Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO II Absolutissima totius operis diuisio, & praesentis di stinctionis perspicua subduusio; n qua Magi ster aggreditur propositum negotum; agere ne pe de Sacro sancto Mysterio trinitatis

HOc TTA QVE &c. Post quam magister in prima distinctione tetigit materiam istorum quattuor librorum, & insinuauit ordinem dicendorum: modo prosequitur de dicendis. Et quia tractanda in ista scientia sunt res, & signa, ideo magister primo tractat de rebus. Secu do de signis. Secunda pars incipit ibi, Samaritanus autem Res vero sunt multiplices: quia quaedam sunt fruibiles, quaedam vtibiles, quaedam vtibile, & fruibile simul in se concludentes. Et secundum hoc prima pars diuiditur in tres partes: quia primo tractat de fruibilibus. Secundo de vtibilibus. Tertio de fruibili, & vtibili modo admirabili in eodem concurrentibus, Secunda incipit ibi, Creationem rerum Tertia ibi. Cum venit ergo plenitudo. Prima diuiditur in duas partes: quia primo magister determinat de Deo quantum ad ea, quae sibi conueniunt im trinsece. Secundo quantum ad ea, quae conueniunt sibi aliquo modo etiam intrinsece: puta per modum causae; ibi, Cumque supra &c. Prima in duas: quia primo tractat. de Deo, & suis perfectionibus intrinsecis Secundo de non minibus, huiusmodi perfectiones exprimentibus, ibi, Pos praedicta differendum. Prima diuiditur in tres: quia primo determinat de Deo quantum ad essentiae vnitatem & personarum trinitatem. Secundo quantum ad persona lis originis, & distinctionis alietatem. Tertio quatum ad maiestatis aequalitatem. Secunda pars incipit ibi. Hic oritur quaestio Tertia ibi. Nunc postquam &c. Prima in duas, quia primo magister ostendit diuinae essentiae vnitatem, & personarum trinitatem ex sacrarum scripturarum auctoritate. Secundo ratione sumpta ex creaturarum similitudine ibi, Apostolus naque &c. Prima in duas: quiprimo magister instruit, & informat lectorem istius scientiae, & vniuersaliter sactae scripturae. Secundo de essentia diuinae vnitate, & personarum trinitate incipit determinare ibi Proponamus ergo in medium. Prima diuiditu in tres partes: quia primo magister ostendit, quod studen; sacrae scripturae debet virtutibus pollere. Secundo insi nuat, quid debet praesupponere, & firmiter tenere. Tertio quem modum procedendi vniuersaliter debet habe re. Secunda ibi, Omnes autem catholici. Tertia ibi. Vt in lib primo de tri. Tunc sequitur illa pars. Proponamus ergo in medium, & diuiditur in duas partes: quia primo at ctoritatibus veteris testamenti ostendit essentiae diuinae vnitatem. Secundo diuinarum personarum ostendit trinitatem, ibi Personarum quoque pluralitatem. Circa istam litteram quaero.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum