Quaestio 2
Quaestio 2
An Trinitas diuinarum personarum cum summa unitate sit compossibilis.
Et videtur quod nonn quia sicut se habet purus actus ad passi uam potentialitatem: sic se habet summa vnitas ad pluralitatem: sed purus actus non compatitur aliquam potentialitatem passiuam, ergo cum diuinessentia sit summe vna, non compatietur secum aliquam pluralitatem.
In contrarium est fides sancta, quae Christianis est firmissimum argumentum, & quasi infallibilis demonstratio. In ista quaestione sunt quattuor videnda. Primo vtrum sint tres personae in diuinis realiter differentes. Secundo an hoc possumus probare euidenter, & scientifice. Tertio an vnitas in diuinis, cum reali trinitate existens, dicatu positue, vel tantummodo priuatiue. Et quarto de quaesito principali
Resolutio
RESOLVTIO. In diuinis tres personas inter sese vealiter distinctas esse persuadetur, licet necessaria ratione conuinci non possit: verumtamen, cum diuinae personae absalute mimime distinguantur, sed velatiue. er fundamentum infinitum manens in distinctum, possit fundare oppositas velationes, quibus ipsae diuinae personae distinctae constituuntur, ipsa Diuina essentia vna & indistinctasecum tres distinctas personas compati potest
Articulus 1
Utrum sint tres personae in divinis realiter differentes
QVANTVM ad primum principale dico immaculata fide catholica, cui falsum subesse non potest quod in diuinis sunt tres personae realiter a se inuicen differentes. se pater, & filius, & spiritus sanctus. Et hoc potest sic persuaderi
1 Omne, quod dicit perfectionem simpliciter, est modo excellentissimo ponendum in diuinis, sed caritas di cit perfectionem simpliciter, ergo modo excellentissimo est ponenda in diuinis. Talis autem perfecta caritas, qui excellentissima duo requirit in ipso diligente. Primo u dilectione tendat in alterum: quia amor priuatus, qu tantum est ad seipsum, secundum Greg. non potest esse caritas persecta. Secundo, quod illud, in quod principaliter tendit, sit diligibile infinitum, alias enim caritas non esset excellentissima: quia omni caritate, quae est circa diligibile finitum, potest esse alia caritas maior, & per consequens excellentior. Ratione primi, pater dilectione tendit in alterum a se realiter distinctum: ratione secundi tendere non potest in aliquod creatum, ergo ter dit in filium suum vnigenitum, tamquam a se alterun personaliter, & diligibile infinitum; amor autem hos connectens s patrem, & filium, non potest esse inherens, cum nullum accidens in Deo esse possit, ergo erit per se subsistens, & per consequens tertia persona, puta spiritus sanctus.
2 Praeterea, quanto aliquis actus est purior, tanto ess actiuior: ergo actus infinite puritatis, infinite est actiuus & per consequens insiniti productiuus. Cum ergo Deu sit purus actus, & terminus, infinitus non possit produc nisi ab infinita natura, ergo in diuinis productum infiniti virtuti productiuae adaequatum manebit in eadem natura cum producente, distinctum tamen personaliter, cum nihil seipsum producere possit, vt ait Aug. 1. de tri. c. 1. Sed contra, iam dictam infallibilem veritatem sunt multi haeretici, & signanter Sabellius, qui ad hoc, vt sa uaret essentiae diuinae vnitatem, negauit personarum vram & realem trinitatem. Motiua istorum haereticorum non potui inuenire, ergo aliquas rationes adducam, qu bus, vt mihi videtut, poterant moueri ad negandum po sonarum diuinarum differentiam realem. Potest enim argui sic
Vbicumque essentia, & persona sunt vnius rationis si essentia non potest multiplicari, nec persona, sed in diuinis essentia, & persona sunt vnius rationis, ergo &c. Mior patet: quia quae sunt idem re, & ratione, quicquid conuenit vni conuenit & alteri; minorem probo: quia ratio diffinitiua est sermo quid est esse rei significans, cum ergo in diuinis tantum sit vnum esse aeque conueniens essentiae & personae, iuxta illud Aug. 5. de tri. c. 8. hoc est Decesse, quod personam esse, ergo erit in diuinis tantum vna ratio diffinitiua expressiua ipsius esse
2 Praeterea, personarum pluralitas frustra ponitur, vbi non plus reperitur perfectionis, vel bonitatis in pluribus quam in vna tantum, sed nulla bonitas, seu perfectio est reperibilis in vna persona, quae non sit in omnibus tribus: Cum ergo Deus & natura nihil faciant frustra, vt patet. i coeli & mundi; ergo &c
3 Praeterea, quae sunt cadem eidem, inter se sunt eadem, vt patet. 1. physicorum: sed omnes diuinae persona sunt eaedem diuinae essentiae, ergo erunt idem in se, & per consequens non realiter distinctae
4 Praeterea, illud, cui repugnat omnis pluralitas, non compatitur secum aliquam multitudinem, nec per consequens trinitatem: sed diuinae essentiae repugnat omnis pluralitas, vt ait Boe. in lib de tri¬
Praeterea, sicut se habet summe bonum ad imalum, sic se habet summe vnum ad multum, sed Deus eo quod est summe bonus non patitur in se aliquam malitiam, ergo ex eo, quod est summe vnus non patietur in se aliquamn multitudinem
3 Praeterea, productiones in diuinis non differunt ergo nec producta. Antecedens probatur, quia intellectus, voluntas, & natura in diuinis non differunt, erg nec productiones se habentes per modum intellectus & voluntatis.
Praeterea, omnis opposito relatiua realis exigit duo extrema realiter distincta, vel ergo pones in diuinis vnam oppositionem relatiuam realem, vel duas. Si vnam tunc erunt solum duo extrema, & sic non erit trinitas; sed dualitas. Si duas, tunc erunt quattuor extre ma, & per consequens erit quaternitas, quae tamen est damnata in decretali superius allegata
3 Praeterea, cum arguebat ille haereticus, quod fi esset filius in diuinis, ille filius generaret alium filium, & fic in infinitum. Respondet August. Non enim non potuit, sed non oportuit. Ex hoc potest argui sic: Duplex negatio facit vnam affirmationem, ergo ista, filius non potuit generare, valet istam, filius potuit generare, si potuit, ergo fuit necessarium: quia in perpetuis non differt esse, & posse 3. physicorum. Et si ista proposito quo ad contingentia, quae Deus producit extra se, non haberet veritatem, tamen quantum ad illa, quae producit intra se est verissima: quia quicquid quo ad intra esse pot in diuinis, hoc necesse est ibi esse: qa ad intra nulla penitus cadit contingentia.
3 Praeterea, vnicui que fupposito naturae alicuius conuenit actus illius naturae, nisi ex aliqua imperfectione inpediatur: sed generatio est actus, seu opus naturae, vt testatur Damas: ergo si in diuinis est filius, & spiritus sanctus, aut generabunt, aut imperfecte habebunt naturam, quorum vtrumque est impossibile
ro Praeterea, ldem est, patrem se dicere, quod verbi generare: sed, vt ait Ans in libs monologion, sicut pater di cit se, ita & filius, & spiritus sanctus. Cum igitur idem sit patrem dicere, quod generare, vt idem Ans: dicit, ergo similiter sicut pater generat, sic & filius generat, & spiritus sanctus generat. Et sic in diuinis erunt tria verba genita, & per consequens plures, quam tres personae in diuinis
11 Praeterea, si pater ex hoc, quod perfecte intelligit, concipit, & producit verbum : cum filius, & spiritus sanctus aeque perfecte intelligant, sicut pater, ergo &c.
12 Praeterea, si pater amando filium, & filius reaman do patrem producunt spiritum sanctum, cum pater non minus amet spiritum sanctum, quam filium, & non mi- nus reametur a spiritu sancto, quam a filio, ergo pater & spiritus sanctus producunt alium spiritum sanctum. Et eo dem modo de filio respectu spiritus sancti potest argui13 Praeterea, bonum est sui ipsius communicatiuum, vt ait Dionysius: sed spiritui sancto attribuitur bonitas, sicut filio sapientia, & patri potentia, ergo videtur, quod propriissime spectet ad spiritum sanctum naturam suam alteri communicare personae.
14 Praeterea, quod dicit perfectionem simpliciter int tebus creatis, a nulla persona diuina debet excludi: sed osse communicare naturam dicit perfectionem simplici ter in rebus creatis: quia, vt dicitur 4. metheorum, vnum quodque tunc perfectum est, cum poterit sibi simile generare, ergo filius, & spiritus sanctus possunt communi care naturam diuinam.
13 Praeterea, actui actualissimo, & purissimo repugnat omnis additio: quia omne recipiens additionem aliquo modo est in potentia: sed Deus est actus actualissimus, & purissimus, vt patet 12. metaph. ergo repugnat sibi additio relationum: sine quibus personae multiplicari non possunt: quia essentia continet vnitatem, relatio mul siplicat trinitatem: vt ait Doe in lib de trin. Et istam for te rationem intendebat Commentator 12 metaph cum ait. Antiqui putauerunt trinitatem esse in Deo, & voluerunt euadere dicentes quod sunt tres, & vnus Deus, & nescierunt euadere, quia cum substantia fuerit numerata, congregatum erit ens vnum per intentionem vnam additam congregato.
1e Praeterea, Diony. de di no ait quod non est audendum aliquid dicere, nec etiam cogitare de superstan tiali, & occulta deitate praeter ea, quae diuinitus ex sanctis eloquiis nobis sunt expressa. Sed in toto sacro canone, nec in aliqua sui parte iuuenitur expressum, quod in diuinis sint tres personae: licet enim inueniatur, quod sint tres, tamen fallacia consequentis videtur esse, sunt tres, ergo sunt tres personae.
17 Praeterea, si sunt tres personae in diuinis, aut different ab essentia, aut penitus sunt idem. Si primo modo tunc erit quaternitas in diuinis. Si secundo modo tuncontineunt multae contradictiones manifestae: Frit enim dem multiplicatum, & non multiplicatum, ad se, & non ad se: ad aliud & non ad aliud communicabile, & non con municabile; generans & non generans; genitum, & non venitum, spirans, & non spirans, spiratum & non spiratum differens, & non differens. Essentia enim non differt a fi- lio: &pater, qui est essentia, differt a filio
Infringetur etiam forma svllogismi expositorij. quem philosophns i. priorum dicit habere euidentiam ex se. Dicatur enim sic. Haec essentia est haec paternitas, haec essentia est haec filiatio, ergo haec filiatio est haec paternitas. conclusio falsa ergo aliqua praem issarum, & qua ratione vna, ea dem ratione, & altera. Istis ergo & forte quam pluribus aluis sophismatibus haeretici poterant moueri supradicti, ad negandum sanctam trinitatem.
Sed ista non concludunt 1 Quia secundum Augu. rationem quantumlibet acutam sacrae scripturae contrariam non dubitamus esse falsissimam
2 Praeterea, si in: diuinis non esset pluralitas personarum, ibi non esset felicitas. consequens est falsum, ergo & antecedens, falsitas consequentis nota est 10 ethic. & 12. metaph probatur consequentia per fichar. 3. de tri sic: quia perfecta iucunditas esse non potest, vbi deficit mutuus amor, & solum ponitur amor priuatus, & solitarius. Vnde & boe. in de tri. a2t. Nullius sine socio est iucunda possessio. Sed Dei felicitas est summa iucunditas ergo &c.
3 Item cum haeretici non negant sacram scripturam, ergo contra eos possunt adduci omnes auctoritates sacri canonis, adductae per magistrum in ista distinctione:.
Ad primum ergo dicendum, quod minor est falsa; quia persona diuina cunsit relatiua, & includat relationem secundum suam, propriam rationem, ergo non est penitus eiusdem rationis cum essentia. Ad probationem dicop licet sit idem esse essentiae diuinae & personae: tamen personae conuenit aliquod adesse, quod non conuenis essentiae, vt essentia est. Et cum dicitur, diffinitio est sermo quid est esse rei demonstrans, dico, quod verum ess diffinitio absoluti, sed diffinitio relatiui non exprimit esse proprie loquendo, sed adesse
Ad secundum nego maiorem: quia quauis non sit plus de bonitate in tribus personis, quam in vna; est tamen eadem bonitas pluribus modis
Ad tertium dicedum, quod maior est vera secundum istum sensum, puta, quod secundum istam conuenientiam absolutae entitatis, qua conueniunt in tertio, secundum illam eandem conuenientiam conueniunt inter se, ergo non plus concluditur, nisi quod paternitas, & filiatio, siue pater, & filius entitate absoluta, qua conueniunt in diuina essentia, sint idem, siue conueniant inter sc. Ex hoc tamen non sequitur, quod sint idem inter se, quo ad formales suas rationes, siuc quo ad suum adesse, penes quod habe realem oppositionem. Secundum enim suum modum adessendi non sunt idem tertio, cum illud tertium non habeat modum adessendi, sed ad se essendi. Istud tamen, domino concedente, euidentius declarabo cum venero ad dist. 33. quia ibi proprie habebit locum
Ad quartum dicendum, quod diuinae essentiae repugnat omnis pluralitas naturalis, siue essentialis, & absoluta; non autem personalis, & relatiua.
Ad quintum dicendum, quod bonitas, & malitia sunt opposita, vel contraria, vel saltem priuatiue, & ideo in eodem simul esse non possunt. Sic etiam vnitas essentiae, & pluralitas essentiae, cum sint opposita, simul eidem inesse non possunt. Sed vnitas essentiae, & pluralitas personae non opponuntur secundum aliquod genus oppositonum, ergo non repugnat quin simul esse possint in diuinis.
Ad sextum nego antecedens: quia productiones diuinae differunt relatiue; ad probationem nego consequeniam: quia non oportet tantam dare differentiam in prin cipus, sicut in principiatis, ergo quauis non differant voluntas, & intellectus, productiones tamen possunt differre
Ad septimum dicendum, quod duae sunt oppositiones re atiuae, quarum ex prima habemus patrem, & filium, ex secunda solum spiritum sanctum: quia alterum oppositorum secundae oppositonis non constituit personam uta spiratio actiua: quae praesupponens supposita patris filij constituta, fundatur in eis, prout sunt vnum printipium spiritus sancti, habentes in se vnam communem potentiam spiratiuam, & ideo sola spiratio passiua constituit spiritum sanctum,
Ad octauum dicendum, quod verbum Aug. sic est expo. nendum, non enim non potuit i. non ex hoc impotentiam habuit. & ex hac duplici negatione vere potest inferri, quod filius habet in se potentiam generatiuam, quae non st aliud, quam diuina essentia, vt patebit in dist. 5. non tamen potest progredi in actum generationis; quia huiusmodi potentiam habet cum opposito respectu genera¬ tionis actiuae. Sicut ergo, si ignis haberet potentiam genetandi ignem cum opposito caloris, numquam generaret ignem, quamuis potentiam generandi haberet, sic &c
Forte Dices, quod spiritus sanctus habet essentiam diuinam non cum opposito respectu generationis actiuae, ergo ipse poterit generare.
Dico, quod non solum impedit actum generationi habere potentiam generatiuam cum opposito respectu generationis actiuae, sed etiam non habere cum proposito respectu, hoc est, cum ipsa paternitate. Dato enim,u ignis habens potentiam generadi ignem, non sit calidus non obstante quod non sit frigidus, numquam tamen go neraret ignem, cum secundum illam potentiam non sit aptus natus progredi in actum generationis, nisi sub hac qualitate actiua, quae est caliditas; sic spiritus sanctus &c
Ad nonum dicendum, quod maior est vera de actu absoluto, non autem de relato: quia natura potest inessi supposito sine omni imperfectione, cum carentia alicuius relationis; alias natura diuina esset imperfecte in patre cum sit in eo sine filiatione: sed generare in diuinis dicit relationem, ergo &c
Ad decimum dicedum, quod dicere potest dupliciter sumi. Vno modo proprie, prout idem est, quod verbum concipere, & sic sumitur ab August. 7. de tri. cum ait: "quod non singulus in diuinis, sed solus pater est dicens" ; & sic intelligenda est maior. Alio modo sumitur dicere, pro perfecte intelligere, & sic intelligenda est minor: ergo nihil concluditur, quia medium mutatur.
Ad vndecimum dicendum ad maiorem, quod pater non producit personam verbi, eo quod perfecte intelligit pra cise, sed eo quod perfectum intelligere est in persona patris cum inclusione respectus necessario requisiti ad pro. ducendum personam genitam, qui respectus est ipsa paternitas: filius ergo & spiritus sanctus non producunt ve bum: quia intelligere perfectum in personis eorum stat cum exclusione respectus memorati
Ad duodecimum dicendum, quod quia omne, quod amatur, amatur in quantum bonum, & quia vna est bonitas patris, & filij, & spiritus sancti; ideo pater eodem amore, & aeque perfecte amat seipsum, & filium, & spiritum sanctum: & code amore amatur a filio, & spiritu sancto, quo amat eos; isto tamen amore persona diuina non produm citur, nisi prout sibi coniungitur debitus respectus, qui est spiratio actiua, opposita spirationi passiuae, qua spiri ctus sancti persona in esse personali constituitur, & quiamor praedictus tantummodo coniungitur huiusmodi respectui, vt est in persona patris, & filij, ergo solum vt sic producitur persona spiritus sancti.
Ad tertiumdecimum dicendum, quod argumentum bene intellectum arguit oppositum illius, quod intendit Ad cuius euidentiam est sciendum, quod res primo intelligitur vt vera, & deinde amatur vt bona. & si est perfect bonitas, tunc in ea sistit omnis operatio quoad intra; ita quod intrinsece non potest esse vlterius progressus, lices procedi possit vlterius, quo ad extra in actibus per amorem imperantis, ergo ex hoc, quod spiritui sancto appropriatur bonitas: optime sequitur, quod in diuinis personis, quo ad intra, vltra productionem spiritus sancti non pro cedatur: licet per imperium diuinae voluntatis, siue amoris ad extra procedatur in productionem creaturae.
Ad quartumdecimum dicedum ad minorem, quod posse comunicare naturam potest dupliciter sumi. Vno modo pro ipsa potentia praecise, qua conmunicatur natura. Alio modo pro potentia, vt concernit executionem communicationis naturae. Primo modo est in omnibus tribu personis aeque perfecta potentia, alias non essent aeque ommipotentes. Secundo modo non est in spiritu sancto propter carentiam respectus necessario connotati pro huiusmodi executione, quo tamen respecta caret spiritus sanctus absque omni sui imperfectione, cum habeat diuinam essentiam, super quam talis respectus nullam perse ctionem addit, cum ipsa in se, & de se contineat omnem perfectionem, vel formaliter, vel eminenter.
Forre dicerctur, quod habere potentiam, & non posse in executionem operis imperfectionem dicit in creaturis. ergo & in diuinis.
Illam consequentiam nego: quia in creaturis haben potentiam, si non potest in executionem, hoc vel est ex simperiecta habitatione potentiae, vel ex carentia instrumentorum, vel alicuius absolutae entitatis ad talem executionem necessario requisitae; & ideo arguit imperfectio nem in creaturis; in diuinis autem non est sic, vt iam patuit
Ad quintumdecimum dicendum, quod quamuis actui pro rissimo non possit fieri realiter additio, cum praehabeat in se, vel formaliter, vel virtualiter, seu eminenter omne entitatem, & perfectionem realem, potest tamen sibi fier additio secundum rationem. ldem enim se habens vne modo sibi ipsi potest addi secundum rationem, prout se habet alio modo, Cum ergo relatio diuina comparati ad illum actum purissimum scilicet ad ipsam diuinam esset tiam non differat ab ea, nisi sola ratione, vt inferius declarabitur, ideo eius additio non derogat in aliquo diui nae actualitati & puritati. Dictum etiam Auerrois non es ad propositum: quia ipse intellexit de additione alicuiu entitat is absolute distinguentis naturam modo indiuiduali iuxta distinctionem suppositorum.
Ad sextumdecimum dicendum, quod dato, quod hoc nomes persona non inueniatur expressum in sacra scriptura di diuinis, tamen ex his, quae inuenimus in ca, probare posumus, hoc nomen persona competere diuinis, & esse multiplicatum in diuinis: quia producere, & produci; generare, & generari, per se conueniunt tantum modo suppositis, vt patet i. metaph sed talia inueniuntur in diuinis scripturis expressa de diuinis, Cum ergo omne suppositum intcllectualis naturae sit persona, ergo &c. Quod autem generare, & generari de diuinis inueniatur in scripturis sacris patet ex eo, quod dicitur in psal. Filius meu es tu, ego hodie genui te. Et iterum. Ex vtero ante luciferum genui te. lllud autem, Spiritus, qui a patre procedit intelligitur de spiritu sancto.
Ad septimumdecimum dicendum, quod tres personae cum diuina essentia sunt penitus idem, loquendo de identitate reali; nec tamen ex hoc aliqua sequitur contradictio: quia opposita praedicata possunt competere cidem rei non eodem modo sumpta. Primus enim motus, & tempus sunt idem realiter, & tamen vt est motus non mensurat & vt est tempus mensurat teporalia, & de motu, & actone, & passione, quae sunt eadem res, quamuis alio modo sumpta, vt patet 3. physicorum, verificantur multa praeditata oppositum sonantia prout aliter, & aliter sumuntur. Sic in diuinis eadem res purissima, & simplicissima: puta paternitas, vel pater vt transit in entitatem absolutam diuinae essentiae (a qua non potest differrecum nullam habeat oppositionem ad ipsum, nec differre possit secundum Doc. in libro de trin nisi ab opposito) non ess multiplicata, est ad se, est communicabilis, & non differens, nec generans, nec genita, nec spirans, nec spiratai & eadem res comparata ad suum oppositum, respectu cuius sortitur suam formalem rationem quidditatiuam, vt ens relatiuum est, poterunt sibi conuenire opposita praedicata iam dictis praedicatis. Et quid mirum, si hoc fit in diuinis, cum videamus expresse, quod idem motus secundum totam suam entitatem comparatus ad agens est actio, conparatus ad patiens est passio, vt enim est ab agente, sic est actio, sed vt ipso afficitur ipsum patiens, sic est passio, v patet 3. physicorum
Ad illud autem, quod additur de svllogismo exposit rio dicendum, quod forma illius svllogismi non ha bet debitam materiam, nisi termini sic sumantur, quod medium neutrum excedat extremorum. Propter quod dixit Arist. 1. priorum, tractans de svllogismo expositorio, quod medio existente hoc aliquid & singulari signato, ni cesse est extrema coniungi: Modo diuina essentia ad quamlibet personam seorsum comparata, quamuis sit idem realiter cum persona, & persona quantum ad suam totam entitatem idem sit quod essentia; tamen essentia in tali comparatione non intelligitur per modum illius, quod est hoc aliquid, sed quasi per modum illius, quod est quale quid, siue commune: cum ipsa eadem essentia comparata ad aliam personam sit idem realiter cum ea. Et in hoc excedere videtur quamlibet personam secundum se sumptam, quod ipsa est idem alteri personae, a qua tamen haec persona differt. Etiam diuina essentia non videtur esse hoc singulare signatum: quia tunc secundum se esset suppositum, & fic haberemus suppositum in diuinis absolutum. Item si diuina essentia de se & praecisae esset singularis, tum; non esset communicabilis: quia nullum singulare vt singulare est communicabile. Paret ergo quod svllogismo expositorio nihil concluditur in terminis supradictis.
Articulus 2
Vtrum possimus probare euidenter et scientifice quod sint tres persone in divinis realiter differentes
ARTICVLVS II Vtrum possimus probare euidenter & scientifice quod sint tres persone in diuinis realiter differentes.
QVANTVM ad secundum principale dico, quod non possumus probare necessaria ratione distinctionem realem diuinarum personarum.
1 Quia illud, quod est articulus fidei supremus, & excellentissimus, non potest demonstrari; mysterium sancta trinitatis est huiusmodi, ergo &c. Maior est nota, quia dicit Apostolus ad Hebraeos. Fides est substantia rerum sperandarum argumentum non apparentium.
3 Item Ore. Fides non habet meritum, cui humana rantio praebet experimentum. Minor autem patet in svm bolo Athanasij
Sed est quidam doctor, qui tres rationes adducit, quas teputat necessario concludere, & probare realem, & veram productionem ad intra in diuinis, & per consequens vetam, & realem distinctionem. Vnde primo argiit sic¬
1 Id, quod de sua ratione formali est principium productiuum alicuius, in quocunque ponitur absque omni imperfectione, semper erit principium producendi ipsum sed intellectus habes obiectum intelligibile sibi praesens ex sua ratione formali est principium productiuum notitiae genitae, quae est verbum: Cum ergo intellectui diuino sit semper presens obiectum summe intelligibile, & absqu omni imperfectione, ergo necessario erit in diuinis productio verbi perfecta. Perfectum autem non esset verbum, nisi esset genitum de tota scientia producentis, cum ergo talis scientia sit in diuinis infinita, verbum produm ctum, cum sibi debeat esse adaequatum, erit infinitum, no potest autem esse infinitum, nisi habeat naturam diuinam, cum omnis alia natura sit finita, ergo in diuinis erit distinctio personarum ratione productionis, & vnitas essentiae ratione adaequationis
2 Praeterea, omnis persectio simpliciter est in Deo po nenda, vt ait Ans pro solog. sed productio ad intra dicit perfectionem simpliciter, eo quod sit uecessaria productio: nam necessitas dicit perfectionem simpliciter, cum per eam descendat ens in entia persecta, quando diuiditur per contingens, & necessarium: Sed illud, quod dicit perfectionem simpliciter, quando adiungitur alicui, quod de se non dicit imperfectionem, adhuc illud dicit perfectionem simpliciter, cum ergo productio de se non dicat imperfectionem, ergo necessitas cum productione, puta necessaria productio, dicit perfectionem simpliciter.
3 Praeterea, prima productio debet comperere primo producenti, puta Deo: sed prima productio est necessaria, talis autem non potest esse extra: quia Deus ad extra agit libere, & per consequens huiusmodi productio est contingens, ergo primo, puta Deo, competet naturalis produm ctio ad intra.
Sed vt mihi videtur, iste tres rationes magis videntur esse sophisticae, quam necessaxiae: quia omnes peccant, aut in materia, autem ain forma, v: petebit.
1 Cum enim ratio necessario concludens conuinent intellectum, vt assentiat veritati conclusae, vt patet primo poste, cur isti suis rationibus, quas dicunt simpliciter nocessarias non conuincunt infideles ad assentiendum musterio deificae trinitatis: quod cum minime possunt, liqui do patet, eorum rationes non concludere nececario.
2 Praeterea, non minus est supernaturalies fides de sancta trinitate, quam de verbo Dei incarnato: sed sinem intarnationis verbi Dei non possumus concludere necessaria ratione, ergo nec trinitatis: maior patet: probo minorem per Augustinum qui 3c epistola ad Volusianum louens de incarnationis mysterio ait, Hic si ratio quaeritin non erit admirabile, si exemplum poscitur non erit singulare, demus ergo, Deum aliquid posse, quod nos fateamur inuestigare non posse, in rebus namque mirabilibus tota ratio facti est potentia facientis, Vnde & Alanus ait. Hinatura silet, logicae vis exulat, omnis rhetoricae perit arbitrium, ratioque vacillat. Et Amb. in suo libro de trin Vox silet, mens deficit, &c.
Ad primam ergo rationem dicendum, quod si concluderet necessario: tunc tota fides de sancta trinitate periret, quia non solum quaternitatem realiter distinctorum in diuinis concluderet, verum etiam millietatem, vel potius infinitatem realiter distinctorum: in diuinis necessario poneret quia si ex perfecto intelligere verbum in diuinis produceretur distinctum a producente, cum productum verbum secundum te sit infinitum, & producenti adaequatum, aeque perfecte intelliget, sicut producens primum, ergo si cogit ratio tua in aliquo, tunc illud verbum producet aliud verbum, & sic verbi erit verbum vsque in infinitum.
Forte dicet aliquis, sicut ergo dixi superius, quod intelligere verbi non est productiuum, quamuis sit perfectum: quia non concernit in supposito verbi respectu paternitatis, qui necessario connotatur in producendo verbum Respondeo, quod tunc habeo propositum: quia talem respectum esse in diuinis nulla necessaria ratione probare possumus: quia patrem, vel paternitatem esse in diuis nis, sola side, & sacrae scripturae auctoritate tenemus; ergo si ratio tua procedit de intelligere cum tali respectu, tunc ratio non est euidens: quia non assumit propositionem naturaliter notam, sed sola fide creditam. Ad formam ergo rationis dicendum, quod maior non est vera, nisi loquendo de tali principio, quod est principium totale nihil aliud requirens ad producendum. Ad minorem dico, quod quantum nobis innotescere potest naturaliter, ipsum persectum intelligere non est per se sufficiens principium productiuum verbi, nisi accidentaliter inhaerentis, quale in diuinis esse non potest, sed soium in creaturis. Vnde si ipso intelligere constituitur verbum personaliter subsistens, oportet quod aliquid preter ipsum intelligere in ipso producente concetnatur, vt superius patuit, quod tamen euidenti ratione comprehendere non ossumus, alias si nihil aliud connotaretur, tunc filius, & piritus sanctus producerent verbum personaliter subsistens in diuinis aeque bene; sicut pater, ergo &c.
Ad secundum dicendum, quod minor non solum est falsa, sed etiam periculosa: quia si productio necessaria dicit perfectionem simpliciter, tunc sequitur spiritum sanctum esse imperfectum: quia nihil producit ad intra nec per consequens necessario.
Respondeo, quod illud auget difficultatem quia si pro ductio necessaria, tam actiue sumpta, quam passiue dicit perfectionem simpliciter, tunc nulla diuina persona esset perfecta: quia productio actiua, & pasfiua etiam in diuiis different realiter secundum differentiam realem ipsorum suppositorum producentium, & productorum, ergo cuicunque personae comperit productio actiua, eidem non otest competere productio passiua illi actiuae opposita, & cconuerso, & per consequens cuilibet personae producenti deficeret quaedam perfectio simpliciter, quae resli; ter tamen haberetur a persona producta & econuerso cuilibet personae productae deficeret perfectio simpliciter: quae tamen inesset producenti, quod esset simpliciter impossibile: quia cum quaelibet persona sit verus Deus, cui nulla perfectio deesse potest, vt patet 5. metaphysicae. de perfecto, nulla tenus poterit aliqua perfectio simpliciter inesse vni personae, quin eadem perfectio insit omnibus tribus personis diuinis. Ad probationem, cum dicitur, quod necessitas dicit perfectionem simplicitei sta non est vera: quia de ratione perfectionis simpliciter est non solum, quod dicat perfectionem cum adiungitur tali, quod non dicit imperfectionem: sed de ratione suest quod cuicumque coniungitur, dicat perfectionem & melius sit ipsum esse, quam non esse. Vnde quia bonitas, & sapientia dicunt perfectionem simpliciter, quantum. libet adiungatur his, quae imperfectionem de se dicunt, tamen adhuc dicunt perfectionem. Melius enim est mori ene, & sapienter, quam sine sapientia, & bonitate, & infirmari, & tristari, & quaecumque alia quamuiscumque nm turalem dicant imperfectionem meliora sunt seipsis, si cum aliqua perfectione sumantur quae sit perfectio simpliciter. Sed mori necessario, siue de necessitate, siue infirmari, siue tristari vtique non est melius seipso sine necessitate sumpto: necessitas enim in talibus non addit aliquam bonitatem, sed magis auget malitiam, ergo necessitas non est perfectio simpliciter
Ad tertium dicendum, quod licet illa ratio minus peccat inter ceteras, tamen non concludit euidenter, quia quilibet philolophorum responderet secundum suam opinio nem. llli enim, qui ponunt, Deum esse causam efficienten ad extra, dicerent, quod non contingenter, sed naturaliter res produceret, & necessario: licet non comacte, quia in Deum non cadit coactio; necessitate tamen immutabili tatis produceret, ita quod non posset non producere. Alij autem philosophorum, qui negant, Deum esse causam efficientem, dicerent, quod nec ad intra, nec ad extra Deus producit aliquid, quod realiter differat a producente. Ergo secundum eos, qui ex fide tuae conclusioni non consentiunt, nihil concludis virtute tuae rationis: quia illi primi dicerent, quod operatio Dei ad extra est natura lis, & prima. Alij dicerent, quod nulla Dei operatio est alicuius differentis a se constitutiua; sed ipse in seipso secundum eos, gaudet, & beatificatur propria bonitato.
Articulus 3
Vtrum vnitas in diuinis cum reali trinitate existens dicatur positiue, vel tantummodo priuatiue
ARTICVLVS III Vtrum vnitas in diuinis cum reali trinitate existens dicatur positiue, vel tantummodo priuatiue
QVANTVM ad tertium principale dicendum, quod vnitas in diuinis potest dupliciter considerari Vno modo quantum ad id, quod connotat, & de quo prae dicatur, & sic dicit ens maxime posituum: quia dicit ipsam diuinam essentiam, vel diuinam personam, vel aliquid aliud in diuinis, de quo praedicatur. Alio modo quam tum ad suum formale, quod addit tali connotato, de quo raedicatur, & sic dicit quid priuatiuum, siue remotiuum quia vt sic nihil dicit, nisi negationem diuisionis: quia vnum nihil aliud est, quam ens indiuisum, & vnitas indiuisa entitas. Ratione ergo substrati dicit quid positiuum, uta ens, vel entitatem, sed ratione sui formalis significati dicit simpliciter priuationem, vel negationem diuisionis, & per consequens dicit priuationem priuationis, cum diuisio dicat priuationem, ergo dicit priuationem secundum rationem. Haec tamen ex quaesito non tractabo, vsque dum veniam ad 24. distinctionem: quia ibi specialiter inquirit magister, quomodo termini numerales se habeant mn diuinis. Ad praesens autem adducam tantummodo rationes duarum opinionum.
Quarum prima dicit sine distinctione, quod in diuinis e dicit simpliciter quid positiuum. Alia autem econtra no distinguens ait, quod smpliciter dicit priuationem, siuc nasi remotionem, luxta primam opinionem arguitur sic¬
1 Non minus dicitur positiuum vnum transcendentium, quam alterum: sed cum quattuor sint transcendentia. sens verum, bonum, & vnum, & tria prima dicuntur in diuinis positue, ergo & quartum dicetur positue
2 Praeterea, si vnum, siue vnitas aliquid priuaret, hoc maxime videretur esse multitudo, cum multitudo opponatur vnitati, vt patet 1o, metaph sed multitudinem non priuat, ergo nihil aliud poterit priuare : probatur minor quia nihil priuatur illo, quo in esse constituitur, sed multitudo constituitur in esse vnitate, ergo &c.
3 Praeterea, sapientia non obstante quod sit species qualitatis, praedicatur de Deo positue, ergo, & vnum, siue vnitas, non obstante quod sit per reductionem in genere quantitatis, de Deo dicitur positue: consequentia patet: quia cum nullum accidens possit esse in Deo, & magis accidentis naturam sapiat illud, quod est directe in enere accidentis, quam quod per reductionem, ergo non debet magis vnitas remotiue praedicari de diuinis, quam sapientia, vel quaecumque alia species qualitatis
4 Praeterea, si vnum diceretur solum priuatiue de Deo, ergo sine periculo posset negari de Deo. consequens est falsum, immo haereticum est dice re, Deum non esse vnum.
5 Praeterea, omnis praedicatio priuatiua sonat in aliquem defectum: sed nihil defectuosum de Deo potest praedicari, ergo si vnum solum diceretur priuatiue, non osset praedicari de Deo.
e Praeterea, secundum Aug. in de tri. Quicquid de Deo praedicatur, aut praedicatur secundum substantiam, aut secundum relationem: Et similiter boe in suo lib. de tri. ait, quod omnia, quae veniunt in diuinam praedicationem mutantur in diuinam subantiam praeter ad aliquid: cum ergo vnum praedicetur de Deo, vel dicetur secundum substantiam, vel secundum relationem, quocunque dato, semper dicetur positiue, cum tam substantia, quam relatio sint entia positua
Praeterea, si vnum diceretur priuatiue, oporteret, quod habitus sibi oppositus esset multitudo. consequens est falsum: quia habitus naturaliter est prior priuatione, multitudo vero est posterior vnitate.
S Praeterea, cum multitudo mensuratur per vnum, non opponitur vnum multitudini priuatiue, sed magis relatiue tum mensura & mensuratum ad se inuicem referantur.
o Praeterea, priuatiue opposita non possunt simul esse in eodem, ergo si vnum in diuinis diceretur priuatiue, cum non possit priuare nisi multitudinem, vel psuralitatem, si in diuinis erit, vnitas tunc non poterit esse pluralitas, & econuerso, ergo &c.
1O Preterea, vnum, quod est de genere quantitatis, di cit rationem mensurae, vt ait Commentator, ro metaphSed Deo excellentissime, & per consequens maxime positiue conuenit ratio mesurae, ergo tale vnum dicetur de Deo maxime positiue
I1 Praeterea, illud, quod est passio entis realis, non potest esse per se non ens: sed unum est passio entis realis. priuatio autem, vt dicitur. 1. physicorum, dicitur per se non ens, ergo unum non erit priuatiuum
12 Praeterea, uel loqueris de uno, quod conuertitur cum ente, uel de uno, quod est principium numeri. Primum non potest esse priuatiuum
Primo: quia genus non potest esse priuatiuum, cuius omnes species sunt positiue; sed idem, simile, & aequale, uae sunt species unius conuertibilis cum ente, dicuntur ositiue, ut de se patet, cum sint proprietates realium praedicamentorum: quia vnum in substantia dicitur idem, in uantitate dicitur aequale, in qualitate simile, ergo tale unum non est priuatiuum.
Secundo, quia tale vnum opponitur multitudini contrarie, ut dicitur to, metaphys, sed utrumque contrariorum dicit quid positiuum; in hoc enim differunt contraria a contradictoris, & priuatiuis.
Tertio: quia quod per se est non ens, hoc non conuertitur cum ente, sed priuatio est huiusmodi, ergo &c
Quarto quia tu ipse dicis, quod sit priuationis priuatio priuat enim diuisione, quae est quaedam priuatio. Sicut es go negatio negationis semper aliquid ponit: quia duplex negatio est quasi vna affirmatio, sic duplex priuatio erit vna posito.
Quinto: quia dicit Commentator 1o metaph. quoe vnum, ens non differunt, nisi in consignificato ergo in principa isignificato dicunt idem. Sed illud, quod principaliter di cit quid positiuum & tantummodo in significato est quid priuatiuum, hoc simpliciter, & absolute debet dici posituum, licet secundum quid, ratione consignificati, possit lici priuatiuum. Nec etiam vnum, quod est principium numeri, potest esse priuatiuum
Primo: quia habet rationem mensurae: quia numerus est multitudo mensurata per vnum, vt dicitur 1o metaph
Secundo: quia quod est constitutiuum positiui, non potest esse priuatiuum, sed ex vnitatibus constituitur nume rus, qui est species quantitatis positiua, ergo &c. Sed ista opinio sic absolute, & sine distinctione prolata non videtur bene sonare: quia secundum philosophum 5. metaph Omnia dicuntur vnum inquantum non diuiduntur, sed non diuidi est quaedam negatio, siuc remotio ergo unum non praedicatur simpliciter positiue¬
Alij dicunt, quod omne vnum, siue conuertatur cum ente, siue sit principium numeri, simpliciter dicit priuationem. Nulla tamen motiua eorum inueni, quae sint ali tuius efficaciae, siue ponderis; ergo hanc opinionem, tam quam minus bene fulcitam, immediate dimitto Inferius etiam distinctione 24. probabo, quod vnum existens prit tipium numeri, dicit quid positiuum. Si etiam breuiter se prima opinione vellem me expedire, dicerem iuxta distinctionem, quam posui in principio istius articuli, quod omnes illae rationes arguunt de substrato, siue connotato ipsius vnius, non autem de eo, quod ipsum vnum formaliter addit super ipsum substratum, siue super ipsam es sentiam diuinam. Tamen ratione maioris exercitij, volo respondere per ordinem ad illas rationes.
Ad primum ergo dicendum, quod non est simile de vno, & alijs tribus trascendentibus: quia formalis ratio includit negationem vnius, vel priuationem diuisionis, vel distinctionis; ratio vero entis sumitur a natura rei; ratio veri in ordine ad intellectum; ratio autem boni in ordine ad appetitum. Et ideo formalis ratio reterorum trium nullam negationem includit, ergo non est simile,
Ad secundum dicendum, quod vnum, quantum ad suum formale, quod addit super suum substratum, de quo praedicatur, opponitur multitudini, & vt sic non constituit multitudinem, tamen ratione sui substrati, vt substratum est triplicabile, est causa mult itudinis
Ad tertium dicendum, quod non est simile: quia sabien tia dicit perfectiorem simpliciter, vnum autem, quod est de praedicamento quantitatis, cum sit quid mathematicum, non dicit perfectionem simpliciter; & idco quamuis sapientia formaliter sit in Deo, & positiue, non tamen tale vnum.
Ad quartum dicendum, quod vbi opposita sunt immediata, remoto vno oppositorum ponitur reliquum, Cum ergo vnum, & multa opponantur immediate, quicumque negaret diuinam essentiam esse vnam, immediate pone et ipsam esse multam, & distinctam, & ideo vnitas non potest a Deo negari sine haeretica prauitate.
Ad quintum dicendum, quod vnitas in diuinis non di cit imperfectionem, cum sit priuatio imperfectionis, puta diuisionis,
Ad sextum dicendum, quod termini numerales in diuinis nihil addunt positiue super illud, de quo praedicantur; & ideo si praedicantur de essentialibus, tunc significant essentiam, si de personalibus, tunc significant relationem
Ad septimum dicendum, quod vnum proprie non opponitur priuatiue multitudini, sed diuisioni, & illa secundum nostrum modum intelligendi est prior vno, & ipsum vnum per ipsam, tamquam per suum oppositum, diffinitur, cum priuatio diffiniatur per id, quod, priuat. Vnde, sicut dicit doctor communis de potentia Dei, quaestione 78. ista se habent per prdinem secundum nostrum modum intelligen di. Primo enim concipitur ens. Secundo non ens. Tertio intellectus diuisionis: quia ex hoc, quam aliquid intelligitur esse, & non intelligitur hoc esse, immediate concipitur indiuisum ab eo. Quarto concipitur vt vnum, puta concipitur vt in se indiuisum. Et ex hoc quinto consequitur intellectus multitudinis, s. prout hoc ens intel ligitur diuisum ab illo, & vtrumque ipsorum in se concipitur vt vnum. Quantumcumque enim aliqua intelligantur diuisa, non intelligitur tamen forma liter multitudo, nisi quodlibet diuisorum concipiatur esse vnum.
Ad octauum dicendum sicut iam dictum est Ad nonum dicendum, quod vnum non compatitur se cum distinctionem, siue diuisionem, quam priuat, puta vnitas essentiae excludit diuisionem essentiae, non tamen excludit diuisionem personarum: quia illi non opponitur, opposita enim priuatiua, sicut etiam contradictoria debent sumi respectu eiusdem, & secundum idem, sicus ergo priuatio nigri non excludit positionem albi, vel cuiuscumque alterius coloris a nigredine, sic vnitas essentiae non excludit diuisionem personarum, nec vnitas nius personae secundum se conceptae excludit multitudinem personarum ceterarum.
Ad decimum diceudum, quod vnum, quod est princiium numeri, non est formaliter in Deo: nam vbicumue formaliter reperitur, cum sit quoddam accidens reale, vt patebit in distinctione 24. ibi addit aliquid supra suum subiectum: Est ergo tale vnum eminenter in Deo, sicut & cetera vmnia, quae sunt alicuius entitatis; quamuis non dicant perfectionem simpliciter, nec Deus ad modum illius vnius est mensura, sed ad modum primae ubstantiae.
Ad vndecimum dicendum, quod passioni entis positiui non repugnat esse aliquod priuatiuum. Ecclipsis enim quamuis sit quaedam priuatio, tamen tamquam vera pal sio lunae, vel solis est demonstrabilis de luna, vel sole¬
Ad primam probationem dicedum, quod idem aequa le, & simile inquantum sunt species vnius, dicuntur prius tiue, sicut & ipsum vnum; nec repugnat enti vel praedicamento reali habere passionem priuatiuam, vt patuit in ecclipsi¬
Dico quod non repugnat praedicamento relationis, habere specie, quae secundum suum formale significatum sit priuatiua: Ingenitum enim vere relatiuum est, & tamen est priuatiuum
Ad secundam probationem dicendum, quod Commentator exponit contrarie. 1. priuatiue. Nam quia contrarie opposita reducuntur ad priuatiue opposita, ideo quandoque priuatiue dicuntur contraria. Etiam potest dici, quod dato, quod vnum multitudini opponeretur contrarie, diuisioni tamen opponeretur priuatiue¬
Ad tertiam probationem dicendum, quod probationi conuenit opposita appellatio illius, quod priuat, propter hoc priuatio, quae priuat formam, quae est per se ens, talis riuatio merito appellatur per se non ens; sed vnum non priuat ens, sed entis diuisionem, & ideo ex hoc non debet appellari per se non ens, quamuis appelletur per se ndiuisum
Ad quartam probationem dicendum, quod quamuis negatio negationis materialiter aliquid ponat, tamen formaliter est negatio, sic quamuis unum quantum ad nbstratu sit vere positiuum, formaliter tamen est priuatiuum
Ad quintam probationem dicendum, quod quodlibet pocabulum principalius videtur significare id, quod formaliter significat, quam quod materialiter significat. etiam Commentator non videtur sic dicere, sicut hic est intro¬ ductus, sed ista verba ponit, quod vnum, & ens significant idem tamen modis diuersis, & hoc bene concedo: quia id idem, quod significat, vnum significat etiam ens, non autem quocumque modo, sed vt indiuisum.
Articulus 4
Utrum trinitas divinarum personarum cum summa unitate sit compossibilis
QVANTVM ad quartum principale dicemdum, quod sic 1 Quia cum personae diuisae non distinguantur absolute, sed relatiue, & fundamentum infinitum manens indistinctum possit fundare oppositas relationes originis, quibus distinctae personae constituuntur, sicut infra patebit, ergo ipsa diuina essentia vna, & indistincta potest sccum compati tres distinctas personas
Hic doctor noster dicit, & bene, quod illud dem onstrati ue probare non possumus, quamuis rationes opposita; olucre possimus, ac aliquas psuasiones adducere. Et persuasio sua pulchra, & bona est haec
Primo ex diuersitate naturae, nam cum esse sit actus naturae, plurificata natura, necessario plurificatur ipsum esseSecundo ex distantia, quam habet esse ad naturam. Nam cum natura creata non sit suum esse, sed acquirat esse in supposito, oportet ipsum esse plurificari iuxta plurificationem suppositorum.
Tertio plurificatur ipsum esse ex diuersitate eorum, quae sunt in suppositis. Nam si aliquid est in isto supposito differens numero ab eo, quod est in illo supposito oportet qued ipsum esse numeraliter plurificetur. Et quia in Deo est tantum vna natura, & esse non differt a natura, nec aliquid est in vno supposito, quod non sit in alio, licet ad aliquid siue relatio in vno reperiatur, quae non es in altero, iuxta illud boetij in de trin. Non ergo dici potest, praedicationem relatiuam quicquam rei, de qua dicitur secundum se, addere, vel minuere, vel mutare, qua tota non in eo quod est esse consistit, sed in eo quod est in comparatione aliquo modo se habere, ergo ipsum esse non plurificatur in diuinis, & est idem tribus personis, qui per consequens non apparet insolubilis repugnantia, quin tres personae simul possint stare cum vna natura diuina
Sed contra ista dicta est primo vna opinio, quae dicit quod conclusio iam dicta potest demonstratiue probari, & non minus euidenter, quam ista, quod omne composit ex contrariis est corruptibile. Demonstrationes autem, quas adducit, sunt hae
1 Omnis perfecta operatio terminatur ad aliquod operatum: sed in Deo sunt intelligere, & velle tamqua perfectissimae operationes, eroo intelligere terminabitur ad verbum productum, & velle ad amorem. Sed cum nihil producat seipsum, oportet tale productum realiter differre a producente, & ab intra, cum tales operationes sint immanentes, huiusmodi autem differentia in diuini nen potest esse in essentia. ergo in personis
2 Praeterea, quicquid perfectionis est in creaturis, est Deo attribuendum, exclusa omni annexa imperfectione: sed naturam reperiri in pluribus, est perfectionis, quod auten ex hoc plurificetur natura, est imperfectionis, ergo Dec primum attribuendum est, secundo excluso.
3 Praeterea, natura quae tantummodo esse potest in vno supposito, videtur esse artata, & limitata: sed natura diuina est immensa, & illimitata, ergo &c
Sed ista opinio stare non potest: quia omne, quod de monstratur, aut demonstratur a priori, aut a posteriori sed articulus trinitatis, nec a priori, nec a posteriori potest demonstrari, ergo &c. maior patet primo posteriorum minorem probo. Non enim a posteriori puta per effectum,. quia omnis natura creata nos ducit ad oppositum, cum nulla natura creata manens indiuisa, sit reperibilis in pli ribus suppositis. Nec a priori puta per causam: quia san¬ ctissima trinitas, cum ipsa sit causa omnium, non habet causam.
Ad primum ergo dicendum, quod maior est vera dex operationibus transeuntibus. Ad minorem dico, quodi intelligere, & velle sunt operationes immanentes, de quibus dicitur 10. metaph. & 1. ethi. quod per operationes simmanentes nihil constituitur, sed ipsae sunt finis, & non aliquid operatum. Item si per intelligere, & velle necessario persona ad intra in diuinis produceretur, tunc nonpossent conuenire personae non producenti, & sic spiritus sanctus nec intelligeret, nec vellet. Item cum intelligere, & velle in Deo sint vnica, & simplicissima operatio, si distinctionem talium productorum in diuinis vis arguere ex distinctione operationum, tunc habebis vnicum productum in diuinis, quod est contra articulum sanctisssimae trinitatis
Ad secundum dicendum, quod minor non est vera: quia tunc sempiterna, & immaterialia essent imperfectiora ipsis materialibus & corruptibilibus, cum natura in eis, phy hice loquendo, in pluribus suppositis non possit reperiri Etiam dato, quod perfectionis sit naturam indiuisam in pluribus reperiri, quod tamen hoc possibile sit, ductu rationis naturalis scire non possumus; cum in omnibus naturaliter scibilibus oppositum videamus
Ad tertium dicendum, quod natura non dicitur limitata ex hoc quod est in vno supposito, sed ex hoc, quod est in supposito limitato. Si enim natura esset in mille suppositis, dum tamen quodlibet suppositorum sit limitatum, natura erit limitata. Si autem esset in vno solo supposito, dummodo illud suppositum sit illimitatum, natura dicetur illimitata. Sed dato, quod natura diuina esset in vno supposito modo, quo posuerunt philosophi, illuc suppositum esset illimitatum.
Primo dicunt, quod assumptum non est verum. s.quod esse, & essentia distent, vel differant in creaturis.
Secundo dato, quod ita sit, dicunt, quod essentia non habet esse per suppositum: quia magis de bet dici, quod suppositum habeat esse per essentiam, causaliter enim suppositum habet & esse, & operari per essentiam: quia totum, quod attribuitur supposit o, attribuitur sibi ratione essentiae.
Et ex hoc dicunt tertio, quod essentia in creaturis non lurificatur per plurificationem ipsius esse: quia ita est esse secundum se vnum, sicut essentia. per quid ergo plurifi cabitur ipsum esse: non a seipso: quia idem dicerem de essentia, nec ab agente, quia actio naturalis agentis por prius attingit essentiam, quam esse
Quarto dicunt, quod omnibus his concessis, adhuc in nu lo declaratur propositum, siqualiter vna, & indiuisa essentia possit esse cum tribus suppositis realiter distinctis.
Sed ista videntur procedere ex non debita intelligentia dictorum nostri doctoris: quia primo dicunt, doctore non benedicere in hoc, quod ponit esse, & essentiam in creaturis differre realiter, & nullam rationem contra doctorem adducunt, nec ad rationes doctoris respondent quibus hanc conclusionem fimissime probat in Quaestionibus de primo principio in Secundi suo super sententias, in Quolibet. suis, & in multis aliis locis, vbi illam materiam ex intentione pertractat. Quo ad hoc dictum eorum reputo, quasi non dictum
Quantum ad secundum iterum male intelligunt doctorem: quia doctor non dicit, quod essentia habeat esse causaliter per suppositum, sed quod habeat esse in supposito, & in alio, & alio supposito creato acquirit aliud, & aliud esse, & bene dicit doctor: quia nec in Deo, nec in creatura esse existentiae competit essentiae separatum a lupposito, vt superius declaraui¬
Et cum tertio dicunt, quod rationabilius dicatur esse plurificari per essentiam, quam econuerso, nego: quia quamuis essentia, vt essentia, abstrahat ab esse actualis existentiae, & vt sic sit prior ipso esse, tamen essentia, vt multi plicata, necessario conceruit distinctas existentias. Et cum dicitar a quo habet ipsum esse, quod multiplicetur. dico, quod habet ab agente efficienter, & fundamentaliter ab ipsa materia partita, & diuisa, in cuius diuersas partes agens inducit diuersas formas eiusdem rationis, a quibus aliae, & aliae partes materiae capiunt aliud, & aliud esse, & similiter aliam, & aliam essentiam, attamen quia essentia abstrahibilis est ab esse existentiae, & potest intelligi cum opposito eius, suppofitum autem non potest intellier sine tali esse, ideo aliquo modo immediatius tale esse respicit suppositum, quam essentiam, & per consequens dicitur tale esse immediate multiplicari multiplicatis suppositis
Quod autem quarto dicunt, quod toto concesso doctor non declaret illam compossibilitatem trium personarum cum vna diuina essentia. Respondeo, quod habenti intellectum declaratio doctoris satis lucida esse videtur: quia ex primo suo dicto dico, cum doctor dixit quod non possumus probare trinitatem in diuinis; ipse supponit tres personas in diuinis. Ex secundo suo dicto habetur, quod esse non multiplicatur, sed est vnum in tribus personis, & quia essentia non multiplicatur, nisi plurisicato ipso esse. His datis, & concessis, sicut tu vt concedis in quarto articulo, si non vides ex illis praemissis sequi hanc conclusionem, quod vna essentia, & indiuisa, est m tribus diuinis personis, tunc valde obfuscatum habes intellectum,
Responsio ad argumentum principale
Ad argumentum principale dicendum, quod maior ist vera, si vnitas, & pluralitas sumuntur penes idem, & si undum idem, siue eodem modo; ideo bene concluditur, uod vnitas essentiae non compatitur pluralitatem essentiae Sed cum concluditur de personis, fallacia figurae dictionis comittitur; qa de absoluto proceditur ad relatum.