Circa textum 2
Circa textum 2
ERSONARVM QVO RVE PLVR ALITATEM, &c. Postquam magister declarauit diuinae essentiae vnitatem, hic nititur probare personarum pluralitatem: seu trinitatem. Et diuiditur in duas partes: Quia primo hoc facit auctoritatibus veteris te stamenti: secundo auctoritatibus noui testamenti, ibi. Nunc vero prius testimonia, Prima in duas; quia primo ostendit personarum diuinarum pluralitatem, non exprimendo nomina personarum: Secundo exprimendo alienaliter nomina earum, ibi. Nunergo ad propositum. Et haec in duas: quia primo adducit auctoritates sonantes diuinae essentiae vnitatem, & personarum realem, & vocalem distinctionem: Secundo ma nifestat huiusmodi distinctionem tangendo personarur diuinarum processionem. Secunda pars incipit ibi. Dauic quoque. Et haec in duas: quia primo manifestat propositum per filij generationem, secundo per spititus sancti processionem, ibi. De spiritu sancto etiam expressa. Hic quaero
On this page