Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO III Facitis ac aperta diuisio huius distinctionis: n qua Magister Dissimae essentiae vnitatem, diuinarum que personarum trinitatem catholicis rationibus, & congruis similitudinibus nititur persuadere.
POSTO LVSN AMQVE &c. Postquam magister probauit diuinae essentiae vnitatem, & personarum trinitatem ex auctoritatibus scripturae: hic probat hoc idem ex similitudine creaturae. Et diuiditur in duas partes: quia primo magister probat diuinae essentiae vnitatem, & personarum trinitatem rationibus vniuersalibus acce ceptis ex creaturis. Secundo facit hoc specialiter ex imagine Dei fundata in essentia animae rationalis ibi, Nuns vero ad eam &c. Prima in duas: quia primo ex naturalibus rationibus ostendit diuinae essentiae vnitatem. Secudo ex vestigio creatoris reperto in creaturis ostendit por sonarum diuinarum trinitatem ibi, Nunc restat ostendere Prima diuiditur in quattuor, secundum quod magister adducit quattuor rationes probantes Dei vnitatem. Quarum prima sumitur ex creaturae magnitudinc, & quam titate. Secunda ex creaturae mutabilitate. Tertia ex creaturae bonitate. Quarta ex creaturae speciositate. Secunda ibi, Alia etiam modo &c. Tertia ibi, Considerauerunt &c. Quarta ibi, Intellexerunt &c. Tunc sequitur illa pars Nunc restat ostedere &c. Et diuiditur in tres partes. Quia primo ostendit magister quomodo vestigium creatori creaturis imprimitur Secundo quomodo ex huiuimodi vestigio trinitas creatoris cognoscitur. Tertio quomodo huiusmodi cognitio est valde imperfecta, nisi pro quanto catholica fide perficitur, Secunda ibi, In illa enim summa trinitate &c. Tertia ibi, Ecce ostensum est qualiter &c. Hic quaero hanc quaestionem.
On this page