Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

An vti proprie voluntati conueniat.

Quaestio. IIII. An vti proprie voluntati conueniat.

UTRVM VTI proprie conueniat voluntati.

Et videtur, quod non: quia vti est ali quid in finem referre : sed referre proprie pertinet ad rationem; ergo &c. Contra Aug. 10. de tri. ait, quod vsus ad solam voluntatem pertinet. Hic primo videndum est quid sit vti. Secundo cuius potentiae sit vti ertio, vtrum Deo sit vtendum. Et quarto, vtrum omnibus circa Deum sit vtendum

RESOLVTIO. conuincitur demum ipsum Vti (cum nil aliud sit, quam fuper ea quae sunt ad finem, actu voluntatis in ordine ad ipsum pertransire) al solam voluntatem pertinere Vnde cum Deo vti non deceat necestario sequitur omnibus alijs ab eo esse vtendum

Articulus 1

Quid sit uti

ARTICVLVS Quid sit vti.

QVANTVM ad primum dico, quod vti est super ea, quae sunt ad fine transire actu uoluntatis in ordine ad ipsum finem. Et notanter dico transire: quia quamuis actu fruitionis tendamus in ipsum finem, quem vlterius in nihil aliud referentes, vltimate in ipso quiescimus, tamen, quia nullus ordinatus amor quiescit in his, quae sunt ad fi nem, ideo actus vtendi, qui proprie est circa ea, quae sunt ad finem, debet esse in transitu, sicut actus fruitionis es in quiete. Et quia aliqui sunt peruersi, & inordinati amatores, quiescentes in his, quae sunt ad magis, quam in ipso fine, ideo propter tales ait August. 83. qud quod tota peruersitas est, vti fruendis, & frui vtendis.

Forte dicetur, quod Apostolus in epistola ad Philomonem ait. Ita ego te frater fruar in domino. Cum ergo frate non sit finis, sed ad finem, ergo non videtur, quod omnia, quae sunt ad finemin transitu, praedicto modo vtendo, diligere debeamus sed etiam in ipsis quiescere possimus ipsis fruendo absque peruersitate,

Respondeo, cum Augustino in lib de doct. Christiana. "Cum homine in domino frueris, Deo potius, quam homine frueris". Etiam ex ipso verbo Apostoli cum ait, to fruar in domino, patet, quod amor suus non quieuit in fratre, seu in eo, quod est ad finem, sed transiens, fratrem ipsum referebat ad dominum, seu ad ipsum finem.

Articulus 2

Cuius potentiae sit vti

ARTICVLVS II Cuius potentiae sit vti.

QVANTVM ad secundum articulum dicendum, quod proprie loquendo de vti, tunc ad solam voluntatem spectat actus vtendi

1 Quia velle, seu diligere ca, quae sunt ad finem in ordine ad finem, est actus solius voluntatis: sed vti, vt patet ex praecedentibus, est huiusmodi; ergo &c.

2 Praeterea, ista est intentio August. 10. de trin. vbi ait, quod vsus ad solam voluntatem pertinet

3 Praeterea, illius potentiae proprie est usus, cuius proprium est libere applicare res quascunque subito exercitio sed voluntas est huiusmodi, ergo &c

4 Praeterea, illius potentiae est vti, cuius est abuti: quia opposita apta nata sunt fieri circa idem: sed abusus, siue peccatum imputatur principaliter voluntati; ergo &c

3 Praeterea, cuius est frui, eius etiam est vti; quia eade potentia est respectu finis, & eorum, quae sunt ad finem: sed voluntatis est proprium frui, vt patuit superius, ergo voluntatis proprie erit vti.

Sed contra ista videtur esse Victorinus, qui ait, quod vsus est actus a potentia frequenter elicitus. Sed quaelibet potentia potest actum suum frequenter elicere, ergo vti videtur actus esse cuiuslibet potentiae.

Dicendum, quod Victorinus non loquitur proprie de vsu, sed large, secundum quem modum dicitur in libris topieorum, Cuius vsus bonus est, ipsum quoque bonum est.

Articulus 3

Deo sit utendum

ARTICVLVS III Deo sit vtendum

QVANTVM ad tertium principale dicendum, quod Deo non debemus vti.

1 Quia illud, quod est proprium obiectum fruitionis, illo non est vtendum: sed Deus est proprium obiectum fruitionis, Vt patet ex praecedentibus, ergo &c

2 Praeterea, illud, quod nequaquam potest reserri in maius bonum, illo non est vtendum: sed Deus non potess referri in maius bonum, ergo &c. Maior est nota ex praedi ctis, minor etiam patet: quia Deus est vltinius finis, & est omnis boni bonum, vt ait Augustinus in lib de trin Forte dicetur, quod secundum oloss. super illud Tucae. 15 Quanti mercenarij in do. &c. Recte potest seruiri Deo intuitu mercedis: sed nullus recte seruit Deo, nisi diligens Deum, ergo recte potest diligi Deus propter mereedem & sic Deus diligetur transeunter, & in ordine ad aliud, quod est proprie vti, vt patet ex predictis.

Respondeo, quod Deum diligi propter mercedem, potest dupliciter intelligi. Vno modo propter mercedem aeternam, & sic diligetur propter seipsum: quia ipse est merces, & corona sanctorum omnium, vt patet per beatum Aug. in lib soliloquorum. Alio modo propter mercedem teporalem. Primo modo procedit verbum assumptum de glo, quia vt sic, homo non seruit Deo propter alterum, sed propter seipsum. Secundo modo homo peccat mortaliter, maxime si finaliter eius voluntas quiesceret in illa temporali mercede: quia tune vteretur fruendo, & frueretur vtendo, quod est tota peruersitas.

Articulus 4

Utrum omnibus citra Deum sit utendum

ARTICVLVS IIII. Vtrum omnibus citra Deum sit vtendum

QVANTVM ad quartum principale dicendum, quod omnibus vti possumus, quae sunt citra Deum.

1 Quia omnibus vti debemus, quibus promoueri possumus ad consecutionem vltimi finis : sed omnia, quae sunt citra Deum, ordinate assumpta in facultatem voluntati nostrae, aliquo modo nos poterunt promouere ad vltimi finis consecutionem, ergo &c.

Forte dicetur, quod multa sunt citra Deum, quae non sunt in potestate nostra: ideo talia no possunt assumi in facultate voluntatis nostrae, & per consequens ipsis vti poterimus

2 Praeterea, mortali peccato nullus potest bene vti, ipsum assumendo infacultatem voluntatis.

3 Praeterea, diuitiae, & prosperitates temporales non solum non promouent, immo multos impediunt a conse cutione finis, ergo ipsis non est vtendum

Dicendum, quod aliquid potest venire in facultatem voluntatis nostrae quinque modis.

Primo modo, vt voluntas se habet per modum imperantis, & ordinantis.

Secundo modo, per modum approbantis. Tertio, per modum collaudantis. Quarto, per modum tolerantis. Quinto, per modum refutantis. Prima sunt bona nostra propria. Secunda sunt proximorum nostrorum bona. Tertia sunt coelum, & Angeli, &cetera similia, quae uamuis sint supra nos, tamen talia in facultatem voluntatis accipimus: cum ex ipsis moti, creatorem eorum laudamus,

Quarta sunt mala poenae. Quinta sunt mala culpae, quae etiam cooperantur electis in bonum: secundum quod dicit glo, super illud verbum Apostoli. Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Et per hoc patet ad primum, & secundum argumentum

Ad tertium dicendum, quod licet diuitiae & temporales prosperitates sint malis hominibus impedimentum, eo quod talibus non vtantur debite, sed magis abutantui tamen bonis hominibus non sunt impedimentum, sed potius adiuuamentum virtutis, vt ait. Ambro. super fuangLuc. tractans historiam de Tachaeo.

Ad argumentum principale dicendum, quod non quodesiqu referre dicitur vsus, sed referre cum executionis imperio, noc autem ad solam voluntatem pertinet: quia vt ait Ans. in de conceptu virginali, ceteris potentijs lex a creato¬l re imposita est, vt imperio voluntatis resistere non possint. Propter quod ait Dam. lib. 2. quod vsus nihil aliud est, quam rerum pertractatio, iuxta imperium voluntatis.

PrevBack to TopNext