Quaestio 1
Quaestio 1
An Christus solus iudicaturus sit in postremo iudicio.
TRVM solus Christus iudicaturus sil in extremo iudicio. Videtur quod sicquia in iudicio oium peccatorum iudex debet esse immunis ab omni peccato Sed solus Christus est immunis ab omni peccato: ergo in illo vniuersali iudicio omnium peccatorum solus Christus debet iudicareMaior patet exemplo naturali: quia vt patet. 2. de anima, pupilla est abscolor, vt de omnibus coloribus possit iudicare Patet etiam auctoritate morali: quia Cassidorus in suis Epistolis, lib. 10. Epistola. 2, exhortando seipsum, & alios in hoc mundo iudices, sic ait, Sit in nobis frons libu ta, vt possimus aliorum emendare delicta, aequat enim crimen omnes, quos inquinat. ideo dissimilis ab accusat,i debet esse, qui iudicat. Patet etiam minor, quia Christus peccatum non fecit, nec inuentus est dolus in ore eius, ut ait beatus Petrus prima sua canonica Epistola. Omnes au e alii peccauerunt, & egent gratia Dei, vt dicitur ad Romanos ldeo solus) Christus inuentus est inter mortuos liber vt patet in psal. & per consequens, solus Christus propria sua virtute immunis fuit ab omni peccato.
Incontrarium est, quia Christus promisit Apostolis, dicens, Sedebitis super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus lsrael. Hic quattuor sunt videnda, Primo enin videndum est, qui in extremo iundicio se habeat actiue. Secundo, qui passiue. Tertio, qualiter Angeli se habeant in praedicto iudicio discussiue. Quarto, quomodo respectu mundi, ignis se habeat purgatiue.
RESOLVTI O. Et f in post remo indicio silus christus auctorit aete prapria, veluti primarius iudex ad iudicandum aderit. Apestoli taenem omnes que perfecti, qui velictii omnibus, secuti sunt tum, tamquam as essores etus determinarioni annuenter, & cum ipso iunditansti inter erunt.
Articulus 1
Qui in extremo iudicio se habeant active
QVANTVM ad primum est aduertendum, quod in magno, & generali iudicio, quamuis iudex principalis sit tantum vnus, tamen iudices assessores contingit esse plures. Et secundum hoc circa praedictum iudicium quod est maxime generale, possumus, quo ad istum articulum, ponere duas conclusiones.
Prima est, quod in extremo iudicio nullus purus homo, sed solus Christus potest iudicare propria auctoritate;: ergo nullus purus homo, sed solus Christus, inter omnes filios hominum, hoc poterit. Consequentia patet, quia nullus purus homo est Deus: solus autem Christus inter homines est verus Deus: igitur ab eo, quod soli Deo conuenit, excluditur omnis homo, excepto soli Christo. Patet etiam antecedens, quia iudex principalis iudicans propria auctoritate, debet habere ex se ordinariam potestatem super illos, quos iudicat. Sed solus Deus habet ex se ordinariam potestatem super omnes iudicat dos in extremo iudicio. Quia etiam Dominus lesus Christus, vt homo est, non habet hanc potestatem per modum iudicis ordinarii, sed magis per modum iudicis delegati quae delegatio satis exprimitur in lo. 5. vbi dicitur, quod pater omnc iudicium dedit filio. Et actuam. 10 vbi dicitur de Christo, Ipse est, qui constitutus est a Deo iudex viuorum & mortuorum
Forte dicetur, quicumque faciunt iudicium, illi, tamquam principales iudices, videntur iudicare: sed omnes ancti faciunt istud iudicium, iuxta quod dicitur psal. Vi faciat in eis iudicium, conscriptum gloria haec est omnibus sanctis eius
Respondeo, negando maiorem, quia consules, & assessores, ac subdelegati iudices, & multi alii, qui actiue se habent in iudicio, quodammodo faciunt iudicium, quorum tamen nullus habet iudicare, tamquam iudex principalis, fretus propria, & ordinaria potestate.
Conclusio secunda est, quod appellando iudices ipsius iudicis assessores cum indice, iudicantes consulte, & assessorie, tunc Apostoli, & omnes etiam alii perfecti imitatores Christi, in extremo iudicio, tamquam veri iudices; iudicabunt.
Quia super illo verbo, uos, qui reliquistis omnia, dicit glosa, Qui reliquerunt omnia, & secuti sunt domi- num, hi iudices erunt. Et loquitur de iudicibus, quantun ad extremum iudicium, quia de illo loquitur Christus ibi dem in textu.
2 Praeterea, de iustis hominibus dicitur, quod iudicabunt nationes, & dominabuntur populis. Et loquitur ibi scriptura de extremo iudicio, sicut patet ex verbis praecedentibus, & sequentibus. Sed Apostoli, & aliperfecti imitatores Christi, sunt vere iusti: ergo quilibet homo perfectus in extremo iudicio vere iudicabit, salten per modum assessoris.
Forte dicetur, quod solus ille debet iudicare, qui nouit causam iudicandam, & circumstantias eius: quia vnusquisque est bonus iudex eorum, quae cognouit, vt patet 1 ethi. Etiam in re dubia non est ferenda certa sententia sicut clamant multa iura, tam ciuilia, quam canonica Sec nullus homo, quamuiscumque perfectus, habet notitiam omnium peccatorum, & omnium circumstantiarum eorum cum multa sint peccata in corde humano abscodita, quae nullo signo exteriori apparent: ergo nullus purus homo potest talium secretorum esse bonus iudex. 2 Praeterea, in nullo iudicio bene ordinato accusator debet esse iudex. Sed viri perfecti in extremo iudicio erunt ccusatores peccatorum: ergo non erunt iudices eorum, Maior patet de iure communi. Minor autem habetur Sap. 3. ubi dicitur, Stabunt iusti in magna constantia aduersus eos, qui se angustiauerunt, & qui abstulerunt labores eorum.
3 Praeterea, quando iudex est per se sufficientis scientiae, & auctoritatis, siue potentiae, tunc non debet assessorem habere. Sed Christus illo iudicio est sufficientis auctoritatis, siue potentiae, vt patet ex prima conclusione, & est infinitae scientiae, quia omnia nuda, & aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo, sicut ait Apostolus ad Heb . loquens de Christo. Ipse enim est ars omnipotentis Dei, plena rationibus omnium viuentium, vt ait August. 8. de trin. Et sapientiae eius non est numerus, vt dicitur in psal. ergo &cetera.
Ad primum, nego minorem: quia omnes perfecti, qui in examine extremi iudicii erunt assessores Christi, habebunt plenam notitiam omnium peccatorum, tunc iudicandorum; nec latebit eos aliqua circumstantia indicanda. Nam quamnis talia non possint cognoscere naturali cognitione, tamenpro nunc huiusmodi omnia cognoscent. diuina reuelatione. Quod tangens Apostolus ait, Nolite ante tempus iudicare, quoadvique veniat dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum, & manifestabit consilia cordium. Super quo verbo dicit glosa, quod gesta, & cogitata bona, & mala, tunc nota erunt omnibus: ergo multo magis nota erunt perfectis, Christi scilicet assessoribus.
Ad secundum dicendum, quod maior non est vera, quam do peccatum, de quo agitur in iudicio, est euidens, & manifestum, tunc enim iudex non indiget alio accusatore, sed per seipsum potest reo peccatum suum improperare, & ipsum, iuxta sua demerita, iudicare Propter quod dicitur in decretis, quod euidentia patrati sceleris non indiget accusatore. Cum igitur, sicut iam dictum est in praedicto iudicio, omnia peccata, ibi iudicanda, sint nuda, & aperta: deo illi iudicio non derogatur ex hoc, quod iudex est accusator. Propter quod etiam dominus lesus Christus, qui ibi est summus iudex, per seipsum accusat impios, eorum impietatem ipsis improperando Matt. 25. vbi ait, Esuriui, & non dedistis mihi manducare; sitiui, & non dedistis mihi bibere
Ad tertium dicendum, quod maior non est uera: quia licet iudex ex se habens sufficientem scientiam, & potern tiam, non indigeat assessore : ex hoc tamen non habetur, quin possit, si velit accipere assessorem. Nam quamuiscun que iudex sit per se sifficiens iudicare, potest tamen amicum assumere pro assessore, & eum honorare iudiciaria dignitate. Et sic etiam Dominus lesus Christus in extreme iudicio, suos speciales amicos assumit pro assessoribus, non propter suam indigentiam, sed propter ipsorum assessorum gloriam omnibus insinuandam
Articulus 2
Qui in existente iudicio se habeant passive
QVANTVM ad secundum articulum est aduerten. dum, quod duo sunt actus in quibus extremum iudicium principaliter consissit; Quorum vnus est discussio meritorum. Alius est tributio praemiorum. Primus istorum ictuum est minus vniuersalis, & secundus magis uniuersa lis Pro quorum declaratione, & ad propositum istius arti culi, pono duas conclusiones.
Quia aliquorum merita sunt totaliter mala: ergo tales non iudicabuntur, quantum ad meritorum discussionem, fintecedens patet, quia infdeles non possunt habere aliqua bona merita, cum fundamentum omnium bonorum meritorum sit fides, sine qua impossibile est aliquem platere Deo, vt ait Apostolus ad Heb. 11. Patet etiam donse quentia, quia omnis iudicialis discussio est propter comparationem, & declarationem aliquorum permixtorum: ergo quorum merita sunt impermixta, puta penitus mala, vel sincere bona, illorum merita non indigent discussione. Et super hac ratione videtur fundari quadripartita distinctio, quae hic ponitur in littera scilicet que in extremo iudicio quidam iudicantur, & damnatur, vt hi, qui sunt Christiani fidei professione, sed non operatione. In his enim habet locum discuffio cum in eis sit mixtio bonae professionis, & malae operationis: tamen huiusmodi discussio, uel disceptatio terminatur ad eorum damnatio. nem: eo, quod mala eorum merita, non sint deleta vora poenitentia, & per consequens vincant bona. Alij sunt, quinon iudicantur, & tamen damnantur: eo, quod eorum merita sint penitus mala, sicut infideles, de quorum quolibet dicitur in euangelio, Qui non credit, iam iudicatur. est. Tertii sunt, qui iudicantur, & saluantur; iudican tur quidem, eo quod mixta habuerint merita: tamen saluantur, quia bona eorum merita vincunt mala: eo, quod mala sint poenitentia deleta, & debilitata. Sed illi de quanto ordine non iudicantur, & tamen saluantur; Saluantur quidem, eo, quod eorum merita sunt bona; & non iudicantur: eo, quod eorum merita sint sincere, & impermixte pona. Et isti quidem cum Christo iudicant modo, quo dictum est in secunda conclusione primi articuli, eo, quod perfecte exercitati sint, non solum in praeceptorunt obseruatione, sed etiam in virtutum operatione, & consiliorum impletione. Tales enim merito non iudicantur. sed cum rege iudicant, eo, quod iura, & consuetudines taelestis regni prae ceteris magis cognoscant,. Propter quod iudicabunt nationes, & dommabuntur populis, & regnabit dominus eorum in perpetuum
Conclusio secunda est, quod omnes homines in extremo iudicio iudicantur, quantum ad praemiorum retributionem.
Quia in illo iudicio, quo vnusquisque purus homo de terminatur, vel ad poenam aeternam, vel ad gaudium aeternum, in illo quilibet iudicatur, quantum ad praemiorum retributionem. Sed in extremo iudicio per sententiam supremi iudicis, quilibet homo determinatur, vel ad aeternam poenam, vel ad aeternum gaudium: ergo &c. Maior patet ex terminis. Sed minorem fide tenemus.
Forte dicetur, quod paruuli nulla habent meritatergo non iudicabuntur, quantum ad praemiorum retributio nem, Consequentia patet, quia praemium debet correspondere merito: vbi ergo nullum est meritum, ibi nullum de pet reddi praemium. Antecedens probatur, quia nullus potest mereri sine vsu liberi arbitrii: sed paruuli non habent vsum liberi arbitrii.
Respondeo, negando antecedens. Ad probationem dicendum, quod licet absque vsu liberi arbitrii homo non habeat merita acquisita per actus proprios, potest tamen habere merita bona, vel mala acquisita per actus alienos. Vnde sicut paruulus non baptixatus infectus est originali peccato non per actum proprium, sed per actum primo cum parentum: sic idem paruulus habet merita mala, ratione quorum iudicatur ad perpetuam poenam dani: quae qui quidem merita sibi non adsunt per actum proprium, sed per actum eorundem parentum. Et sicut paruulus bapti tatus est informatus gratia, & caritate, ac ceteris virtuti. us non per actum proprium, sed alienum, puta per actum Christi, & ecclesiae, ac parentum carnalium, vel spiritualium: sic idem paruulus habet bona merita ex merito Christi, & ecclesiae, ac etiam quandoque parentum, ratione quorum merit orum talis paruulus iudicatur ad vitam aeternam.
Articulus 3
Qualiter angeli se habeant in extremo iudicio
QVANTVM ad tertium articulum dico corformiter ad iam dictas conclusiones, quod nullus Angelus in extremo iudicio iudicatur iudicio, disceptationis, seu discussionis
Quia omnes Angeli, vel ita habent merita mala, quod nulla habent merita bona, vel ita habent bona, quod nul sa habent mala cigitur cum in eorum merito nulla penitus sit mixtio, iideo in eorum iudicio nulla erit disceptatio. ludicantur tamen iudicio remunerationis: quia licet etiam pronunc boni Angeli sint beati, & mali sinit damnati, & vtriqu habeant suum praemium essentiale, tamen & bonis, & malis aliquid retribuetur in illo iudicio quatum ad praemium aecidentale: quia & boni remunerantur de ministerio hominibus impenso: quod quidem ministerium terminabitur, & finietur in praedicto iudicio; & mal punientur pro sua nequitia, qua homtnes seduxerunt, & id peccatum adduxerunt. Etiam boni Angelrtunc magis gaudebunt de noua societate hominum boratorum, & econ tra, mali aliquo modo tunc punientur de noua super eos conculcatione multorum damnatorum.
Forte dicetur, si malorum Angelorum augeretur pena ex damnatione hominum tunc ipsi non tentarent homines, nec niterentur eos trahere ad infernum.
Respondeo, quod quamuis malus Angelus in tentando nomines, & eorum damnationem procurando, studeat sua malitiam adimplere, tamen ex hoc non reportat commodum, sed poenamequia in huiusmodi tentatione, uel vincitur ab homine, & tunc daemon confunditur, & ratione huiusmodi confusionis, valde torquetur, vel vincit hominem; talis igitur homo victus, vel agit, antequam moriatur, fructuosam, & ueram poenitentiam, & tunc iterum torquebitur daemon, ratione inuidiae, vel talis homo moritur in peccato, & tunc daemonis poena ex hoc augebitur, quasi per accidens, quia quando ardens ardenti iungitur, ex hoc ai dor vtriusque magis inualescit: Sed homo, qui damnatur, adiungitur daemoni in inserno: ergo augmentabitur poena daemonis ex damnatione hominis. Hoc tamen non obstante, ipse non desinet vsque ad nouissimum diem a tentatione, & seductione hominis, & hoc vel quia excoecatus malitia, non aduertit tale malum, quod ex huiusmodi tentatione sibi, modis iam dictis, est futurum, vt le diabolo sic illuso verificetur illud psal. Draco iste, uem formasti ad illudendum ei. vel propter nimiam inuidiam, quam habet ad hominem, seipsum sponte exponit huiusmodi dispendio, vt hominem, quem mortaliter odit, in perpetuam damnationem secum trahat. Et sic de diabolo implebitur prouerbium, quo dicitur, quod inuidus vellet sibi vnum oculum erui, vt ei,cui inuidet, ambo oculi eruerentur,
Articulus 4
Quomodo respectu mundi ignis se habeat purgative
QVANTVM ad quartum articulum; duo solet inquiri. Primo, cuius naturae sit ille ignis, qui in fine seculi purgabit ipsum mundum. Secundo, vtrum ille ignis precedat, velsequatur extremum iudicium. Et istae quaestiunculae tertiam praesupponunt, scilicet vtrum verum sit istum ignem quandoque esse venturum. Et secundum hoc, pono tres conclusiones, his tribus quaestionibus correspondentes
Prima est, quod quidam ignis est venturus, qui est mur dum purgaturus. Ista conclusio patet auctoritate beati Py tri, qui in secunda sua Epistola ait, Adueniet autem dies do mini, vt fur, in quo coeli magno impetu transient; elementa vero calorc soluentur; & terra, & ea, quae in ipsa sunt, omnia exurentur. Super quo verbo dicit glosa, ergo mundus per ignem purgabitur, ideo &c
Praeterea, rationabile esse videtur, vt mudus iste multiplicibus infectus peccatis, saltem cum finem habebunt peccata, purgetur. Sed circa extremum iudicium peccata habebunt finem, & ignis est maxime purgatiuus, cum sit maxime actiuus, ergo rationabile esse videtur, vt ante fi- nem mundi veniat talis ignis, mundum purgaturus. Et isti rationem videtur tangere venerabilis beda, dicens, quod iste ignis ascendet ad tantam altitudinem, ad quantam ascenderunt aquae diluuii, vt purget aerem infectum per fumum sacrificiorum ipsis idolis immolatorum.
Forte dicetur. Idem non potest esse purgans, & purgatum respectu sui ipsius: ergo mundus non purgabitur per ignem Consequentia patet, quia ignis est pars mundi, ergo si mus dus purgaretur per ignem, tunc ignis purgaret seipsum Antecedens etiam patet: quia idem non potest esse actiuum, & passiuum eadem actione, nec potest idem ageri in seipsum. Sed purgans agit in purgatum.
Respondeo, negando consequentiam. Ad probationem dicendum, quod non omnes partes mundi purgabuntur illo igne, quia non omnes erunt peccato maculate, de quarum immaculatarum partium numero etiam erit iste ignis. Nam ille ignis vel tunc erit de nouo generatus, vt dici quaedam opinio, quae ponit, quod tunc temporis omne planete, qui sunt generatiui caloris, conuenient in leone vel in aliis signis calidissimis, sicut tempore diluuij omne planetae conueniebant in aquario: & ideo sicut tunc ratio ne illius conuentionis, aquae redundabant super omne montes, sic & in fine seculi ignis redundabit. Vel sicui dicit alia opinio, iste ignis supernaturaliter creabitur ab ipso Deo, vel concurret iste ignis de extremis mundi partibus, puta desuper, de sphaera ignis, sicut videtur dicere beatus Augustinus. Et quaecunque istarum opinionum teneatur, semper patet, quod iste ignis purgatiuus non ind get purgatione: eo, quod immunditia peccatorum istum nignem non attinget. Fumus enim turpium, & nefandorum sacrisiciorum ipsorum idolorum, vsque ad altitudinem sphaerae ignis nen ascendet, vt iam patuit ex dicto ipsius Nedae Cum igitur dicitur, mundus purgatur; ista proposito est vera per svnedochen, secundum quam figuram pars accipitur pro toto, quia verificatur pro illis partibus mundi, quae inficientur peccato.
Forte dicetur, si partes mundi peccato maculatae purg puntur isto igne, tunc iste ignis etiam exuret locum terrestris paradisi, Consequentia patet: quia locus terrestris po radisi maculatus est peccato primorum parentum, qui in eo peccauerunt. Sed falsitas consequentis patet, quia secu dum bedam flamma istius ignis non ascendet vsque ad paradisum, sicut nec aquae diluuij ascenderunt
Respondeo, negando consequentiam. Ad probationem d cendum, quod non quolibet actu peccati dicitur locus inficised potius ex continuatione peccati, vel peccatoris in ipso loco inficitur ipse locus, sicut non quolibet leui tactu tangens leprosum, efficitur leprosus, licet afficiatur ex frequenti iteratione huiusmodi tactus,. Cum igitur primi po rentes in paradiso tantummodo semel peccauerint, & postquam fuerunt peccatores, quasi immediate de paradiso eiecti fuerint: ideo paradisus non est infectus, propte peccatum primorum parentum, sicut nec coelum empyreum dicitur infectum propter peccatum malorum Angi lorum eo, quod quamuis Angelorum peccatum in huius modi coelo fuerit perpetratum: tamen huiusmodi peccatores, peracto peccato, quasi nullam moram in coelo con¬ traxerunt, sed immediate in istum caliginosum aerem ceciderunt: ideo &c
Conclusio secunda est, quod ille ignis purgatiuus eris eiusdem speciei, siue naturae cum igne isto, qui pro nuns est in mundo. Quia sicut aqua purgans mundum tempore Noe, non fuit alterius speciei ab aqua elementari; sic ignis in nouissimis temporibus purgaturus mundum, non erit alterius speciei ab igne elementari. Et istam rationem videtur tangere Aug. 20. de ci. Dei, dicens, Figura huius mundi mundanorum ignium conflagratione peribit, sicut factum fuit aquarum inundatione diluuium.
Sed oppositum istius conclusionis aliqui probant sic, 1 Nullus ignis elementaris potest coelum realiter immutare, Sed iste ignis realiter immutat coelum. Minor pro tet: quia coelum non est susceptibile peregrinae impressic nis, vt dicunt omnes naturales philosophi, quod vtique vetum est, respectu cuiuscunque virtutis elementaris. Minos patet 2 Det. vbi dicitur, Coeli ardentes, soluentur, & elementa ignis calore tabescent
2 Praeterea, super verbo iam dicto dicit glosa bedae, qu ignis iste quattuor elementa consumet, sed nihil consumet seipsum: ergo ignis iste non erit eiusdem speciei cum gne elementari. v 3 Praeterea, corpora eiusdem speciei habent eundem motum specie. Sed iste ignis mouetur ad omnem differentiam positonis, puta, sursum deorsum, & sic de alijs, quia mouetur ad illa loca purganda, quae infecta sunt per pecca tum, sed ignis elementaris solum mouetur sursum: ergo &co 4 Praeterea, operatio facit scire formam, & naturam rei bed iste ignis habet operationem, quae non competit igni elementari: ergo iste ignisnon est eiusdem speciei, & naturae cum igne elementari. Maior patet per Commentatorem. 7. meta. vbi ait, quod transmutatio facit scire mate ( riam, & operatio formam. Minor etiam patet, quia sicut saepius dictum est, iste ignis habet purgare tales partes mum di, quae maculatae sunt foeditate, & infectione peccati: talis autem actio non conuenit igni elementari, cum omne eius virtutem e xcedere videatur.
3 Praeterea, virtus, qua iste ignis purgat ipsum mundum, vel conuenit ei natur aliter, & tunc differt specie ab igne elementari, quia quorum naturales virtutes differunt spe cie, illa non possunt esse eiusdem naturae, quia virtutes naturales rerum sequuntur naturas earum : vel conuenit es supernaturaliter, & tunc iterum differt specie ab igne eli mentari; quia quae sic se habent, quod virtus vnius est naturalis, & alterius supernaturalis, illa non solum specle, uerum etiam differunt genere
Ad primum nego minorem. Ad probationem dicendum, quod illa verba beati Petri, & consimilia, vbicunque reperiuntur in scripturis, quibus coelorum exprimitur dissolutio, sunt intelligenda de coelis aereis, sicut et intelligendum est illud, volucres coeli comederunt illud; & non de celis superioribus, quia illi sunt intransmutabiles quantum ad substantiam, quamuis aliquo modo mutentur in clariate: quia lumen Lunae erit sicut lumen Solis, & lumen So is septempliciter, vt dicit lsa. Nec tamen ista accidentalis mutatio coelorum erit per ignem, sed immediate per diuinam actionem.
Ad secundum dicendum ad maiorem, quod illa glo, non est intelligenda de consumptione substantiae ipsorum elementorum, sed de aliquali mutatione qualitatis eorum, Et dico notanter aliquali mutatione, quia intrinsece manent qualitates, licet extrinsece non appareant quia cessante motu coeli qualitates elementorum non faciunt ex trinsece ad generationem, & corruptionem rerum. Et propter hoc eade glosa magis exprimit consumptionem ignis & aquae, quam aeris, & terre, eo, quod qualitates ignis, & aquae. s.caliditas & frigiditas sint inter omnes elementares qualitates magis actiuae: propter quod praedicta elementorum mutatio magis apparebit in igne, & aqua quando elementa desinunt ab actione exteriori, quae est eneratiua, vel corruptiua. Etiam minor non est vera: quia idem totum secundum vnam partem potest agere in se Ipsum secundum aliam partem: & per consequens iden aliquo modo consumere potest se ipsum
Ad tertium dicendum est ad maiorem, quod quamuis motus naturaliter conueniens alicui rei conueniat etiam aliis rebus eiusdem speciei: tamen hoc non est verum di motu, qui conuenit rei per modum instrumenti moti al agente supernaturali. Licet enim motus humanae loquela quandoque conuenerit Asinae, puta tempore Dalaa prophetae, vt patet. in Nu tamen talis motus non conueni omnibus Asinis: quia huiusmodi motus non infuit illi Asinae naturaliter: sed conueniebat ei, vt lingua sua fui instrumentum Angeli, qui mouebat ipsam. Sed motus ad omnem differentiam positonis non conueniet illi igni naturaliter, sed vt est instrumentum diuinae voluntatis igitur quamuis iste ignis sit eiusdem speciei cum aliis ignibus, tamen sibi conueniet moueri modo praedicto, & non aliis.
Ad quartum, patet per praedicta iam inducta, quod licet maior sit vera, loquendo de tali operatione, quae conuenit rei naturaliter, & a suis principuis intrinsecis: tami mon est vera de huiusmodi operatione, quae conuenit ei, vt instrumentum est supernaturalis agentis.
Ad quintum dicendum, quod illum ignem possumus dupliciter considerare. vno modo, vt vrit corpora, quibus applicatur, & hoc conuenit sibi naturaliter; quia etiam conueniret alteri igni, si huiusmodi corporibus applicaretur. Alio modo, vt specialiter agit in talia corpora, qua erunt maculata per peccata; & hoc conuenit sibi per su pernaturalem virtutem, mouentem ipsum ignem, tam quam suum instrumentum, & in hoc non conuenit cum aluis ignibus, nec tamen propter huiusmodi supernatura lem vrtutem iste ignis distinguitur specie, vel genere al aliis ignibus, quia talis distinctio est a principio essentiali & intrinseco; haec autem virtus supernaturalis, nec est in trinseca, nec essentialis ipsi igni: quia ista virtus, vel est voluntas diuina immediate, vel est virtus angelica, applicans hunc ignem talibus locis, quibus Deo placet ipsum applicari.
Conclusio tertia est, quod supposita veritate sacrae seri pturae, tunc probabiliter potest dici, quod iste ignis incipiat ante iudicium, & duret post iudicium. Quod enin ante incipiat, patet per illud Psal lgnis ante ipsum praecedet, & inflammabit in circuitu inimicos eius. Praecedes enim iste ignis ante ipsum Christum venientem ad iudi ciumiquia sicut superius dictum est, omnes homines, qui appropinquante iudicio, viuent super terram, morientur in isto igne, quamuis velociter resuscitentur, veniente Christo: & tunc congregatis ad locum iudicij omnibus hominibus, iste ignis circumdat locum iudicii, & dilatam do se circa illum locum, videtur quasi totum mundun inflammare, & propter hoc dicitur inflammare in circuitu inimicos eius, quia ille calor ignis circumstantis, non laedit aliquos de tota illa hominum multitudine, nisi impios, qui sunt inimici Christi, & ibidem ab ipso ad morti aeternam iudicandi. Idem etiam ignis sequitur iudicium quia prolata sententia contra impios, Christo s. dicente ite maledicti in ignem aeternum, tunt iste ignis tamquam instrumentumexecutiuum sententiae iudicis, a propinquioribus locis circumstantibus concutrens, inuoluer omnes impios, & cum impetu vehementi descendet cum ipsis in infernum. Vnde tunc implebitur verbum domin quo ait, lgnis suceensus est in furore meo, & ardebit vso od inferni nouissima