Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An in hac vita degentium suffragi defunctorum animabus prosint

Quaestio. I An in hac vita degentium suffragi defunctorum animabus prosint

VTRVM suffragia viuorum prosint anima bus defunctorum:

Videtur, quod non Quia sicut se habent mala ad obesse, ic bona ad prodesse: sed mala: viuorum on possunt nocere, vel obesse defunctis ergo nec bona viuorum possunt prodesi se defunctis.

Contra, suffragia viuorum valent pro absolutionem ptecatorum ipsorum defunctorum: ergo suffragia viuorum prosunt animabus defunctorum. Consequentia patet. Sed ntecedens de plano habetur 2. Mach vbi dicitur, Sancta. ergo, & salubris est cogitatio pro defunctis exorare, vt 4 eccatis soluantur. Hic primo videndum est, vtrum anima bus defunctorum conueniant aliqua corporalia habltacu I2. Secundo, qualia sint ista habitacula, & in quibus mundi partibus sint situata. Tertio, vtrum defunctis prodessa valeant viuorum suffragia. Et quarto, vtrum sancti cognoscant nostras preces, scu rogamina

RESOLVTIO. Defunctorum quidem animas ad certa quaedam corporea veceptacula, in quibus uel gloria fruuntur, vel dignis cruetiantiui peenis, destinatas esse, inficiari nequimus, cum praesertim id ex sacro conuincatur euangelio Vnde ins duntaxat animabtit viuentium opitulantur suffragia, quae, dum in viuis agereus, va ea sibi impenderentur, meruere.

Articulus 1

Utrum Animabus defunctorum conueniant aliqua corporalia habitacula

ARTICVLVS I Vtrum Animabus defunctorum conueniant aliqua corporalia habitacula.

SV A NTVM ad primum negare non possumus animas defunctorum ad aliqua loca corporalia destinari: Nam Luc. 10. dicitur, quod mortuus est diues, & sepultus est in inferno. Et ibidem dicitur, quod Raxatus mortuus ductus est ab Angelis in sinum Abraae. Pro sufficientia autem hutusmodi locorum est aduertendum quod post mortem hominum, animae eorum immediate lestinantur, vel ad locum gloriae, vel ad locum poenae. Si id locum gloriae, sic locus animarum dicitur coelum emtireum. Et iste locus subdiuiditur in nouem portiones, secundum nouem Angelorum ordines, in quibus collocantur animae beatorum, iuxta varietatem graduum suorum meritorum, vt apparet ex his, quae dixi lib. 2. distin o artic secundo. Si autem ad locum poenae, hoc contingit dupliciter: quia vel in huiusmodi locis est poena sensus, & peena damni simul, uel poena damui tantum. Et quaelibet istarum partium adhuc subdiuiditur per teporale, & aetet num. Et secundum hoc, quattuor possunt distingui loca poenarum ipsarum animarum.

Quorum primus est infernus proprie dictus, qui essilo cus perpetuo damnatorum, qui tam poena sensus, quam poena damni, perpetuo puniutur. Et ad hunc locum nullus lescendit, nisi qui cum mortali peccato, in hac vita personaiter ppetrato, sine vera poenitentia ab hac vita decedit. Alius locus poenarum est locus purgatorius in quo simul est poena sensus, &damni, vtraque tamen temporaliss Et ad hunc locum descendunt animae illorum, qui in peccato veniali ab hac vita decedunt, vel qui de fuis percatis etiam mortalibus vere contriti, non tamen satisfecerunt Tertius locus est limbus paruulorum, in solo originali peccato decedentium, quibus nulla poena sensus debetur; eo, quod nullum commiserunt peccatum actuale; do betur tamen eis perpetua poena damni, quae est carentia diuinae visionis, & beatae fruitionis, eo, quod perpetuo peccato originali maneant maculati.

Quartus locus dicitur limbus patrum, ad quem loci sancti patres descenderunt, antequam Christus virtute suae passionis ianuam regni coelestis apernit: in quo loto erat poena tantum, & eadem temporalis; quia ad hunc locum Christus post passionem suam descendit, & fanctos patres cum ceteris fidelibus ibidem existenti, bus inde liberauit. Hic locus alio nomine dicitur sinus Abraheae; quia Abrhaam dicitur pater fidei, eo, quod ipsa rimus vnum verum Deum adorauit, & ipsum adorandum signaculo circumcisionis assumpto, omnibus suis posteris insinuauerit. Et quia ad hunc locum solum fideles, & prae destinati colligebantur: ideo hmoni locus finus Abrahae est appellatus. Sed postquam Christus ianuas coeli aperuit, tunc sinus Abrahae, dicitur locus gloriae, scilicet. ipsum celum empvreum, in quo omnes purgati fideles, qua si in loco quietis, & tranquillitatis securissimae stationis perpetuo laetabuntur. Et dicitur sinus transsumptiue a maris tranquillitate. Quia secundum Papiam, sinus multipli citer dicitur. Et vno mode significat portum maris, in quo naues tranquilla securitate locantur. Et isto modo accipiendo sinum Abrahae, oramus in exequijs defunctorum, et animae eorum per manus sanctorum Angelorum in sinum Abrahae deducantur. Et ex his patet, quod quandoque fuerunt quattuor loca poenarum ipsarum animarum post hant vitam scilicet infernus, locus purgatorius, limbus puerorum & sinus Abrahae, prout accipiebatur pro limbo patrum. In quorum primo, fuit poena perpetua, tam sensus, quam damni. In tertio, poena damni perpetua. Et in quarto, poena damni tamporalis. Et quia hunc quartum locum Christus destruxit, quando ad inferna descendit, q& suos fideles liberauit. ideo adhuc restant tria, scilicet infernus, locus purgatorius, & paruulorum limbus Post ex. tremum vero iudicium, non erit vlterius locus purgatorius, quia pro tunc cessabit omnis poena temporalis. Idet vltimate solum manebit infernus proprie dictus, & paruum lorum limbus. In quo quidem limbo dicitur esse poenmitissima, quia illorum paruulorum poena est sine afflictione: eo, quod sit sine remorsu comscientiae. Vident enim, quod numquam fuerunt habiles ad consequendam gloriam diuinae visionis, & aeternae fruitionis, & ideo sicut pri dens homo non dolet, nec habet in se remorsum conscie tiae de hoc, quod non potest volare, quia videt, quod ad hoc non est habilis, nec vmquam fuit habilis. Sic in propo fito &c. Totaliter autem per oppositum est de damnatis in inferno, quia ipsi considerant, quod potuerunt consequi illam aeternam iucunditatem, si voluissent. Vident etiam, quod propter peccata ab ipsis voluntarie, & perso. naliter perpetrata, ipsi priuati sunt tali beatitudine: ideo peena damni est in eis maxime aflictiua, quia maximun sacit remorsum conscientiae. Et ideo huiusmodi poena camni, quo ad eos appellatur vermis conscientiae de quo verme dicitur lsa. ulti. Vermis eorum non morietur.

1 Forte dicetur, quod post hanc uitam animam a corpore separatam recipi in loco corporali sit contra intentionem beati Augustini, qui 1 2. super Sene. ait. Ad corperalia loca animam non ferri; nisi cum aliquo corpore.

2 Praeterea, omne, quod habet locum corporalem, hoc magis conuenit cum illo loco, qui sibi rationabiliter deputatur, quam cum alio loco: sed spiritus non habet maiorem conuenientiam cum vno loco, quam cum alio: ergo &c.

Ad primum dicendum, quod quamuis ferri ad locum circumscriptiue, non conueniat animae separatae nec alicui spiritui, tamen serri ad locum, & esse in loco diffinitiue, hoc conuenit cuilibet creato spiritui, & per consequen etiam conuenit ipsi animae separatae, vt probaui libro pr mo; distin. 37. artic, secundo.

Ad secundum dicendum, quod spiritus dupliciter potest considerari. Vno modo, secundum substantiam suam. Alio modo, secudum statum, & operationem, quam exercet, vel quae circa ipsum exercetur. Modo licet minor sit vera, considerando spiritum secundum iubstantiam suam; tamen quantum ad statum, & operationem, non est vera, quia congruit spiritum bonum, quantum ad statum suum, diffiniri, & determinari ad locum gloriosum: & econtra, spi ritum malum congruit esse in loco uilissimo, ut ex hoc maius supplicium pa tia tur v

Articulus 2

Qualia sint habitacula, quae conveniunt animabus defunctorum et in quibus mundi partibus sint situata

ARTICVLVS II. Qualia sint habitacula, quae conueniunt animabus defunctorum, & in quibus mundi partibus sint situata

QVANTVM ad secundum articulum de situ, & qualitate coeli empvrei, quod est locus gloriae, nihil dicam ad praesens, quia de his dixi lib. 2. distin. 2. q. 2 artic, rimo. Restat igitur solum dicendum de situ, & qualitate locorum ipsius poenae

Circa quae est sciendum, quod secundum communiorem opinionem, infernus habet esse in medio ipsius tetrae.

Quia rationabile esse videtur, quod immundis, & vi libus peccatoribus pro carere perpetuo correspondeat locus vilissimus, talis autem est in medio terrae, vbi tamquam ad sentinam feces totius mundi conantur descendere.

2 Preterea, sicut videmus in rebus corporalibus, quod leuia tendunt sursum, & grauia deorsum, nisi impediantur, sic eodem modo in spiritualibus. Sed leuitas spiritualis maxime consistit in feruida caritate, & econtra, grauitas in mortalis peccati malignitate: ergo sicut decedentes in teruida caritate tendunt ad locum summum, ad coelum, scilicet empireum, sic decedentes in mortalis peccati deformitate tendunt ad locum infimum, qui est ipsius terrae me dis. Dixi autem notanter in maiori, nisi impediantur, quia an te Christi passionem, precium redemptionis humanae non dum fuit solutum: ideo sanctorum patrum animae, quamuis essent informatae feruida catitate tamen ab huiusmo li ascensu impediebantur, & in sinu Abrahae detinebantus modo, quo dictum est in articulo praecedenti. Etiam hiquorum caritas non est ita feruida, quod in hac uita expurget animam ab omni etiam veniali culpa, & satisfaciat do emenda pro culpis omnibus facienda, hi, inquam, retardantur in purgatorio, donec eorum animae perfectius expurgentur.

3 Praeterea, pro ista conclusione videtur esse glos lonae 2. c super illo verbo, proiecisti me in corde maris: ib enim dicit glos sic, Sicut cor est in medio animalis, sic infernus in medio tetrae esse perhibetur. Dicit etiam Deatus Cregorius in libro Dialog. Quid obstet, non video, vt Infernus subtus terra esse credatur ldem Isa. 14. dicitur,. infernus subtus te est. Et ibi dicit glosa, quod infernus est sub terra. Praecellens qualitas istius loci est calor feruentissimus, non procedens ab igne simulato, & imaginario, sicut quidam dixerunt: sed procedens ab igne uero, & corporali Quia sicut ait Augustinus, gehenna ista, quae stagnum ignis, & sulphuris dicta est, corporeus est ignis. Et Greg. in libro Dial, dit, lgne gehennae, corporeum esse non ambigo. Istae tamen flammae non lucent, quia totaliter fumo sulphureo sunt obtenebratae, & denigratae. Propter quod secudum lsid in lib etvm. infernus dicitur quasi intus fus nus, id est niger: nam furnus, idem est, quod niger. Alias multas qualitates valde laesiuas habet iste locus, quorum recitationem causa breuitatis omitto.

Sed forte dicetur, quod dicta in ista conclusione simu stare non possunt, quia dicta de qualitate inferni uidentur repugnare his, quae dicta sunt de situ eius. Quod probatur sic

Perpetua qualitas cuiuslibet loci, debet esse connatu. ralis ipsi loco. Ied calor excessus non potest esse connaturalis medio ipsius terrae: ergo uel locus inferni non erit in medio terrae, vel praecellens qualitas istius loci non erit calor feruentissimus. Maior patet. Minor probatur: quia qualitas cuiuslibet elementi maxime uiget in medio ipsius elementi: Sed qualitates ipsius tertae sunt siccitas, &u frigiditas:igitur in medio terrae est siccitas, & frigiditas, & per consequens, in medio terrae non potest esse calor excessus, qui sit medio ipsus terrae connaturalis

2 Praeterea, infernus debet durare perpetuo: ergo vel locus inferni non erit medium terrae, vel in tali loco non erit calor excessiuus. Antecedens patet ex fide. Consequentiam probo, quia nullum violentum est perpetuum: Sed ex cesstue calidum, cum sit ignis, vel non sine igne, violente detinetur in loco inferiori totius mundi, cuiusmodi est medium terrae: ergo excessiue calidum non potest perpetuo in medio terrae manere, & per consequens, vel in illo medio non erit infernus vel infernus non erit excessiue calidus.

3 Praeterea, iguis inferni est ignis corporeus, vt patuit iam ex dictis August. & Greg. Sed nullus ignis corporeus potest esse perpetuo in medio terre: igitur infernus, cum sit perpetuus, non poterit esse in medio terrae. Maior patet auctoritatibus iam dictis. Minor probatur, quia ignis, cum fit maxime actiuus, si esset in medio terrae, tunc in suceessu temporis, combureret totam terram. Etiam quia naturaliter tendit sursum, perpetuo non maneret in illo infimo loco.

Ad primum, potest dici, quod licet maior sit vera secundum ordinem nature, quem pro nunc videmus in rebus naturalibus: tamen non est vera secundum ordinem diuinae iustitiae exercendae circa ipsos peccatores, quibus suis demeritis exigentibus, locus vilissimus debetur in entibus corporalibus, & cum hoc maxime afflictiuus: & ideo talis locus debet contineri infra sphaeram terrae ratione vilitatis, & debet esse plenus igne ratione afflictionis, & acerbitatis. Etiam potest dici ad minorem, quod licet extessiuus calor non possit esse connaturalis terrae, tamquam propria qualitas tertae, est tamen connaturalis gni existenti in ipsa tetra, sicut in fornace ipsum ignem continente.

Ad secundum nego consequentiam. Ad probationem nego minorem, quia ignis inferm tenctur in medio terra ex diuina ordinatione, seu secundum ordinem diuinae it stitiae: igitur non tenetur ibi violenter, quia secundun Auerroem super lib coeli & mun. Quicquid conueni tei per causam superiorem, hoc non conuenit ei violenter. Et inde concludit ibidem Commentator, quod spha ra ignis mouetur circulariter, non ex principus intrinse eis suae naturae: quia, vt sic, ignis est aptus natus moueri fursum, & tamenille motus circulatis non conuenit e violenter, quia conuenit esper causam superiorem, puta, per coelum, vel per intelligentiam mouentem orbem coelestem.

Ad tertium, nego minorem. Ad probationem primam dicendum, quod quamuis ille ignis sit maxime actiuus tamen ex diuina ordinatione sic erit, quod licet terram calefacit, ipsam tamen numquam corrumpet. Ad secunda probationem, dicendum, quod licet igni naturaliter conueniat ferri sursum, tamen sine aliqua violentia per causam superiorem potest in terra perpetuo detineri. Sequendo etiam communiorem opinionem de igne pura gatorio est dicendum, quod talis ignis est pars praedicti ignis infernalis. Et istud videtur esse intentio Deat Greg. in lib. Dial vbi ait, quod idem ignis est inferni, & purgatorij, quia sicut sub eodem igne peccator crematur, & electus purgatur. Haec, & alia plura de purgatorio, declarara sunt superius; distinctione 21. art. 3. Est tamen aduertendum, quodquamuis istud sit verum de lege communi, tamen de diuina dispensatione speciali quandoque contingit oppositum, iuxta, quod ait idem (ireg. in eoden libus quod Cermanus Episc. Capuanus in quibusdam balneis inuenit Pascasium Cardinalem, in quibus balneis ant ma Pascasii suum purgatorium patiebatur. Etiam in floribus sanctorum legitur, quod quidam piscatores tempore maximi caloris inuenerunt in aquis, in quibus piscabantur, vnam magnam massam frigidissimae glaciei, quam ipsi piscatores praesentauerunt sancto Tibaldo Episcopo Quam glaciem cum Episcopus aliquibus diebus reseruas set, audiuit quandam ammam clamantem de illa glacie, quae Episcopo reuelauit, quod suum purgatorium in hu usmodi glacic pateretur; Quam animam ad preces san¬ cti Thibaldi Dominus liberauit. Quo facto, glacies illa mox est dissoluta. Ex quo patet, quod extra commune puratorium aliquae animae quandoque purgantur, & hoc Deus permittit, vel propter nostram informationem, vel propter ipsarum animarum liberationem, citius procurandam viuorum oratione.

Sed adhuc coatra praedictam conclusionem occurrit instantia satis apparens. Quia poenae, quae contingunt eo. dem igne, videntur esse eiusdem generis: Sed poena purgatorii, & peena inferni, non sunt eiusdem generis: ergo non habent esse eodem igne. Maior patet. Probatur mior, quia temporale, & aeternum, non sunt eiusdem gene ris, sed poena purgatoari est temporalis, & poena inferni est aeterna: ergo &c.

Respondeo, quod maior non est vera: Nam poenae non listinguuntur distinctione instrumentorum, quibus infliguuntur, sed distinctione culparum, pro quibus infliguun tur. Eodem enim instrumento, puta, eodem gladio potest vnus peccator decollari, & alter decoriari, quamuis istae duae poenae distinguantur genere.

Timbus etiam puerorum dicitur esse coniunctus infer no, quamuis in eo nulla sit poena sensus. Et super hunc lotum dicitur fuisse sinus Abrahae, accipiendo sinum Abrahae, pro limbo patrum antiquorum. Qui locus, quamuis quan loque dicatur infernus eo, quod Christus ad eum descendens, dicatur descendisse ad inferna: tamen inter omnia oca predicta tenet partem superiorem, vt Magister in hi storus testatur, dicens, quod sinus Abrahae erat in superiori margine inserni, aliquantam habens lucem, sine omni peena materiali, in quo erant animae praedestinatorum vs ue ad descensum Christi ad inferos.

Forte dicetur, si limbus paruulorum, & sanctorum patrum sunt in superiori parte inferni, tunc feruor caloris esset maior in loco paruulorum, & fuisset in loco sanctorum antiquorum, quam in ipso inferiori inferno. Consequens est inconueniens: ergo & antecedens. Probatio consequentiae, quia experientia docet, quod semper n superiori parte ignis est magis calidus, & feruens, quam n inferiori.

Hic potest dici, quod ex quo ille ignis est instrumentum diuinae voluntatis secundum exigentiam suae iustitiae: ideo secundum placitum diuinae voluntatis iste gnis dirigit fiammas suas. Cum igitur placeat Deo, vt ntagni peccatores, qui in profundo inferni sepulti esse dicuntur, magis patiantur ab isto igne: ideo iste ignis flammas sui feruoris magis dirigit ad profundum inierni, quam ad superins extremum. Etiam potest sacere Deus, quod huiusmodi flammae dirigantur versus vnam extremitatem terrae, & non ad alteram, & in hac extremitate, quam ffammae non attingunt, potest esse limbus paruulorum, & fuit antiquitus receptaculum antiquorum patrum: ideo &c

Articulus 3

Utrum defunctis prodesse valeant viuorum suffragia

ARTICVLVS III. Vtrum defunctis prodesse valeant viuorum suffragia.

QVANTVM ad tertium articulum tria sunt videnda.

Primo, quorum viuorum suffragia sint ipsis de functis vtilia. Secundo, quibus defunctis prosint suffragiaTertio, quot sint suffragiorum genera. Quo ad primum pono duas conclusiones.

Prima est, quod uiui, per suffragia, seu per bona opera possunt defunctis subuenire.

Quia membra vnius corporis sibi mutuo poterunt subuenire: Sed fideles, tam uiui, quam defuncti sunt mepra vnius corporis mistici, cuius caput est Dominus lesus Christus: ergo &c. Maior patet. Minorem autem ponit Apostolus ad Rom. 12. vbi ait, Vnum corpus sumus in christo, singuli autem alter alterius membra. Et beatus Augustinus in quadam homelia, ait, lpse est caput ecclesiae, nos quoque membra eius mediator Dei, & hominum lesus Christus.

2 Praeterea, ista conclusio patet per Deatum Augustinum, qui, vt hic habetur in littera, ait, Non est negandum spiritus defunctorum pietate suorum viuorum posse releuari.

Sed contra hanc conclusionem nituntur aliqui arguere, auctoritate sacrae scripturae,

Eccles. 9. vbi dicitur, Mortui non habent partem in hoc saeculo, nec in opere, quod sub coelo geritur, 22 Et Apoca. 15. dicitur de mortuis. Opera enim illori sequuntur illos : ergo non opera aliorum 3 Et ad Oal. 8. dicitur, Quae seminauerit homo, haec & metet.

4 Praeterea, idem probant auctoritate Hieronvmi, qui ait, In praesenti seculo scimus, siue orationibus, siue consilijs nos posse iuuari, cum autem ante tribunal Christi venerimus, nec Iob, nec Daniel, nec Noe posse rogare pre quocumque, sed vnumquemque onus suum portare.

Ad primum dicendum, quod duplex est opus. s opus operans, quod est ipsa operatio profluens ab ipso agente, & opus operatum, quod est ipse fructus, scu vtilitas ex ipsa operatione resultans. Primo modo, loquendo de opere, intell genda est auctoritas Ecel. & non secundo modo. Quia sicut in societate mercatorum socij qui scentes, habet par rem in opere operato, scilicet in lucro acquisito per socios suos, qui laborando discurrunt per diuersas mudi par res, attamen non habent partem in opere operante, quia non discurrunt, sed potius domi quiescunt, sic dato, quod mortui non habeant partem in opere a viuis profluente: tamen de consensu viuorum possunt habere partem in fructu ab huiusmodi opere resultante

Ad illud de Apocal. dicendum, quod ea, que fiunt pro defunctis, possunt dici opera eorum, quia etsi talia non sint ab ipsis elicita, tamen sunt pro ipsis elicita, & ipsis donata, quae autem donata sunt alicui, iure dicuntur esse sua, non minus quam ea, quae sunt per ipsum facta.

Ad auctoritatem Apostoli dicendum, quod existentes in purgatorio, possunt dici seminare ea, quae in hoc mundo pro ipsis seminantur: quia, sicut dicunt iura, qui appro. bat illud, quod suo nomine fit, ille iudicandus est, sicut s illud personaliter fecisset. Sed quilibet existens in purgatorio approbat, & non reclamat quicquid boni pro ipso, vel suo nomine, fit in hoc mundo: ergo sibi est ascribendum, tamquam si illud personaliter fecisset.

Forte dicetur, quod consimili ratione, bona opera facta pro illis, qui sunt in inferno, deberent dici opera eorum.

Respondeo, qud istud non est verum, quia existentes in inferno, ita sunt obstinati in malo, quod nullum bonum nomine eorum factum laudant, seu approbant, sed potius contra facientes blasphemant, sicut potest haberi ex dictis Ansel in libro de casu diaboli. Sicut ergo, secundum iura mala nomine alicuius facta, quae postquam sibi innotuerint, nec laudantur, nec approbatur, sibi non sunt imputam da, sic nec bona pro damnatis facta, ipsis sunt approprianda

Auctoritas etiam Hieronvmi non est ad propositum, quia praecise loquitur de extremo iudicio, in nouissimo dic venturo.

Conclusio secunda est, quod non solum bonorum, sec etiam quandoque malorum hominum opera, prosunt ipsis defunctis. Quia, sicut communiter dicitur missa a bono sacerdote celebrata, quantum ad virtutem missae, non est melior, quam missa celebrata a malo sacerdote. Sed missa celebrata pro desunctis a bono sacerdote, valet, & prodest ipsis defunctis: ergo etiam missa celebrata a malo sacerdote, ipsis valebit.

s 1 Sed huic conclusioni videtur secundum aliquos ob uiare textus scripturae: loan. 9. vbi dicitur. Scimus autem quia peccatores Deus non exaudit, sed si quis Dei cultor est, & voluntatem eius facit, hunc exaudit.

2 Praeterea, opus mortuum nihil valet ad vitam: sed omne opus peccatoris est mortuum, quia non habet ali¬ quid viriditatis ramus boni operis, si non manserit in radice caritatis, vt ait Sregorius in Homel. super illu verbo Saluatoris, hoc est praeceptum meum, vt diligatis. inuicem.

3 Praeterea, bonum opus peccatoris non potest sibi prodesse eroo nec alicui alteri. Antecedens patet ex dictis superius distin. 15 artic. 2. Consequentia etiam patet, quia opus vniuscuiusque magis videtur sibi prodesse, quam cui cumque alteri.

4 Praeterea, pro ista parte allegatur etiam Gregorius, qui ait, Cum is, qui displicet, ad intercedendum mittitur, rati animus ad deteriora prouocatur.

Ad primum dicendum, quod quamuis Deus non exaudiat eccatores secundum se, tamen vt ministri sunt eius, qui peccatum non fecit, Dominiscilicet lesu Christi, sic Deus exaudit eos. Cum igitur in omni missa rite celebrata, sacerdos sit minister Christi: ergo &c

Ad secundum dicendum ad minorem, quod quamuis opus huiusmodi mortuum sit, si eius actor principalis sit peccator mortalis, tamen si solum minister operis est peccator, & actor principalis est immunis a peccato, tuc opus non censetur mortuum, sed viuum, si enim bonus Domi us daret elecmosvnam per manum mali serui, ex hoc illud opus non diceretur mortuum, sed viuum. Sic autem est in proposito

Ad tertium, nego consequentiam. Ad probationem dicendum, quod illa proposito non est vera, nisi supposita aequali dispositone in ipso, qui facit opus, & in altero; si enim ipse non est dispositus ad percipiendum fructus illius operis, quod ministerialiter ab ipso procedit, & alter est dispositus ad percipiendum tales fructus, tunc dato, quod huiusmodi opus non valeat facienti, potest tamen valere alteri.

Ad quartum dicendum, quod illud dictum Cregorij est intelligedum, quando ille, qui displicet, intercedit in sua persona, tamquam intercessor principalis, & non quamlo intercedit, tamquam minister illius, qui summe placet ei, ad quem dirigitur intercessio. Et isto secundo modo fit n propo sito, quia quando etiam malus sacerdos celebrat missam, tunc intercedit ad Deum pro viuis, & defunctis, tamquam minister Christi, qui summe placet Deo, etiam consideratus secundum suam humanitatem, secundum uam in missae sacrificio ipse est sacerdos, & hostia, offerens seipsum Deo patri per manus sacerdotis, tamquam por manus ministri

Quo ad secundam partem istius tertim articuli pono duas tonclusiones. Prima est, quod suffragia viuorum solum prosunt illis defunctis, qui sunt in purgatorio.

Quia non prosunt illis, qui sunt in coelo, quia in nullo tales indigent nostro suffragio. Vnde iniuria est, orare in ecclesia pro martire, vt ait Augustinus in sermone de ver is Apostoli. Nec prosunt illis, qui sunt inanferno, quia in inferno nulla est redemptio. Et si instatur de Traiano, ui ad preces beati Gregorij lliberatus dicitur de inferno, ad hoc patet responsio per ea, quae dixi libro primo, di tinctione 41. art. 4. Nec prosunt paruulis, existentibus in simbo, quia sicut dictum est in praecedentibus, poena damni, quam patiuntur, debet esse perpetua: ergo supposito ex conclusionibus proxime praecedentibus, quod suffragia viuorum prosint aliquibus defunctis: sequitur, quod solum prosint existentibus in purgarorio.

Conclusio secunda est, quod suffragia non omnibus pro sunt aequaliter, existentibus in purgatorio, sed specialiter illis, pro quibus fiunt

Quia si illis specialit er non prodessent, tunc in ecclesia frustra fierent suffragia specialia. Consequentia patet. Etiam quilibet fidelis debet supponere consequens esse falsum

2 Praeterea, saepius legitur in gestis sanctorum, quod per orationes, & bona opera, facta pro vna anima determinate, illa anima specialiter fuit liberata, sicut patuit superius de anima, quae fuit in glacie inclusa, in qua sustinuit uum purgatorium.

Sed contra istam conclusionem est opinio Praepositui, qui ponit, quod suffragia, facta pro vno defuncto aequa liter quantum ad vtilitatem, & liberationem valent o nibus, qui habent aequalem gradum caritatis, & meritorum cum illo, pro quo fiunt huiusmodi suffragia, licet msibi valeant quantum ad honorem

1 Exempium ad propositum ponit de candela accensa oblata alicui in tenebris sedenti cum pluribus sociis quae quantum ad vtilitatem omnibus valet aequaliter quia omnibus aequaliter lucet: sed quantum ad honorem specialiter prodest illi, pro quo apportata est huiusmodi candela. Cum igitur lumen spirituale non sit mi nus communicabile, quam lumen corporale: ideo omnibus sociis existentibus in eodem gradu meritorum, sufefragium, quod est quoddam lumen spirituale, aequaliter prodest

2 Preterea, beatus Augustinus in sermone de verbis Apostoli, ait, quod illis prosunt suffragia, qui, vt prodessent fibi, in hac vita meruerunt: igitur his, qui aequaliter meruerunt, illis aequaliter prodesse debent

Dixit etiam idem Praeposituus, quod suffragium s mul factum pro multis, tantudem prodest singulis, & vni cuique illius multitudinis, sicut si pro quolibet huiusm; di suffragium factum fuisset per se, & in speciali: nam sicui vna lectio pluribus auditoribus simul lecta, tantum valet cuilibet, sicut si sibi soli fuisset lecta huiusmodi lectio, sic in proposito &c.

4 Praeterea, istud probatur auctoritate Hieronvmi, qui ait. Quoties pro centum animabus psallimus, vel missa canitur, tantum prodest cuilibet, quantum si pro qualibet caneretur.

Sed primum dictum istius opinionis non videtur esse verum 1 Quia suffragium fit pro defuncto, vt soluatur debitum poenae, quam sustinere tenetur in purgatorio, Sed per hoc quod soluitur debitum vnius, non propter hoc soluitur debitum alterius: ergo &c.

2 Praeterea, dato, quod vnus viuus satisfaciat pro alio viuo, ex hoc non satisfacit pro omnibus viuis, qui sunt in aequali gradu caritatis cum illo: ergo dato, quod per viuos latis fiat pro aliquo defuncto; non sequitur quoed illud suffragium sit satisfactorium pro omnibus defunctis, qui sunt in eoden gradu caritatis, uel meriti cum illo defuncto. Antecedens atet ex dictis superius distin. 20, artic. 2. Consequentia etiam patet per locum a simili. Nec secundum dictum valet: quia omnis virtus finita minuitur, quando diuiditur Sed suffragium factum, a quocumque puro homine, est virtutis finitae: igitur si fit pro multis, non tantum valet cuilibet, sicut si specialiter fieret pro vno solo.

4 Praeterea, si ista opinio esset vera, tunc tantum valeret missa vna dicta pro mille animabus, quantum si mille missae dicerentur pro ipsis. Consequentia patet. Etiam falsitas consequentis cuilibet fideli videtur esse nota

Ad primum dicendum, quod non est simile de corporali lumine: quia corporale lumen diffunditur ex natura suae necessitate: sed spirituale lumen, quod est suffragium, diffunditur secundum illius, a quo procedit, intentionem & voluntatem, & ideo specialiter illi hoc lumine iuuantur, ad quem istud lumen dirigitur ex intentione dirigentis, seu secundum intentionem eius, a quo mittitur.

Ad secundum dicendum, quod quando aliquis dicitui in vita sua meruisse, vt sibi post mortem valeant suffragia tale meritum est conditionale; debet enim tale meritum intelligi, supposito, quod pro ipso fiant suffragia. Cum igitur illud, quod est conditionale, non valeat, nisi stante conditione; ideo nullus liberatur a purgatorio per suffragium, factum in hoc mundo, nisi huiusmodi suffragium fiat pro ipso, vel in speciali, vel saltem in generali. Ad formam igitur argumenti dicendum, quod his, qui aequaliter meruerunt, illis aequaliter prosunt suffragia stante hac conditio ne, quod pro ipsis aequaliter fiant suffragia, aliter autem non¬

Ad tertium, dicendum, quod non est simile de lectione, quia vox procedens ab ore legentis, multiplicatur pe acrem naturaliter, ita quod species eius deuenit ad aures singulorum circumstantium ipsum legentem; Sed suffragium, prout est quaedam satisfactio, non diuiditur, nec multiplicatur, nisi secundum intentionem illius, a quo procedit, & ideo non satisfacit, nisi pro illo, vel pro illis, ad quem, vel ad quos dirigitur, secundum intentionem & liberam voluntatem eius, a quo procedit.

Ad quartum dicendum, quod effectus suffragij duplex sse videtur circa ipsos desunctos. Vnus est consolatio, quod prouenit ex congratulatione, & grata acceptatione hu iu smodi suffragii. Alius est a poena liberatio, vel saltem abbreuiatio. Quantum igitur ad primum effectum, potest intelligi dictum Beati Hieronymi, & non quantum ad secundum: quia quando aliquod bonum opus fit simul pro pluribus animabus, tunc ratione perfectae caritatis, quas est in illis animabus, absque omni inuidia, quaelibet earum ita gratanter acceptat, quod fit pro alia, sicut si fieret pro seipsa, & quaelibet in hoc alteri congratulando, congaudet ei, & consolatur, quasi si tale suffragium pro ipsa sola fuisset factum: Tamen per illud suffragium pro pluribus factum, non tantum satisfit pro qualibet, nec tantum breuiatur pena cuiuslibet, sicut si fuisset factum pro vna sola Circa tertiam partem istius articuli, est aduertendum, quod quattuor sunt generales modi suffragiorum, quibus pot sub animabus ipsorum defunctorum, Quos modos tangens beatus Cregorius ait, Animae defunctorum quattuor modis soluuntur, scilicet oblationibus sacerdotum, precibus sanctorum, eleemosvnis carorum, & ieiuniis cognatorum. Vbi per oblationes sacerdotum, debet intelligi missae celebratio; per orationes sanctorum cuiuslibet boni hominis, siue in via sit, siue in patria, deuota pro defunctis obsecratio. Dicuntur etiam elecmosvnae datae pro defunctis eleemosvnae carorum, quia qui dat aliquid pro altero, signum est, quod illum magis habet carum, quam illud, quod dat pro eo; ergo qui dant bona temporalia pro defunctis ostendunt se cariores habere ipsos defunctos, quam res suas temporales. Additur etiam ieiuniis cognatorum: quia qui poenam pro alio voluntarie sustinet, sibi proximus esse videtur, & hoc vel propinquitate naturali, qui communi nomine consueuit appellari cognatus; vel propinquitate amicabili, sicut est quilibet dilectus amicus, qui etiam potost dici cognatus, quasi connatus: qui ex vi amoris conglutinantur, & quasi connascuntur animae verorum amicorum. Dicuntur autem hi quattuor modi suffragiorum generales: quia omnia bona opera, quibus iuuari possunt animae defunctorum, reduci poterunt ad praedicta.

Articulus 4

Utrum cognoscant nostras preces seu rogamina

ARTICVLVS IIII. Vtrum cognoscant nostras preces seu rogamina.

VANTVM ad quartum articulum dicendum breuiter, quod sancti cognoscunt preces nostras, quas ad ipsos dirigimus

1 Quia si non, tunc frustra fierent tales preces: Sed consequens est falsum: ergo & antecedens, Falsitas consequentis patet, quia quicquid nobis consulitur auctoritate sacrae scripturae, hoc non potest esse frustra: Sed, vt sanctos precibus inuocemus, consulitur cuilibet nostrum, Iob s. c. vbi dicitur, voca ergo, si est, qui tibi respodeat, & ad aliquem sanctorum conuertere. Patet etiam consequentias Quia frustra ad illum preces diriguntur, qui huiusmodi preces ignorat.

2 Praeterea, beatus Cregorius 12. lib moralis, loquens de animabus beatis ait., Qui intus Dei omnipotentis cla titatem vident, nullo modo credendum est, quod forto sit aliquid, quod ignorent

Sed oppositum istius conclusionis tenet quedam anti qua opinio, quam beatus Hieronvmus reputat erroneam, vt patet in epistola ad vigilantium. Motiua vero istius opinionis poterant esse haec

1 Quia saepe aliqui homines inuocant sanctos, vt a suis Hibulationibus liberentur, & tamen non liberantur: ergo sancti non cognoscunt huiusmodi preces, nec tribultiones, pro quibus inuocantur. Antecedens patet. Conse uentia probatur, quia quando fuerunt in via, habente perfectam caritatem, ipsi iuuissent, quantum potuissent omnes, qui eos in suis tribulationibus inuocassent, alias enim ipsi non habuissent perfectam caritatem, sed in patria eorum caritas est perfectior, & feruentior, quam suerit in via: ergo si perciperent preces in tribulatione positorum, vtique iuuarent eos.

aPraeterea, omnis oratio viatoris, vel est vocalis, ve mentalis: Sed anima beata, existens in patria, nec potest cognoscere vocalem, quia cum sit separata ab organo conn potali, non videtur habere sensum auditus, qui est percepeiuus vocalis orationis; Nec mentalem, quia solus Deus qui humanae menti illabitur, potest cogitare talem oratonem, quae in mente latet abscondita. Et confirmatur, qia angeli non cognoscunt oeculta cordium nostrorum ergo nec animae.

3 Praeterea, super illo verbo, Abraham nesciuit nos, & lirael ignorauit nos, dicit glosa, quod mortui, etiam sancti, nesciunt, quid agant uiui. Et idem verbum tractans. D Aug. in libs de cura spro mortuis agenda, ait, Si tanti patriarthae, quid erga populum ab eis procreatum ageretur, ignorauerunt, quomodo mortui uiuorum rebus, & actibus cognoscendis, & adiuuandis, miscentura Ad primum, nego consequentiam. Ad probationem dicendum, quod licet sancti in patria clare videant tribu ltiones hominum, & audiant preces eorum, quia tamen clarius vident voluntatem Dei nunc in patria, quam tunc, quando erant in via; ideo non obstante, quod feruentiorem pro nunc habeant caritatem: tamen aliquos iuuissent, quando fuerunt in via, quos modo non adiuuant, quia ni scunt hoc placere Deo, vt in tribulatione permaneant. Ad secundum, nego minorem. Ad primam probationim dicendum, quod licet angelus, uel anima separata, non habeat auditum fundatum in organo corporali, tamen voces, & alias res sensibiles percipit intellectu perfectiori, & nobiliori modo, quam percipiantur mediante corporali iuditu. Ad secundam probationem dicendum, quod posito, quod cognitione naturali non cognoscant mentalem prationem: tamen possunt eam cognoscere cognitionom supernaturali, prout huiusmodi oratio relucet in diuina essentia, in qua quilibet beatus clare videt omnia ad sua beatitudinem spectantia, & quae ad ipsum diriguntur cognoscenda. Ad confirmationem dicendum, quod etiam angeli cognoscunt in uerbo omnia, quae spectant ad suam beatitudinem, vel quae respiciunt sua officia. Quomodi autem angeli coonitione naturali cognoscant occulta cordium, patet ex his, quae dixi lib. 2. dist. 5. artic. 2.

Ad tertium dicendum, quod omnes illae auctoritates possunt intelligi de cognitione naturali, qua animae separatae cognoscunt res in proprio genere, quae cognitio potest impediri propter nimiam distantiam cognoscentis a comgnoscibili, & non de cognitione supernaturali, qua res com gnoscunt in verbo, & in essentiae diuinae clarissimo speculo

Ad argumentum principale dicendum, quod minor non est vniuersaliter vera, quia quando aliqui mali viui imitam. tur exempla reproborum defunctorum, tunc mala viuo rum possunt aliquo modo obesse huiusmodi malis defur ctis. Cum igitur pronior sit Deus ad miserendum, quam ad condemnandum, rationabile est, vt bona viuorum possint prodesse bonis, & praedestinatis defunctis, & hoc vel ad augmentum gloriae saltem accidentalis, si fuerint bona per imitationem, secudum quod poni uiui imitantur bona exempla a uirtuosis desunctis relicta, uel ad remissionem poenae, si fuerint bona per modum satisfactionis, cuiusmodi sunt suffragia facta. pro defunctis.

PrevBack to TopNext