditione ro surrectionis. Hucusque in isto quarto libro determinatum es de vulnerati hominis sanatione imperfecta, & sacramentaliter initiata, nunc vlterius determinatur de eiusdem hominis curatione perfecta, & supernaturali ter consummata. Prima curatio est gratiosa. Secunda est gloriosa. Prima curatio est quaedam spiritualis liberatio a culpa. Secunda sanatio est quaedam supernaturalis translatio a miseria. Postquam igitur magister determinauit de vulnerati hominis sanatione aliqualiter imperfecta, quae fit per sacramentorum deuotam perceptionem; nunc in ista quadragesima tertia distinctione, incipit de terminare de sanati hominis solidatione totaliter persecta per corporis, & animae beatam glorificationem. Ad stam autem glorificationem peruenitur per corporum resumptionem, & iudicialem discussionem. Ideo magi ster duo facit: nam primo tractat de mortuorum resurrectione: Secundo de iudicandorum examinatione, ibi, Solet autem queri Prima in duas. Nam primo determinat de animarum ad sua corpora reunione. Secundo ostendit qualem statum ante huiusmodi reunionem habeant animae separatae, ibi Praeterea sciendum est. Prima in duas, non primo tractat de mortuorum resurrectione, secundum se ecundo de resurgentium qualitate, & conditione, ibi, Solent autem nonnulli. Prima in duas: quia primo circa resurrectionem ponit veritatis determinationem Secundo quorundam dubitationum innuit solutionem ibi. Hic quaeritur, vtrum electis. Prima in tres; quia primo ostendit per sacram scripturam resurrectionem esse futuram. Secundo resurrectionis assignat causam. Et tertio eiusdem resurrectionis in vniuersali determinat tempus, & horam. Secunda, ibi, Causa enim resui rectionis Tertia, ibi Media autem nocte. Sequitur illa pars. Hic quaeritur. Et diuiditur in quattuor partes, secu dum quod magister determinat quattuor determinati nes, Secunda ibi, Quaeri etiam solet. Tertia, ibi, His autem adiiciendum est. Quarta, ibi, Cumque ex praedictis Haec est diuisio a3. distin & sententiae in generali, circa quam quaero.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum