Circa textum
Circa textum
ED QVARITVR RIC. Postquam Magister tractauit de statu defunctorum, quorum animae sunt in purgatorio : nunc tractat de statu damnatorum, quorum animae sunt in inferno. Et diuiditur in duas partes: nam primo Magister mouet quaestionem, vtrum secundum nudam Dei iustitiam, vel etiam aliquo modo, secundum misericordiam, illi puniantur, qui fvnt in inferno. Secundo ostendit, quo modo huiusmodi virtures dicutur esse in Deo, vel in ope re diuino, ibi, Sed quomodo iustitiam. Prima in tres, quia primo iam dictam mouet quaestionem, & recitat circa ea nam opinionem. Secundo illius opinionis attentat improbationem. Et tertio determinat quaestionem, iuxta suam intentionem. Secunda, ibi, Sed his occurrit. Tertia, ibi, Ecce ita asserit. Et haec diuiditur in tres partes, quia primo praedictae quaestionis ponit determinationem. Secundo respondet ad oppositam obiectionem. Tertio cuiusdam dicti innuit explanationem. Secunda ibi. Quod ergo dictum est. Tertia, ibi, Huius iudicium occultum. Si quitur illa pars, Sed quomodo. Et diuiditur in tres partes, quia primo, insinuat, quod aliquo modo diuina misericordia, & iustitia, per comparationem ad exteriora ope- ra, distinguuntur. Secundo declarat, quomodo alia, & alia ppera diuinae iustitiae, misericordiae, & bonitati attribuunt Et tertio manifestat, quomodo in omni diuino opere, misericordia, & iustitia inueniuntur, Secunda, ibi, Quod autem quedam opera. Tertia ibi, Post haec considerari opot tet. Prima in tres, quia primo, circa praedicta proponit quaestionem. Secundo, subdit responsionem. Et tertio, adducit, & tollit aliam incidentem dubitationem. Secunda ibi, His responderi potest. Tertia ibi, Sed secundum hoc occurrit. Et haec est diuisio istius ac, distinctionis, circa quam quaero
On this page