Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An quippiam aliud a Deo possit esse obiectum ordinatae fruitionis

Quaestio An quippiam aliud a Deo possit esse obiectum ordinatae fruitionis.

VTRVM OBIECTVM ordinatae fruitionis possit esse aliquid citra Deum. Vi detur quod sic:quia illud, quod est per se bonum, potest esse obiectum ordinatae fruitionis: caritas est huiusmodi: er go &c. Maior nota: minor probatur, quod illud, quod non potest intelligi, vel esse non bonum, hoc est per se & secundum se bonum: sed caritas nec potest intelligi, nec esse non bona: cum sit forma ceterarum vit rutum, & de se non possit esse informis: ergo &c. Contra beatus Augustinus in principio libri de doctrina Christiana ait. "Res, quibus fruendum est, sunt, pater, filius, & spiritus sanctus". In ista quaestione quattuor sunt inquirenda. Primo, respectu cuius obiecti proprie habeat es se fruitio, Secundo, cuius potentiae actus sit fruitio. Tertio, dato quod voluntatis: vtrum nuda voluntas frui possit beatifice. Quarto vtrum voluntas informata caritate possit esse in actu fruitionis, intellectu manente suspenso ab omni actu cognitionis

RESOLVTIO. Veritas est, quod solus Deus, & nullum bonum creatum potef esse obiectum ordinat ae fruitionis, quae, cum fit actas voluntaetis supernaturalis, a nuda voluntate non exveditur quae tami de potentia Dei absouta, intellectu existente suspenso, pot est esse in actua fruitionis.

Articulus 1

Respectu cuius obiecti proprie habeat esse fruitio

ARTICVLVS I Respectu cuius obiecti proprie habeat esse fruitio.

QVANTVM ad primum dico, quod solus Deus, & nullum bonum creatum potest esse proprium obiectum ordinatae fruitionis

1 Quia de intrinseca ratione obiecti fruibilis est, quod sit quietatiuum totaliter animae rationalis quo ac totum suum desiderium: sed nulla creatura ad hoc sufficit, iuxta illud August. 1. confes. "Ad te fecisti nos domine, & in quietum est cor nostrum donec requiescat in" teEt loquor hic de fruitione perfecta, quae est fruitio patrie

2 Praeterea, Quodcumque bonum intellectus potest intelligere, voluntas potest amare: sed quocumque bono. inito cognito, vel cogitato, intellectus semper potest maius bonum cogitare: ergo voluntas non potest quietari nisi in bono infinito,. Propter quod dixit Aug. de trin lib. 8. Tolle bonum hoc, & bonum illud, & apprehende, si potes vnum bonum, quod est omnis boni bonum

3 Praeterea appetitus intellectiuus ordinatus diligit omne, quod diligit secundum modum, & mensuram conueniente naturae suae diligentis: sed omne bonum creatum secundum sui naturam semper est in bonum maius reducibile donec ad bonum infinitum, & increatum deducatur: ergo nullum creatum est simpliciter propter seipsum diligendum: nec per consequens est eo fruendum, sed vtendum.

4 Praeterea, actus, qui secundum se ad nullum alium actum est ordinabilis, obiectiue terminatur ad tale obiectum, quod ad nullum aliud obiectum est ordinabile, & er consequens ad vltimum fine: sed actus fruitionis est huiusmodi: ergo &c. Maior patet: quia sicut se habet actus ad actum, sic obiectu ad obiectum. Minor etiam patet: quia actus fruitionis est actus perfectissimi amoris, & er consequens irreferibilis, Propter quod ait Aug. 10. de trini. "Fruimur cognitis, quibus voluntas propter se ipsa delectata conquiescit".

Contra praedicta potest argui ratione, & auctoritate. Ratione sic.

Vbicuque est dare magis, & minus, ibi est dare aequale sed est dare bonum excedens animam rationalem, sicut est bonum du num, & est dare bonum excessum ab anima rationali, sicut bonum rerum sensibilium: ergo praeter bonitatem Dei erit dare bouum aequale animae rationali, quod ipsam poterit satiare.

2 Praeterea, omnis virtus, seu potentia finitae capacitatis aliquo finito poterit satiari: sed capacitas animae rationalis est finita, cum sit creata, ergo &c.

3 Praeterea, Inter obiectum, & potentiam debet esse proportio: sed infiniti ad finitum nulla est proportio.

4 Praeterea, actus specificantur ex obiectis, vt patet: de anima, si ergo actus fruitionis haberet obiectum infinitum, tunc secundum suam speciem esset infinitus, quod est impossibile, cum sit quid creatum.

Item auctoritate sic. 1. Apostolus ad Philomcnem ait "Ego te frater fruar in domino,"

2 Item Augustinus. 9. de trini. ait. "Inferiori vtendum est ad Deum: pari autem fruendum, sed in Deo". Et subdit. "Nobis ergo & fratribus fruamur in domino".

Item: ait ille sapiens. Hoc mihi bonum visum ess vt homo fruatur cum laetitia de labore suo

4 Item " Augustinus83. quaest." ait. Frui dicimur ea re, de qua capimus voluptatem: sed de creaturis homines capiunt voluptates, ergo &c

Sed ista non concludunt: quia perfecta fruitio, de qua ad praesens lequar, est actus beatificus. Sed secundum Hugo. de 8. Vict. in commento coeles. Hierar. Nihil nos pent beatos facere, nisi Deus scitso, qui nos ex nihilo fecit ergo nulla creatura poterit esse obiectum talis fruitionis.

Ad primum dicendum, quod maior est vera in his, quae sunt eiusdem rationis, in alijs autem non: licet enim sit dare maiorem Angulum rectilineum Angulo contigentiae intercepto inter diametrum, & semicirculum, puta Angulum obtusum, vel Angulum rectum, qui ambo sunt maiores eo: & minorem eo, puta Angulum acutum, num quam tamen poteris dare Angulum rectilineum aequalem Angulo contingentiae, pro tanto, quia sunt diuersarum rationum; sic eodem modo in proposito. Posset etiam dici ad minorem, quod quamuis bonitas diuina entitatiue excedat non stram voiuntatem, non tamen oblectiue: est enim obiectiue capax bonitatis infinitae, licet non sub ratione infinita.

Et per idem patet ad secundum.

Sed sorte dices, quod eadem ratione potest sua capacitas quietari in bono finito, qua ratione quietatur in bono infinito sub ratione finita: quia ratio, sub qua fit talis quietatio, illa principaliter est attendenda

Respondeo, quod non est simile: quia quodcunque bonum finitum, quantumcunque sit excelleus cognitum, vel amatum ab anima rationali, hoc potest ipsa anima referre in maius bonum, & per consequens in ipso quiesce re non potest. Sed cum apprehendit bonum infinitum quamuis sub ratione finita, hoc in maius bonum; vel in aliud bonum reserre non potest, & ideo finaliter quiescet in eo. Quod autem anima rationalis omne bonum fini tum possit vlterius referre, probo: quia vel apprehendit illud bonum vt creatum, vel increatum, vel indifferenter se habens, dubitans an sit creatu, vel increatum. Si primo modo. tunc planum est, quod refert ipsum in suam causam, & non quiescet in eo: quia videns effectum, naturaliter de iderat videre suam causam. Si secundo modo, tunc nihil intelligeret: quia falsum non contingit scire: quia non est, vt patet primo posteriorum. Si tertio modo, tunc nec sic quiescere posset, donec ad alteram partem suae dubitationis determinate veniret.

Ad tertium dicendum, quod obiectum sumptum sub ratione obiectali, det habere proportionem ad potentiam, sed quamuis infinitum sub ratione infinita non habeat proportionem ad potentiam finitam, tamen sumptum sub ratione finita ci potorit proportionari.

Ad quartum dicendum ad maiorem, quod actus specificantur ab obiectis, non absolute, sed ab obiectis sumptis sub rationibus obiectalibus, seu actus specificatur ab obio cto non absolute, aut quocunque, sed proprie & determinate accepto: puta ab obiecto sumpto sub ratione obie¬ ctali, qua finita existente, actus poterit esse finitus, non ob stante infinita entitate obiecti.

Ad primas duas auctoritates patet per hoc, quod in vnaquaque subiungitur in domino: quia sicut ait Augustinus, in lib. 1. de doct. Christiana, cum homine in Deo frueris, Deo potius, quam homine frueris.

Ad tertiam dicendum, quod ibi sapiens accipit frui aequioce scilicet pro delectari.

Ad quartam dicendum, quod proprie fruimur illa re, de qua accipimus voluptatem, non quamcunque, sed perfectam & beatificam. De alia autem loquendo voluptate, fruitio sumctur, vel improprie, vel imperfecte, vel inordinate.

Sed est quaedam adhuc opinio, quae praedictae videtur obuiare veritati. Ponit enim praedicta opinio, quod Deo fruemur in patria tanquam obiecto remoro, sed ipsa visio ne Dei fruemur tanquam obiecto immediato ipsius beatae fruitionis. Ad cuius declarationem praemittit hanc di uisionem, quod duplex est amor, scilicet amor beneuolentiae, uo amore amamus id, cui volumus aliquod bonum, vel aliquam perfectionem, & est amor concupiscentiae, quo amamus id, quod nobis, vel amicis nostris volumus. His praemissis arguunt sic

1 Immediatum obiectum amoris concupiscentiae non otest esse res distincta a concupiscente ista patet: quia nihil est nobis bonum nisi inquantum nobis est coniunctum. Obiectum autem amoris concupiscentiae est bonum, quod concupiscens appetit sibi: sed fruitio est quidam amor concupiscentiae, ergo Deus non potest esse immediatum obectu fruitionis, secundum quoe subiecto est distinctus a nobis. lmmediatum ergo obiectum fruitionis erit actus visionis diuinae: secundum quem Deus est coniunctus nobis. Quod autem fruitio sit amor concupiscentiae, probant dupliciter.

Primo, quia delectatio de Deo habita correspondet desiderio de Deo habendo: sed per actum desiderij non desideramus aliquid Deo, sed nobis, & per consequens desideramus amore concupiscentiae, ergo & delectatio sise fruitio erit amor concupiscentiae.

Secundo quia amor, cuius obiectum est bonum delectabile, & vtile, est amor concupiscentiae: sed fruitio est huiusmodi, ergo &c

2 Praeterea, idem est obiectum immediatum delectationis sequentis, & desiderij praecedentis: sed obiectum desiderij praecedentis non est Deus immediate, sed aliquis ctus, quo attingitur Deus quod patet, quia obiectum de sideri; est aliquid futurum, Deus autem secundum se non est futurus, sed eius visio est nobis futura, ergo.

3 Praeterea, omnis amor habet aliquid complexum, pro obiecto: sed Deus non est aliquid complexum, ergo &c. Maior patet ex praecedentibus, quia amore consequi volumus aliquod bonum nobis, vel aliquod malum elongari a nobis, ergo actus amoris sequitur actum intellectus componentis, & diuidentis, qui facit mentionem de pro sequendo, vel fugiendo. Sed ista non credo esse vera

1 Quia actus perfectissimae caritatis transit directe, & immediate super obiectum summe diligibile, sed actus fruitionis est actus perfectissimae caritatis: & solus Deus est obiectum summe diligibile, ergo actus fruitionis beatae non habebit visionem Dei: sed ipsum Deum pro immediato obiecto. Et confirmatur: quia quanto aliquid est magis honum, tanto magis, & immediatius est diligibili quia immediatius, & fortius poterit appetitum mouere: ed Deus est summe bonus, ergo ipse est immediate, & summne diligibilis.

2 Praeterea, actus perfectissimus voluntatis non est in ea, quae sunt ad fine, sed immediate in vltimum fine: sed actus fruitionis est perfectissimus actus voluntatis, vt infra patebit: ergo non tendet immediate in visionem: sed in Dei bonitate. Visio enim illa cum sit creatura, non est vltimus finis simpliciter: sed solus Deus est vltimus finis simpliciter, omnis autem creatura est ad illum.

Et confirmatur: quia voluntas secundum se est ipsius finis electio est eorum, quae sunt ad finem. Modo planum est, ue actus fruitionis non est electio, ergo &c. Ista est etiam intentio prophetae, cum ait, Laetamini in domino, & exultate iusti. Non dixit. Letamini in visione domini. Ait iterum Adimplebis me laetitia cum vultu tuo, delectationes in dextera tua vsque in finem. Sed sicut patet in glo. super Canti. Laeua dicitur humanitas, & dextra dicitur diuinitas:

Ad primum ergo dicendum, quod maior vniuersaliter sumpta est falsa: quia sicut patuit per distinctionem tus amore concupiscientiae non solum desideramus bonum nobis, sed alijs: quando ergo concupiscens alteri desiderat bonum, tunc necessario obiectum illius desiderij est subiecto distinctum a desiderante. Etiam minor est falsa quia cum fruitio sit amor perfectissimus non poterit esse amor concupiscentiae, qui imperfectior est amore amicitiae siue boneuolentiae, sicut patet 4. & 9. ethic.

2 Praeterea, ille est amor amicitie, quo diligitur, amicus propter seipsum: sed omnes sancti doctores clamant quod Deus est diligendus propter se, & proximus propter Deum: cum ergo caritas patriae non sit imperfectior caritate viae, ergo Deum in illa beata fruitione diligitur propter se, & in se, & per consequens diligitur amore amicitiae. Et haec est expressa sententia beati Aug. 10 confes. vbi ait. "Est gaudium, quod non datur impijs, sed his, qui te gratis colunt, quorum gaudium tuipse es, & haec est v ta beata gaudere de te, propter te". Item in principio, di doct. Christ. ait. "Frui est amore alicui inhaerere propter seipsum". Et ibidem dicit, quod solo Deo est fruendum Cum ergo solum sit dictio exclusiua, sequitur necessario qu vifione non sit fruendum loquendo proprie de fruitione

Exemplum etiam quoddam ponit iste doctor, quod sati periculosum esse videtur, modo quo ipsum trahit ad pro positum. Dicit enim, quod simile sit in fruitione de visio ne Dei, & de Deo sicut in amore vini de gustatione vini& vino: quia sicut immediate amo gustationem vini, & mediante gustatione amo vinum, sic vt ait, beatus immi diate fruitur visione Dei, & mediante visione fruitur Deo.

Ex isto dicto sequitur, quod beatus immediate non fruatur Deo, sed vtatur Deo, quod esset tota peruersita secundum Aug. & per consequens impossibile beato. Quod autem hoc sequatur patet: quia quicquid amamus propter alterum, illo vtimur: quia ipsum in alterum referimus: sed vinum amamus propter gustationem, & per consequens, si similitudo tua valet, Deum amamus propter vitionem &c. Etiam salsum assumit, cum ait, quod immediatius amemus visionem Dei, quam Deum: quia illud quod prius est cognitum, prius & immediatius amatur: sed Deus prius cognoscitur, quam visio Dei, ergo &c. Maior patet, quia bonum cognitum est obiectum amoris: minorem probo, quia Deus cognoscitur actu recto, sed visio Dei actu reflexo: sed naturaliter intellectus est prius sub actu recto, quam sub actu reflexo.

Ad primam probationem minoris dicendum, quod minor istius propositonis est falsa. Primo ex eo, quod dicit, quod non desideramus aliquid Deo: Nam quilibet amans Deum desiderat Dei cultum gloriam, & honorem. Secundo in eo, quod dicit, quod per actum desiderij, quo Deum dilgimus desideramus nobis bonum, quod falsum est: quia perfectus amator non diligit, nec desiderat amatum propter aliquid sibi proueniens ex amato, sed diligit ipsum propter seipsum, & propter propriam virtutem ipsius amati, sicut patet. 8. ethi. vbi sic ait, Arist. Perfecta est autem bonorum amicitia, & secundum virtutem solum. Et pau cis interpositis subditur Permanet autem horum scilicet bonorum amicitia vsque quo boni sunt, virtus enim ma siua. Et sequitur ibidem. Ad inuicem autem sunt vtiles si militer, autem & delectabiles, vnicuique enim secundum delectationes sunt propriae operationes. Talis enim ami nitia masiua rationabiliter est: culpat enim in se omnia, quaecumque oportet amicis existere, quasi dicat, Licet perfectus amicus non amet propter vtilitatem, vel delectationem, tamen omnia ista consequentur perfectam amicitiam, siue delectationem. Sed de his, qui amore concupiscentiae diligunt propter vtile, vel delectabile; po¬ stea in eodem lib, subdit Arist. Propter delectationes qui lem, & vtile etiam prauos contingit amicos ad inuicem sse. Et sequitur. Non omnino autem hic copulantur, nique fiunt amici propter vtile, & delectabile: non enim omnino coniunguntur quae secundum accidens. Et tunc concludit Arist. di. Isti quidem, scilicet boni simpliciter amici, illi autem secundum quid & assimilati his. Ex his ergo euidenter apparet, quod ille perfectus amor, de quo nos loquimur, nec debet esse propter delectabile, nec ropter vtile nec propter aliquid nobis proueniens, sed immediate debet tedere in Dei bonitatem propter seipsam: licet omnia bona talem amicitiam consequantur; iuxta illud Sapientiae. Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa. Alias; sicut iam apparuit perfectior esset di lectio amicitiae politicae, quam diuinae, quod multum absurdum est etiam cogitare.

Ad secundam probationem dicendum, quod minor est falsa, vt patet per iam dicta

Ad secundam rationem praedicti doctoris dicendum, quod minor est falsa. Ad probationem dico, quod quamuis Deus in se non sit futurus, tamen vt in ipso quiescat, terminetur motus desiderantis, sic ipse deus est futurus;

Ad tertiam rationem eiusdem doctoris dicendum, quod per eandem rationem potest probari, quod ipsa visio non sit immediatum obiectum fruitionis: quia visio ipsa est quid incomplexum. Item, si omnis amor habet quid com lexum pro obiecto, tunc Deus non posset esse obiectum remotum ipsius fruitionis, quorum vtrumque oppositum ille affirmat. Ex quo patet, quod ratio istius doctoris magis militat contra ipsum: quam contra quemcumque alium. Ad formam rationis dicendum, quod est falsa. Ad probationem dicendum, quod ipsa probatio non est ad propositum: quia procedit solum de amore concupiscentiae: sed amor fruitiuus, de quo ad praesens loquimur, non est amor concupiscentiae, vt patet ex praedictis.

Articulus 2

Cuius potentiae actus sit fruitio

ARTICVLVS I Cuius potentiae actus sit fruitio.

QVANTVM ad secundum istius quaestionis articulum dico, quod actus fruitionis proprie est actus voluntatis.

1 Quia istius potentiae est ipsa fruitio, cui proprie competit complacere, & delectari, voluntas est huiusmodi: ergo &c. Maior patet, quia fruitio est essentialiter complacentia, & delectatio perfecta in vltimo fine. Minor patet er Ans in de conceptu virginali, vbi dicit, quod sola voluntas delectatur, & hoc verum est loquendo de delectatione principaliter, & per se: quia & si aliae potentiae in suis operationibus delectantur, huiusmodi tamen deectatio in ipsis innascitur, & conficitur ex complacentia voluntatis.

2 Praeterea, Nobilissima animae nostrae potentia est ipsa voluntas: sed fruitio est actus potentiae nobilissimae: ergo &c. Minor est nota: quia actus fruitionis est actus beatificus, Maior patet: quia sola voluntas est primo, & secundum se libera, vnde nec ipsa ratio est libera, nisi ex hoc, uod in eadem essentia animae fundatur cum voluntate Vnde etiam in nulla speculatione intellectus potest per sistere, nisi inquantum adest propositum voluntatis. Ex quo patet euidenter nobilitas, & libertas ipsius voluntatis, quia ipsum intellectum potest auertere a quacumque sua actuali speculatione, & per libertatis suae imperium alterius rei considerationem illi iniungere

3 Praeterea, eiusdem potentiae est per se moueri ad ter minum, & quiescere in termino: sed per actum voluntatis per se mouemur ad terminum beatificum &c. Maior atet: minorem probo: quaa per desiderium, quod est quidam actus voluntatis, mouemur ad Deum, per fruitionem autem quiescimus in Deo.

t Praeterea, amor est ipsius voluntatis, sed frui est amo re alicui inherere, vt ait Aug. in to. lib. de Doctr. Christ ergo &c. Et idem Aug. in ro. de trin "Fruimur cognitis".

uibus voluntas propter se ipsa delectata conquiescit. item Aug. 10. de tri ait, "Voluntas nobis adest, qua fruimur, & vtimur". Idem de doct. Christiana, ait, Eo fruimur que propter se diligimus, Contra praedicta sunt dicta multorum doctorum, qui intellectum dicunt nobiliorem voluntate, & beatitudinem vel solum existere in intellectu, vel saltem principalius. Ad presens tamen huiusmodi dicta non adduco, quia magis proprie locum habent dist. 20. quarti libri, & ibi ea adducam domino concesente articulo. 3.

Articulus 3

Utrum nuda voluntas frui possit beatifice

ARTICVLVS III Vtrum Nuda voluntas frui possit beatifice.

QVANTVM ad tertium articulum dicendum, quod non quia sicut agere naturale praesupponit esse naturale, sic agere supernaturale praesupponit esse supernaturale: sed actus fruitionis est supernaturalis, & potentia nu da non habet esse supernaturale: ergo &c.

Praeterea, felicitas naturalis non potest esse in nuda potentia: ergo nec supernaturalis: antecedens patet. 10 ethi. vbi philosophus ponit actum vltimatae felicitatis naturalis non posse causari nisi ab obiecto perfectissimo in nobilissima potentia perfecta habitu nobilissimo, puta habitu sapientiae: consequentia de se patet, quia quanto actus magis excedit potentiam, tanto potentiam plura requirit adminicula dispositiue, & coadiuuantia respectu talis actus: ergo &c

3 Praeterea, nuda voluntas non potest in actum meri torium: ergo nec in praemiatorium antecedens patet: quia hic fuit error Sabellij, quod ex puris naturalibus possemus mereri: consequentia est nota: quia non minus excidit nostram naturalem facultatem actus praemij, quam actus meriti¬

Praeterea, ista conclusio etiam secundum aliquos doctores, probatur sic. impossibile est extrema improportionata ad aliquam proportionem reduci nisi per aliquam mutationem factam in altero extremorum: sed voluntas humana naturaliter sumpta, & obiectum beatificum sunt duo extrema in infinitum distantia: ergo numquam deuenient ad huiusmodi proportionem, quod ipsa voluntas tali obiecto perfecte fruatur, nisi facta mutatione in voluntate, vel in obiecto; sed in tale obiectum impossibile est cadere mutationem: ergo necessario requiritur in ipsa voluntate aliquis habitus supernaturalis, ratione cuius voluntas supernaturaliter mutata respectu istius supernaturalis obiecti aliqualem capiat proportionem

Sed forte dicetur. 1 Quod talis habitus supernaturaliter eleuans potentiam, ver erit finitus, vel infinitus. Si finitus, tunc non poterit eleuare potentiam ad obiectum infinitum: quia virtus sequitur substantiam. Si ergo substantia, siue essenti illius habitus est finita, virtus sua non poterit tollere distantiam infinitam. Si autem habitus talis est infinitus; tunc aequalem habebit potentia improportionem ad habitum, sicut habuit ad obiectum. Illud (vt credo) suit maximum motiuum omnium Sabellianorum, quia dixerunt quod ex puris naturalibus possumus consequi actum por fectae fruitionis

2 Praeterea, ipsi poterant arguere sic. Quaelibet poter tia potest in omne illud sine habitu, quod per se continetur sub suo obiecto adaequato: sed bonum inquantum bonum est obiectum voluntatis, ergo nuda voluntas potest in omne bonum

3 Praeterea, habitus non facit ad substantiam actus, licet faciat ad modum actus: potest ergo creata voluntas in substantiam cuiuslibet actus secundum se nude sumpta sine habitu, in cuius modum potest cum habitu: ergo altem quantum ad substantiam actus poterimus contingere obiectum beatificum ex puris naturalibus.

Praeterea, Dam. lib 2. ait. Voluntas est ipsius finis, electio autem eorum, quae sunt ad finem. Et idem ponit philosophus. 3. ethico. Sed quandocumque potentia secundum se dicitur respectu alicuius obiecti, tunc actus elicitus a tali potentia circa huiusmodi obiectum progreditur de nuda potentia, sine habitu potentiam disponente, sicut patet de intellectu respectu principiorum, ergo &c.

3 Praeterea, respectu eius, in quod tendit, potentia naturaliter non indiget habitu disponente: sed quaelibet potentia tendit naturaliter in suum finem. cum ergo bonitas diuina sit per se finis animae rationalis: ergo &c

Sed ista sophistica non concludunt, & maxime in praesenti proposito: quia operatio perfectissima est delectabilissima, & per consequens non potest elici a nuda potentia sine habitu: sed fruitio est huiusmodi: ergo &c. maior patet, quia vt dicitur ro, ethi, perfecta operatio in delectatione consistit, perficit enim operationem delectatio. Sed vt dicitur, 2 ethic. signum est generati habitus voluptate vel tristitiam fieri in opere, voluptatem scilicet in opere, & tristitiam in impedimento operis: minor patet ex dictis superius. Ipsa ergo caritas, cum sit habitus perfectissimus, necessario requiritur in voluntate respectu iam dictae perfectissimae operationis.

Ad primum ergo motiuum, quo Sabelliani poterant moueri, dicendum, quod distantia inter Deum, & creaturam dupliciter potest intelligi. Vno modo, secundum en titatem, & esse. Alio modo, secundum habitudinem, qua est motoris ad mobile. Tollens distantiam primam necessario est virtutis infinitae, non autem secundam: etiam potest dici, quod tollere distantiam infinitam, potest intelligi actiue & in virtute propria, vel dispositiue, & in virtute superioris. Tollens primo modo, oportet esse infinitae tirtutis, non autem secundo modo. Et quia secundum Apostolum, Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris er inhabitantem spiritum eius, qui habitat in nobis. ergo quicquid per caritatem efficitur in voluntate nostra totum fit virtute spiritus sancti assistentis ipsi caritati, & ideo non est mirum, si aliquid in nobis per caritatem coningit in virture spiritus sancti, quod secundum se loquendo excedit vim, & virtutem caritatis, sicut etiam videmus in naturalibus, quod agens instrumentale potest. in effectum excedentem suam propriam speciem in virtute agentis principalis.

Ad secundum dicendum, quod loquendo de capacitate naturali ipsius voluntatis, tunc minor est falsa: sed loquendo de capacitate obedientiali, tunc minor potest concedi cum illo tamen moderamine, sicut superius qud2 arti culo. 4. dictum est de ente, inquantum ens respectu intellectus.

Ad tertium dicendum, quod quantum spectat ad propositum argumentum, nullam habet difficultate: quia actus fruitionis est actus maxime modificatus, cum sit perfectissimus, & delectabilissimus promptissime, & facillime licitus, sed quantum ad actum meritorium, tunc argumentum habet aliquam apparentiam. Et ideo quo ad hoc dico, quod sicut habitus infusos in nobis esse non experimur, sed sincera fide tenemus, sic eodem modo, quod taes habitus sint necessarij, magis tenemus fide, quam ratione : ergo de talibus est tenendum, quod dictis sanctorum & veritati fidei magis est consentaneum: sed decreta anctorum expresse ponunt, quod habitus infusi non solun faciunt ad modum actus, sed etiam ad substantiam actus. Vnde de conse. di. 4. c. quisquis. dicitur sic. Quisquis dixerit er gratiam Dei nos tantum adiuuari ad non peccandum nquantum per illam nobis aperietur intelligentia mandatorum Dei: non autem, quod per eam nobis praestetur, vt quod faciendum cognouerimus, etiam facere valeamus: anat hema sit. Et eandem sententiam magis expresse habe mus crimmediate sequenti, vbi sic dicitur. Placuit, vt quicumque dixerit gratiam lustificationis dare, vt quod face re per liberum arbitrium iubemur, facilius possimus implere per gratiam, tam quam, & si gratia non daretur, possimus ent ne illa implere mandata diuina, anathema sit. Patet ergo, quod maior illius rationis est falsa

Ad quartum dicendum, quod quamuis finis sit primim a voluntate volitum, tamen ad consequendum finem modo debito, indiget voluntas habitu regulante. Et cum additur de intellectu respectu principiorum, dico, quod bene est simile quantum ad velle finem, non tamen ac consequendum finem, etiam potentia intellectiua perficitur habitu, qui dicitur intellectus principiorum, vt patet e ethicorum.

Ad quintum dicendum, quod licet naturaliter feramur it Deum, inquantum ipse est alpha, & omega, finis, & principium omnium, & hoc sub obscuritate fantalmatum, quem modum secundum vires naturales nostras transcendere non valemus, non tamen vt est obiectum supernaturaliter animam glorificans. Et potest dici, sicut ad quartum dictum est

Articulus 4

Vtrum voluntas informata caritate possit esse in actu fruitionis, intellectu manente suspenso ab omni actu cognitionis.

ARTICVLVS IIII Vtrum voluntas informata caritate possit esse in actu fruitionis, intellectu manente suspenso ab omni actu cognitionis.

QANTVM ad quartum principale dico, quod de potentia Dei absoluta, licet non secundum ordinem a Deo nunc institutum, voluntas potest esse in actu cognitionis, intellectu existente suspenso, quo ad actum fruitionis: quia quando duae potentiae sic se habent, quod diffeunt ab inuicem re absoluta, Deus per suam omnipotemtiam, potest vnam conseruare in operatione sibi conueniente, alia suspensa a sua operatione permanente: sed sicut patebit in dist. 3. voluntas differt ab intellectu absoluta, ergo &c

Sed contra maiorem istius rationis instari potest triplici exemplo. Primo, quia materia, & forma differunt re absoluta, & tamen nulla potest esse sine quantitate eTertio, quia pulchritudo non potest esse sine colore

Sed ista non impediunt istam dictam maiorem quia licet materia, figura, & pulchritudo sint absoluta: tamen neessario concernunt respectum, puta materia concernit respectum ad formam, figura ad quantitatem, pulchritudo ad colorem, sine quibus respectibus etiam non possunt intelligi: sed voluntas bene potest intelligi sine intellectu

Dices forte, quod voluntas est appetitus intellectiuus in hoc enim differt a sensitiuo, ergo non poterit intelligi sine intellectu.

1 Dico, quod voluntas non dicitur appetitus intellectiuus, nisi aduenticie, & denominatione quadam extrinseca: sed primo, & per se & ab intrinseco dicitur appetitus liber, siue potentia libera. Vnde per hoc, quod est potentia libera per se, & principaliter differt non solum a sensu, sed etiam ab intellectu: ideo potest intelligi, vt potentia primo, & per se, siue essentialiter libera, circumscripta quacumque alia potentia cognitiua, siue sensitiua, siue intellectiua.

2 Praeterea, bonum motiuum voluntatis non requirit esse cognitum, nisi vt mouet in genere causae efficientis sed virtute cuiuscunque causae secudae in genere causae cffi- cientis causa prima, scilicet Deus per seipsam potest supplo re, ergo immediate per bonitatem suam, praeter esse cognitum ab intellectu, efficienter poterit mouere voluntatem: minor est ab omnibus concessa: sed maior patet per Auerroem. 1a2, metaph vbi ponit, quod res appetibili habet duplex esse. Vnum in re extra, & sic est finis desiderij, & terminat actum voluntatis. Aliud in intellectu, & sic agit desiderium, & mouet voluntatem 3 Praeterea, cognitio intellectiua in volendo non requiritur, nisi ad praesentandum obiectum voiibile ipsi voluntati. Sed secundum August. in lib confes. Deus per seipsum est intimior, & praesentialior voluntati, quam voluntas sibi ipsi: ergo per seipsum immediate poterit mouere voluntatem.

Praeterea, ex dictis aliqu orum potest argui gratia collationis ad hominem sic. Sensibile mouet voluntaten sine notitia intellectiua, ergo & Deus hoc poterit: consequentia patet per locum a minori affirmatiue. Probo antecedens: quia sicut communiter dicitur, nullum iudicium potest feri in sensu de re sensata, siu e in sensu recepta, nisi adsit intentio voluntatis: sed planum est, quod non est necesse quicquid sentimus, vt illud immediato intelligamus : ergo poterit esse aliquid volitum, quod non est intellectum,

Et confirmatur, quia intellectu existente in actu recto aliquod intelligibile cognoscendo, voluntas vult eum intelligere: quia si voluntas non vellet eum intelligere, ipse ad nullum momentum in tali intellectione posset se continuare: sed planum est, qued intellectus nondum so intelligit intelligere: quia tuc esset in actu ressexo simu cum actu recto, ergo non videtur, quod repugnet voluntat aliquid velle, quod intellectus nondum congnoscit.

Sed contra praedicta sunt quidam dicentes, quod simpli citer est impossibile per quamcumque potentiam voluntatem frui, intellectu non intelligente ipsum fruibile 1 Quia simpliciter est impossibile actum visionis fieri sine actu fruitionis: ergo similiter est impossibile actum fruitionis fieri sine actu visionis, seu intellectionis; consequentia patet per locum a maiori negatiue: probationes, quas adducunt pro antecedente, ego posui superius in prologo. quaest. 3, articulo 1. prima conclusione corollaria, vbi dixi, quod notitia Dei intuitiua potest communicari viatori

Praeterea, illud, quod non potest fieri praesens voluntati in ratione obiecti mouentis, nisi mediante actu intellectus, hoc non potest mouere voluntatem, nisi prius moueat intellectum, sed obiectum fruibile, & quodcumque aliud obiectum voluntatis est hniusmodi, ergo &c. maiorem dicunt esse notam: quia nulla potentia potess moueri a suo obiecto, nisi fiat sibi praesens in ratione obiecti mouentis: minorem probant, quia dicunt, quod natura specifica istarum potentiarum hoc requirat, quod nihil moueat voluntatem, nisi prius moueat intellectum 3 Praeterea, si voluntas posset moueri a fruibili obiecto non mouente intellectum, tunc voluntas non esset appetitus intellectiuus consequens est falsum: quia tunc voluntas transiret de specie in speciem, consequentia probatur: quia sicut appetitus naturalis est in genere naturali, quia sequitur formam naturalem, & appetitus sensitiuus in genere sensitiuo, quia sequitur sensum, sic appe ( titus intellectiuus dicitur in tali genere, quia sequitur in ( tellectum. Da oppositum, tunc mutabit non solum speciem, verum etiam mutabit genus

Sed illud non valet: quia si Deus non posset obiectum ruibile ostendere voluntati, sine cognitione intellectus; tunc vel talis cognitio esset de intriseca ratione obiecti fruibilis, vel tale obiectum, secundum se acceptum, non esset ens simpliciter absolutum. consequens est falsum; ergo & antecedens : consequentia patet: quia quaecumque Deus ab inuicem non potest separare, vel vnum est de intrinseca ratione alterius, vel vnum secundum sui aturam dicit habitudinem ad alterum: falsitatem conequentis probo: quia cum obiectum fruibile sit in creatum, nulla creatura poterit esse de sua intrinseca ratione, talis autem cognitio est creatura. Item, essentia diuina uae est obiectum fruibile, est ens simpliciter absolutum & non includit aliquam necessariam habitudinem ad quantumque creaturam.

Ad primum horum argumentum dicendum, quod antecedens non est verum, ad probationem eius respondi in prologo, cum tractaui de cognitione intuitiua

Ad secundum dicendum, quod minor non est vera: quia Deus est intime praesens omni creaturae, & per consequens voluntati sed Deus est obiectum fruibile: ergo &c. Etiam de rebus creatis, aliqualiter videtur esse dubia illa minor propter vltimam rationem cum sua confirmatione, quam gratia disputationis de bono sensibili superius addui; Nec valet probatio, quam adducit: quia si voluntas suam naturam specificam teneret in ordine ad intellectum, tunc non esset ens absolutum, sed simpliciter respectiuum quod tu met negas

Ad tertium nego consequentiam: quia sicut accidens per diuinam potentiam separatum a subiecto, licet actu non inhaereat, manet tamen accidens propter aptitudinem inhaerendi; sic quamuis per diuinam potentiam voluntas actu moueretur a non cognito per intellectum, posset tamen dici appetitus intellectiuus propter aptitudinem, quam habet ad hoc, vt moueatur a bono cognito per intellectum, quandocumque sibi ipsi fuerit relicta. Etiam concessa consequentia, possemus negare falsitatem consequentis, & ad probationem dico, qued intellectum esse non est de specifica ratione voluntatis: quia sine eo voluntas potest sufficienter diffiniri, puta sic. Voluntas est potentia appetitiua secundum suam naturam libera. Ex quo patet, quod esse intellectum non est intrinsecum, sed extrinsecum voluntati, & aduenticium: sed esse liberum principaliter, & per se est eius differentia specifica, por quam distinguitur, a quocumque alio ente creato, & ab sta differentia : nec Deus eam absolueret, nisi suam naturam destrueret

Ad argumentum principale in oppositum dicendum, quod ad hoc, quod aliquid proprie sit obiectum fruibile, non ufficit, quod sit tale bonum, quod non possit intelligi malum: sed oportet, quod ipsum non sit referibile in maius bonum: modo caritas, cum sit creatura, ipsa referibilis est in suum creatorem, qui est Deus benedictus in secula

PrevBack to TopNext