Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An Generatio proprie dicta reperiatur in diuinis.

Questio I An Generatio proprie dicta reperiatur in Diuinis.

VTRVM generatio proprie dicta sit in diuinis. Et videtur quod non: quia vel talis gencratio esset finita, vel infinita; non infinita: quia infinitum nullum habet terminum, & per consequens generatione infinita nihi costituetur in esse; nec potest esse finita: quia omne, quod proprie in Deo reperitur est infinitum.

Contra vnumquodque est tunc perfectum, quando potest generare alterum tale, quale ipsum est, vt dicitur ameteororum, sed Deus est totaliter perfectus, vt patet. 5. metaph ergo &c. Hic sunt quattuor videnda. Primo idi quod quaestio quaerit. Secundo, vtrum generatio sit in qua hbet diuina persona: Tertio propter dicta magistri in hac distinctione videndum est, vtrum haec sit vera, Deus non generat. Quarto vtrum haec sit vera; Deus genuit alium Deum.

RESOLVTIO. Smeratio quidem proprie dicta in Diuinis reperitur, quae si acti ae sumatur, Patri dunt axat ascribitur, Verum, cum loquendi medus obtinuerit 7t Deum gignere catholice asseueremus: Deum tamen non gentrare, seu alium genuisse Deum, simplititer negatur.

Articulus 1

Vtrum generatio proprie dicta reperiatur in divinis

ARTICVLVS I. Vtrum generatio proprie dicta reperiatur in diuinis.

QVANTVM ad primum, vtrum generatio proprie dicta sit in diuinis, dicendum, quod sicut superius patuit, realem in diuinis personarum distinctionem netessaria ratione probare non possumus: ipsa tamen per fidem presupposita, possumus in diuinis probare veram generationem: quia vbicumque a producente natura communicatur per modum naturae, ibi est vera generatio; sed vt infra declarabitur, in diuinis communicatur producto a producente natura per modum naturae, ergo &c. Maior patet 2. physicorum vbi dicitur, quod generatio est via in naturam, & Dama. dicit quod generatio est opus naturae. Sed gratia exercitij volo instare contra illam conclusionem fidelem, vt ex solutionibus argumentorum veritas clarius elucescat.

Primo sic 1 Si in diuinis esset generatio, hoc vel esset pro tanto, quod essentia generaretur, vel relatio, vel vtrumque, ista patet per sufficientem diuisionem: quia nihil est in diuinis, nisi essentia, vel relatio, vel constitutum ex vtroque; sed vt probabitur infra, essentia non generat, nec generatur, relatio etiam nec potest esse principium actionis, nec terminus, vt patet 5. &7. physicorum, ergo nec constitutum ex vtroque, quia omne, quod conuenit constituto, vel conuenit ei ratione vtriusque constituentium, vel ratione alterius tantum, sed in proposito nec sic, nec sic, vi iam patuit ergo &c.

2 Praetetea, vbi proprie est generatio, ibi genitum in aliquo eiusdem specici assimilatur generanti; sed filius in nullo eiusdem speciei assimilatur patri: quia non in essentia diuina: quia secundum essentiam est ibi identitas; nec secundum relationem: quia paternitas, & filiatio differunt specle.

3 Praeterea, vbicumque est vera generatio, ibi aliquid generatur; sed in diuinis non generatur aliquid: quia dato, qued ibi sit filius non est aliquid: sed ad aliquid; sed non aliquid, & nihil aequipollent: quia negatio praeposita signo particulari facit eam equipollere suo contradictorio: aliquid autem, & nihil sibi contradicunt

4 Praeterea, quando aliquid inuenitur perfectum, & imperfectum in creaturis, si vt perfectum est in Deo non reperitur, nec debet ibi reperiri vt imperfectum est; sec generatio in creaturis perfecta dicitur illa, quae fit per conmixtionem sexuum, & ea, quae fit sine tali commistione imperfecta generatio est, cum ergo prima non possit esse in diuinis, ergo nec secunda

3 Praeterea, a quocumque vere negatur superius, ab eodem vere negatur inferius sub illo superiori contentum, sed omnis motus, & transmutatio vere negatur de Deo, vt patet lacob. 1. &. 8. physico. & 12. metaph ergo vt re negatur de Deo generatio: cum ipsa sit species motus, vt patet in post praedicamentis.

e Praeterea, si in diuinis esset generatio, illa vel esset vniuoca; vel aequiuoca, non aequiuoca: nam in generatione aequiuoca producens est nobilius producto: quia continet ipsum virtualiter; nec vniuoca: quia in productioni vniuoca principia constitutiua producentis, & producti sunt vnius speciei, sed paternitass & filiatio, quibus constituuntur pater, & filius differunt

3 Praeterea, in omni vera generatione genitum differt a generante, sed indiuinis filius non differt a patre, vt probabitur, ergo &c. Maior patet per philosophum 2: de anima, vbi ait, quod nihil generat seipsum sed saluat. Et Augustinus t. de trin vult, quod nihil sit absurdius, quam quod aliquid seipsum producat vt sit: minor potest probari sic, quicquid est in persona diuina, non potest differre ab ea, sed filius est in patre, & patet in filio, iuxta illud, quod ait Dei filius ad Philippum. "Nescis, quia ego in patre, & pater in me est"

S Praeterea, id, quod reperitur in creaturis inferioribus & non in superioribus, non potest formaliter in Deo reperiri: quia cum creaturae superiores sint Deo similiores, quam creaturae inferiores, non videtur, quod aliqua perfectio formalis reperiatur in Deo, quae sic conueniat inferioribus, quod deficiat superioribus; sed generatio reperitur in corporalibus, & non spiritualibus, ergo &c

o Preterea, si in diuinis esset vera generatio, ipsum genitum esset compositum; consequens est falsum: quia secundum Beatum August. quaelibet persona diuina est aeque simplex, ficut diuina essentia: probo consequentiam quia in omni genito oportet dare aliquid, in quo geniti conueniat cum generante, quia omne principiatum in aliquo assimilatur suo principio, & oportet dare aliquid in quo genitum differat a generante, cum nihil generet seipsum: sed quocumque datur aliquid, & aliquid, illud non est simplex, sed compositum.

so Praeterea, omne, quod sic se habet, quod quicquid habet ab alio habet, hoc secundum se consideratum nihil habet.

Quia secundum Auicen quando aliqua res habet aliquid tantum ab altero, illi rei secundum se considerata attribuitur oppositum illius, eo enim ipso quod aer lumen non habet a se sed a sole; ideo aer secundum se consideratus caret lumine: sed si in diuinis esset vera generatio, quicquid haberet genitum, hoc haberet a generante, ergo tale genitum secundum se consideratum tenderet in nihilum, & per consequens esset creatura, quod erat error Arrij.

II Praeterea, vbicumque est vera generatio, ibi aucto ritas principij reperitur in generante, & non in genito, & sic aliena perfectio esset in patre, quae non esset in filio, si in diuini s esset vera generatio.

12 Preterea opposita apta nata sunt fieri circa idem, generatio & corruptio sunt opposita, ergo si in diuinis esset generatio, ibidem etiam esset corruptio

Et confirmatur: quia secundum philosophum primo priorum si aliqua duo dicuntur de quolibet, & similiter alia dui dicuntur de quolibet, si vnum vnius combinationis conuertitur cum vno alterius combinationis, similiter alis duo conuertuntur inter se. Exempla ibidem posita sunt corruptibile & incorruptibile, genitum & ingenitum : sed omne ingenitum est incorruptibile, ergo omne genitum erit corruptibile, & econuerso. Item primo caeli, & mundi dicitur, quod ingenitum, & incorruptibile conuertuntur cum aeterno, ergo nullum genitum erit aeternum. Ite 7. metaph probatur, quod non generatur nisi compositum.

Sed illa non concludunt Ergo. Ad primum dicendum, quod sicut secundum philosophum. 3 metaph nec materia generaretur per se: nec forma: sed compositum ex vtroque: sic in diuinis nec essentia generatur, nec relatio, sed constitutum ex vtroque.

Ad probationem dicendum, quod licet illud, quod conuenit constituto, conueniat ei ratione alterius constituentis, non tamen oportet, quod eo modo, quo conuenit constituto, conueniat constituenti: quia quod conuenit constituto in ratione quod, conuenit in ratione quo, & sic est in proposito: quia sicut pater est illud, quod generat, & essentia diuina est principium, quo generat: sic filius est suppositum, quod generatur, & essentia est illud quo filius generatur, cum ipsa essentia sit formalis terminus generationis.

Ad secundum dicendum, quod large loquendo, vnita fiue continentia in substantia dicitur similitudo, propric tamen loquendo debet dicr identitas, vt patet 5. metaph ¬

Ad tertium dicendum, quod filius ratione essentiae: uae est sibi principium, quo generatur, est aliquid, cum essentia sit res absoluta

Ad quartum dicendum, quod quamuis loquendo de generatione corporali illa dicatur perfectior, quae fit per comixtionem sexuum &c. hoc tamen locum non habet loquendo de generatione spirituali: quia corporalium ad spiritualia quasi nulla est comparatio.

Ad quintum dicendum, quod motus non est quid su¬ tex cperius respectu generationis in diuinis. De ratione enim generationis solum est, quod per ipsam genitum capias ab alio esse naturae per modum naturae, quod autem hoc fiat per motum, vel mutationem, hoc non est de ratione, vt generatio est: sed ratione imperfectionis annexae puta, vt generatio creaturae est

Ad sextum dicendum, quod proprie loquendo, generatio in diuinis nec aequiuoca, nec simpliciter vniuoca sed large potest vtroque modo dici

Ad septimum dicendum, quod ratione diuinae essentiae, quae vna existens communis est tribus personis, vni persona dicitur esse in alia, & ratione eiusdem essentiae vna persona est idem realiter cum alia: sed ratione relationum solum differunt

Ad octauum dicendum, quod in creaturis superioribus, puta intellectualibus bene est aliquid ad modum generationis: quia in eis gignitur verbum intellectuale; & producitur amor, secundum hoc etiam in eis reperitur imago trinitatis

Ad nonum dicendum, quod consequentia est falsa: ad probationem dicendum, quod licet demus aliquid, in quo genitum in diuinis conueniat cum generatione, non tamen damus aliquid, in quo differat: sed solum ad aliquid, siue relatiuum, quod nullam penitus facit compositionem cum illo aliquid, puta cum essentia.

Ad decimum dicendum, quod illa rationum falsum praesupponit, scilicet quod silius possit considerari secundum se, nam eo ipso quod filius omne, quod habet ab alio habet, ideo nullo modo filius potest considerari secundum se exemplum etiam non est ad propositum: quia aer potest considerari secundam se sine lumine: sed filius non potest considerari sine eo, quod habet a patre.

Ad auctoritatem Auicen dicendum, quod verum est, de tali producto, quod producitur a producente natura distinctum ab eo.

Ad vndecimum dicendum, quod auctoritas in patre dicit relationem principij, relatio autem proprie non dicit perfectionem, licet dicat modum habendi perfectionem; eadem enim est perfectio in patre, & filio, licet alio modo sit in patre, quam in filio.

Forte dices, saltem filius non erit aequalis patri, si non habet talem auctoritatem.

Respondeo cum beato Augustino, quod secundum relationem non dicitur aliquid aequale, vel inaequale: sed secundum quantitatem; ergo filius est aequalis patri, cum habeat eandem magnitudinem, scilicet eadem potentiam cum patre, licet non habeat praedictam relationem principij

Ad duodecimum dicendum, quod corruptio non opponitur omni generationi: sed solum generationi, quae fundatur in materia habente priuationem annexam, & quae subiectum est contrariae transmutationis.

Et illo modo loquitur philosophus de generatione in istis confirmationibus

Articulus 2

Utrum generatio sit in qualibet diuina persona

ARTICVLVS II Vtrum generatio sit in qualibet diuina persona

QVANTVM ad secundum principale, vtrum gene ratio sit in qualibet persona diuina, dicendum, quod generatio in diuinis sumitur, vel actiue, vel passiue. Si actue, tunc est in patre: quia illud, quod sine motu, & transmutatione vere generat actiue, habet in se generationem, actiuam, pater est huiusmodi, ergo &c. Et eadem ratione siue consimili probatur, quod filius habet in se generationem passiuam, quia id, quod vere generatur, habet in se generationem passiuam &c: Sed in spiritu sancto proprie non est generatio: quia si in eo esset generatio, illa vel esset actiua, vel passiua, non actiua, cum non sit generans, nec passiua cum non sit genitus.

Sed contra iam dicta videntur esse duae opiniones. Quadam antiqua, quae negat generationem passiuam in diuinis. Et alia moderna quae dicit, tam generationem actiuam, quam passiuam esse in filio in diuinis.

Motiua primae opinionis sunt haec

1 Illud, quod secundum suam rationem formalem di cit imperfectionem, non debet poni in diuinis, sed gene. tatio passio dicit imperfectionem: quia 3. physicorum &

2. de generatione, & 9. metaph pati reducitur in materiam, agere vero in formam: cum igitur generatio passiua sit quoddam pati de praedicamento passionis, ergo &c

2 Praeterea, secundum August. Doc. & alios Doct. Sanctos, in diuinis non sunt nisi duo praedicamenta, scilicet substantia & relatio, sed generatio passio nec est substantia, nec relatio, cum sit de praedicamento passionis: ergo &c

3 Praeterea, omne passiuum dependet ab actiuo, a quo indiget vt in actum reducatur, sed in diuinis nulla est dependentia, ergo &c.

Sed illud non valet: quia principium distinctiuum, quo vna persona diuna ab alia distinguitur, necessario habet esse in ea, quam facit esse distinctam: sed filius per generationem passiuam distinguitur a patre, ergo &c Maior patet, quia oportet principium distinctiuum esse in eo, quod distinguit, minor nota est per Dama. qui ait Omnia in diuinis sunt idem, praeter ingenerationem, generationem, & protessionem. Et loquitur ibi de generatione qua filius in esse personali constituitur, quae non potest esse actiua, cum flius non generet, ergo passiua

Ad primum dicendum, quod minor est falsa: quia non minoris perfectionis est generatio passiua in filio, quam generatio actiua in patre: quia sicut gencrare est proprietas patris, sic generari est proprietas filijAd probationem dicendum, quod quamuis pati cum motu, & transmutatione dicat imperfectionem, generatio tamen palsio, cum in diuinis dicat simplicem emanationem sine motu, & rransmutatione, nullam penitus implicat imperfectionem.

Ad secundum dicendum, quod sicut in diuinis quantitas & qualitas transeunt in substantiam, sic actio & passio tram seunt in relationem, siue in modum relatiuum, maximo cum etiam in creaturis necessario circumcernant respectum: quia non dicunt entitatem simpliciter absolutam; sed dicunt absolutum sub respectu, a quo respectu nec in esse, nec in intelligi poterunt separari,

Ad tertium dicendum, quod verum est de passiuo, quod retipit esse post non esse, & quod prius fuit in potentia ad esse, quam haberet esse: tale autem passiuum non reperitur in diniuis, cum filius sit coneternus patri. Motiua autem illorum, qui dicunt tam generationem ctiuam, quam passiuam esse in Dei filio, videntur esse ista

1 Quia actio, & passio sunt in patiente, vt patet indsex rincipus, sed generatio actiua, & passiua se habent per modum actionis, & passionis, & filius habet in se generationem passiuam: ergo actiuam.

Praeterea, actio, qua aliquid in esse producitur, transit in productum: quia si maneret in producente, nihil constitueret differens a producente, sed gencratione actiua pater producit filium, ergo &c

3 Preterea, opposita non possunt esse simul in eodem; ed ingeneratio est in patre, & est patris proprietas, ergo non erit in eo generatio, & per consequens est in solo filio 4 Praeterea, motus non inest nisi in eo, quod mouetur, vt patet 3. physicorum, ergo a simili generatio non st nisi in eo, quo generatur.

Sed nec illud valet: quia quamuis generatio; vt dicit motum vel mutationem, tantummodo sit in ge¬ nito, tamen vt dicit rel ationem necessario ponit aliquid in vtroque extremorum: quia philosophuss, metaphysicae dicit, relationem modo numeri, & modo potentiae po ncre aliquid realiter in vtroque extremorum, sed relatio inter generans, & genitum est relatio modo potentiae; t ibidem patet. Cum ergo generatio in diuinis nec motum, nec mutationem dicat: sed dicat formaliter relationem sumptam modo potentiae, oportet nos concedere uod dicat aliquid reale existens in vtroque suorum extremorum, scilicet in patre & filio.

Ad primum igitur dicendum, quod actio, & passio sunt in patiente, prout fundantur in motu, & sic non sunt in diuinis.

Ad secundum dicedum, quod quamuis actio transeat. & attingat constitutum, non tamen oportet, quod transeat in constitutum sub modo actionis, sed sub modo passionis, & ideo generatio vt passiua est in filio, si enim actio transit in constitutum, hoc solum est, quia fundatur in motu.

Ad tertium dicendum, cum ingeneratio nihil aliud di cat, quam esse ingenitum, siue non productum, non opponitur generationi actiuae, sed generationi passiuae, & ideo non potest esse simul in eodem supposito cum gene tatione passiua

Ad quartum dicendum, quod similitudo illa currit de generatione, quae est motus, vel mutatio, non autem de ea, uae est relatio, siue etiam simplex emanatio.

Articulus 3

Utrum haec sit vera, Deus non generat

ARTICVLVS III. Utrum haec sit vera, Deus non generat.

QVANTVM ad tertium principale, vtrum haec sit vera, Deus non generat, dicendum, quod vsus quandoue in talibus propositionibus praescribit contra artem, quamuis enim secundum artem proposito indefinita, siue nffirmatiue, siue negatiue sumatur, aequipolleat semper propositoni particularistamen usus quandoque tenet cum arte, quo ad affirmatiuas, non autem quantum ad negatiuas: quia negatiua indiffinita secundum vsum quandoque equipollet vniuersali negariue, verbi gratia dicendo sicnomo fecit turrim babiloniae, haec secundum artem, & vsum aequipollet particulari. Sed dicendo sic, homo non secit caelum, haec secundum vsum aequipollet vniuersali, d est nullus homo fecit caelum. llla videtur esse causa, quare illa absolute ab omnibus conceditur,; Deus genetat, sed illa a multis simpliciter negatur, Deus non generat

Vnde doctor communis dicit eam esse falsam: quia noc nomen Deus supponit pro natura, nisi aliquid sibi addatur, quod ipsum faciat stare pro persona determinata, vt cum dicitur, Deus generat, tunc intelligitur pro patre. Sed cum dicitur, Deus non generat, nihil additur, quod psum faciat stare pro filio, ideo intelligitur, quod generare repugnet simpliciter naturae diuinae.

Sed illud non videtur bene dictum,

Quia quandocumque vna contradictoriarum ess falsa, oportet reliquam esse veram, & hoc dico secundum rtem, nisi vsus loquendi in oppositum videatur, sed haec, Deus non generat, contradicit huic, omnis Deus geerat, & est haec falsa, scilicet, omnis Deus generat: quia filius non generat, qui tamen est peus, ergo prima erit vera

2 Praeterea, antecedente existente vero, necesse est consequens esse verum. Sed haec Deus non distinguitur realiter a Deo est vera, & est antecedens ad illam, Deus non generat Deum, ergo & illa erit vera; minor patet: quia impossibile est aliquid esse genitum ab aliquo, nisi ipsum sit distinctum ab eo, cum nihil possit seipsum generare, ergo a destructione consequentis &c

3 Praeterea, illa proposito, Deus non generat, habet duas causas veritatis, quia verificatur pro filio, & spiritu sancto, rgo est manifeste, & simpliciter vera. Et istam puto bene concludere secundum artem, sed vbi vsus loquendi sanctorum aliud introduceret, nihil talium concludere reputarem.

Articulus 4

Utrum haec sit vera, Deus genuit alium Deum

ARTICVLVS IIII Vtrum Haec sit vera, Deus genuit alium Deum

QVANTVM ad quartum principale, vtrum haec sit vera, Deus genuit alium Deum, dico cum magistro in littera, quod haec est neganda, Deus genuit alium Deum: quia ly alium, cum sit relatiuum diuersitatis, cuicunque termino adiungitur, in illo notat distinctionem, & diuersitatem, sed hic terminus Deus non potest esse diuersus; quia tunc essent plures Dij, ergo &c

Quidam distinguunt dicentes, quod Iy alius potest teneri adiectiue, vel substantiue; Si adiectiue, tunc propositio, Deus genuit alium Deum, est falsa. Si substantiue, tunc poterit esse uera: quia potest appositue construi, puta Deus genuit alium Deum, id est genuit alium, quod est Deus.

Sed illud dictum dupliciter deficit. Primo, quia adiectiuum non potest substantiuari, quando actu est adiunctum suo substantmio, quamuis absolute positum substantiuari possit, verbi gratia dicendo sic, Ego dabo tibi aliud, ly aliud est neutrum substantiuum, & tenetur substantiue, cum non sit coniunctum actualiter alicui alteri substantiuo, sed dicendo sic, Ego dabo tibi aliud lignum. Iy aliud necessario tenebitur adiectiue, cum si actu coniunctum suo substantiuo; sic cum dicitur, Deus genuit alium Deum, Iy alium est actu coniunctum suc substantiuo, ergo necessario tenetur adiectiue, vana ergo erit distinctio, quam isti ponunt.

Secundo non valet illud, quod dicunt de illa comstructi ne appositiua, quia si propter hoc velles illam dicere veram, Deus genuit alium Deum: quia haec est vera, Deus genuit alium, qui est Deus, tunc aequali ratione illa eri vera, Deus pater est Deus, qui est Deus filius, quia haec ess uera, Deus pater est Deus, qui est filius Deus; cum ergo illa apposito non valet ad hoc, quod haec sit vera, Deus pates est Deus filius, ergo nec illa apposito faciet, quod illa sit vera, Deus genuit alium Deum.

Sed contra istam conclusionem posset argui sic, 1 Haec est vera, Deus genuit Deum, vel ergo genuit se Deum, vel alium Deum; non se: quia August. primo de tri; dicit, quod est impossibile, ergo genuit alium Deum.

2 Praeterea, generatio est quasi nota porsonalis distinctionis; sed Deus genuit alium Deum in persona

3 Praeterea, cum dicitur, Deus genuit Deum, ly Deus non stat pro essentia, sed pro persona: quia essentia non venerat, nec generatur. Cum ergo in personis diuinis sit alietas, ergo videtur, quod Deus genuerit alium Deum. Sed ista non concludunt.

Ad primum igitur magister respondet in littera, quod nec genuit se Deum, nec alium; non se propter distinctio nem necessario requisitam inter gignens, & genitum; nec ilium Deum, propter vnitatem diuinae naturae, quae principaliter intelligitur in hoc termino Deus

Sed forte dices, quod August. videtur concedere, quod genuit se: quia Augustinus ad Maximinum dicit, quod pater genuit de se alterum se. Et. 15. de tri. ait, pater, tamquam seipsun dicens, verbum genuit; non enim se integre, persecteque dixisset, si amplius vel minus esset in verbo, quam in seipso. Et super loan ait, quod pater mittens filiu se alterum misit

Sed illa verba soluunt seipsa: quia Augus: non dicit ab solute se: sed dicit alterum se, vt per hoc ostenderet gignens, & genitum in diuinis cum essentiae vnitate, personalem habere distinctionem.

Ad aliud dicendum, quod licet generatio det intellig personam, tamen de natura istius dictionis alius, est, quod cuicunque termino iungitur, siue sit essentialis, siue personalis, siue notionalis, illius termini inuit diuersitatem, & quia hoc nomen Deus est terminus essentialis, ideo illa proposito non potest esse vera

Et per idem patet ad tertium.

Ad argumentum principale dicendum, quod illa genera¬ tio est infinita. Ad probationem dicendum, quod bene concludit de infinito suceessiuo, non autem de infinito virtualiter, tali enim infinito nonrepugnat habere termini infinitum, licet ipsum non possit habere terminum finitum sed terminus illius diuinae generationis est infinitus, pus ta filius Dei, qui est terminus totalis illius generationis ac etiam terminus eius formalis, qui est essentia diuina.

PrevBack to TopNext