Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO V. preuis admodum, ac distincta diuisio huius distinctionis: in qua quidem magister sedulo inqurit, an scilicet diuima essentia generetur, seu generet.
POSTRAEC QVAERITVR &c. Hic magister quaerit an diuina essentia generetur, vel generet. Et diuiditur in tres partes: quia primo magister proponit praedictas quaestiones. Secundo respodet ad eas. Et tertio ostendit quomodo sint intelligendae auctoritates dicentes, quod filius est genitus de substantia patris. Secunda ibi. Ad quod catholicis tractatoribus. Tertia ibi, Dicitur quoque &c. Secunda pars diuiditur in duas. Nam primo ostendit, quod essentia diuina non generatur. Secundo ostet dit, quod non generat. Secunda ibi, ltaque etiam non est dicendum &c. Prima in duas, quia primo ponit suam determinationem, & confirmat eam rationibus. Secudo ad ducit contra se quandam obiectionem, & respondet ad cam. Secunda ibi. Huic videtur contrarium &c. Tunc sequitur illa pars. Itaque etiam &c. in qua magister ostendit, quod essentia diuina non generat, Et diuiditur in duas; quia primo ostendit magister, quod essentia diuina nec generat essentiam, nec generat filiu, Secudo ex dictis sanctorum obijcit incontrarium. ibi Praedictis autem videtur. Et haec diuid tur in quattuor, quia primo obijcit ex dictis Augu. Secundo exponit huiusmodi dicta, ostendens ea non esse contraria praedictae veritati. Tertio obijcit ex dictis Hilarum, Et quarto ostendit, quomodo verba Hilarii debeant intelligi, Secunda ibi, Sed haec ita determinamus. Tertiibi, Huic uero &c. Quarta ibi, Sed quia haec verba. Hic quaero hanc quaestionem.
On this page