Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO XLVII. clura huius distinctionis diuisio, in qua de po strema resurgentium exammatio ne peragitur.

OLET AVTEM quaeri. Postquam Magister tractauit de mortuorum resurrectione, & de animarum separatarum ante resurrectionem statu & conditione: nunc in ista quadtagesima septima distinctione incipit tractare de resurgentium extremi E examinatione. Et diuiditur in duas partes: quia primo tractat de extremi iudicii discussione becundo de iudicatorum remuneratione, dist 40. ibi Post resurrectionem vero. Prima in duas; quia primo, determinat de his, quae pertinent ad iudiciarium ordinem. Secundo de pertinentibus ad ipsum iudice. dist. 28. ibi, Solet et queri. Prima in tres: quia primo pertractat ordinem extremi iudicii, quantum ad ea, quae fiunt ex parte iudicantium. Secundo quantum ad ea, quae contingunt ex parte iudicandorum. Et tertio, quantum ad ea, quae siunt ex parte ministrorum. Secunda, ibi; Erunt autem quattuor ordines. Tertia ibi, Cum autem in euangelio. Et haec in duas: quia primo agit de ministris in iudicio,. Secundo de ministris post iudicium in inferno. Secunda, ibi. Et solet quaeri. Circa istam quaestionem quaero.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum